855
PRAEFATIO 629
at prorsus in divino beneplacito; undè
dotes in naturam quoque dispersae Ape¬
riendi, & claudendi: adeo ut simplicia
quaedam hanc vim obtinuerint. Nec sat
est uterum stato aperiri momento, nisi
adveniens hospes loco gratus sit. Nam si
labe sit inquinatus, de caetero irrita cum
illo viro generandi est spes: quia indi¬
gnatus uterus abhorrescentiae furorem
vix placabilem concipit.
PRAEFATTIO.
DEmonstravi iam alibi, Scho¬
las praeteriisse cognitionem
& morborum, rerumque, qua¬
rum negligentia, crimen:
nec mirum ideo, si de inau¬
ditis nil hactenus. Etenim à scholarum
opinionibus recedendo sapere velle, in¬
solitum atque difficile fuit, dum defice¬
rent, quae pro agnitis erroribus in vicem
substituerem. Pauci quoque, qui solius
proximi charitatis ergo philosophantur.
Plerique provectiorum discere recusant,
quasi cuncta scivissent Graeci & Arabes,
desperantque plura sciri posse: Ideóque
ignaviam, ut pellem induerunt suam,
Frequens est autem, qui mox à promo¬
tione de domo in domum transcurrit, so¬
li lucro intentus, venalem sanitatem pro
visitationibus prostituit. Rarissimus ideò
qui ad penetrale admittitur. Multus in¬
terim ad fores Chymiae ambulans, ma¬
gna stentatur, vanam delusus spe. Enimve¬
rò vitae ac mortis historiam primus (ni¬
fallor) scripsi, sperans, quod DEO inde
suus cedet honos ex dono gratuito arbo¬
ris vitae atque usus fructus illis, quos Ipse
ad vitam longam reservat post me. Nam
qui ante me de Vita longa tractavit Pa¬
racelsus, titulum quidem dedit, at mate¬
riam prorsus ignoravit. Interim nisi Do¬
minus averterit, justo metu ominor, vitam
mortalium indies accurtatum iri, ac tan¬
dem in viridi spica ad funus transituram,
peccando venae sectione & purgationi¬
bus. Nisi inquam Deus nova penè faciat
omnia. Est quippe acquisitio arboris vitae
difficillima, multum operosa, & paucis re¬
velata: Oportet namque ut per Montem
Domini adscendat innocens manibus &
corde, qui non accepit in vanum animam
suam, nec struxit dolum proximo suo. Is
enim solus accipiet hanc benedictionem
à Domino. Donec tandem extremis tem¬
porum confusionibus, homo hominem
docere audebit, quae alioquin ob homi¬
num contrectationes conservandas ma¬
nent in occultis. Hodiè enim Medentum
plerique se sat scire rentur, si paganicam
doctrinam avorum initiati ditescant sal¬
tem, ac per regulas Scriptorum excusen¬
tur à nece apud vulgus. Plerique eorum
quoque vitam longam irrident, quia ne¬
scii: sed horum quandoque sua erit satie¬
tas, eorumque ludibria in suos cadent
authores. Quia venturâ aetate taedebit
Deum tanti in proximum & pauperes ne¬
glectus. Vitia quoque catenatim per aeta¬
tes sibi succedunt invicem. Quandoque
iam honori fuit plures hausisse scyphos,
aliàs Monomachum plures occidisse.
Fraus & dolus floret hodiè titulo sagaci¬
tatis, & virtus inter paucos rara latitat, li¬
cet iugiter nominetenus aestimetur. In¬
valescet iterum, dum perniciosorum in¬
geniorum numerus à lautis studiorum
otiis & malis curiositatibus ad artes & o¬
pificia recedet. Temporum nempè na¬
scetur tranquillitas, abacta vermium ex¬
otio & alieno viventium turba, pietatis
pallio tecta. Ventura tandem resipiscen¬
tia resormationem sperare iubet. Cui
felici aetati de Vita longa scribere decre¬
vi, laudans Dominum, quod incolatus
meus propediem ad periodum sit de volu¬
tus. Inaudita autem dum pando, anterio¬
rum errores sicubi detexerim, id coactus
egi, ne qui me sequentur, in salebras im¬
pingant, & scopo veritatis orbentur. Nam
ipse
LIll 3.