855
DE TEMPORE. 632
luntque Tempus numero similius, quàm
continuo; Quasi species simiarum, qua¬
tenus homini similes sunt, esset inter
homines referenda, non autem inter
belluas. Ridiculum itaque Tempus à
numero non separasse toto coelo. Pu¬
tarunt tandem numeros ejicere unita¬
tem: dum tamen unitatum connexio o¬
mnes pariat numeros. In quo & istud sto¬
lidum, quod zero pro unitate habeant,
dum mille zero subscripta ne unitatis
principium contineant. Postremo & hoc
frivolum, quod Binarius à ternario, spe¬
cie differat, ut & hic à quaternio, licet
duo binarii quaternarium faciant & fiant:
Idque non quidem per generationem no¬
vientis: sed per colliquationem utrius¬
que Binarii: quare nec species in nume¬
ris agnosco; sed tantum solas alteritates,
commiscibiles & reductibiles. Non enim
patitur natura se ad Scholarum lubitum
subter regulas coërceri: (13) ut scilicet nume¬
ri ex se generarent Species specificas,
quarum singulae essent mera totidem in¬
dividua. Species itaque ejusmodi atque
metaphoras à natura alienas scio. Tem¬
pus itaque, quod in puncto infinitè indi¬
visibili consisteret, à Scholis pro columna
Physices reputarunt. Quapropter magis
confirmor, quod quicquid Scholae à Gen¬
tilibus desumunt, sit inutile Sophiae labu¬
men. (14) Et enim si alioquin in actu indivisibi¬
libus & infinitis durationis punctis, ali¬
quod infinitè correspondens minimum,
ligaret proportionata infinitudine pun¬
cta Temporis per subsecutionem duratio¬
nis (praeter plurimas absurditates) tem¬
pus necessariò suum actuale esse habe¬
ret, antequam esset, id est, esset non qui¬
dem in esse, sed totum simul in fieri: imò
nec quidem sic fieret, esset, aut esse posset,
ut esset, sed ut periret antequam esset.
(15) Igitur Tempus (contra Scholarum prae¬
scriptum) nec longum nec breve, nec an¬
te nec pòst, nec mensura nec mensurabile
est. Piguit sanè detegere debuisse, quod
reperiam, nisi crassam inscitiam absurdita¬
tibus atque impossibilitatibus stipatam.
Quare compulsus fui vera scribere ex
commiseratione luventutis per creduli¬
tatem abductae. (16) Inprimis itaque Scholae
iubent, tempus suae considerationis esse
motuum mensuram, cum iam ex supposi¬
tis falsitatis convictis constet, quod tem¬
pus nequeat metiri, nec iudicare de duo¬
bus motibus eadem duratione (sic lo¬
quar) factis, uter alter sit celerior. Nam
secundum praefatas suppositiones tem¬
pus necessariò se semper propinquiùs
jungeret motui celerrimo: eò quod sit
indivisibili propinquior ac similior. De¬
nique si successio temporis concursu &
auxilio indivisibilis infinitudinis contin¬
geret, & quod omnis motus iuxta dura¬
tionem conscriberetur termino, & quod
nulla sit adaequatio sive proportio finiti
ad infinitum; miniméque, ubi utrumque
eiusdem durationis obtuitu considera¬
tur; necesse est ex Scholarum doctrina,
Tempus fore Primi motûs aut mobilis
mensuram incommensabilem, vanam,
mendacem & incomprehensibilem. (17) Quip¬
pè definiunt Tempus, ut sit mensura mo¬
tuum, in relatione ad durationem, ac vel¬
ut per accidens appropriaretur motui &
successioni per se, nempe propter dura¬
tionem. Enimvero si motus fit ita, super
aliquod immobile, ut hinc Arist. conje¬
cerit (licet falsò) Primum Motorem ne¬
cessatio immobilem: quidni stabilitatem
etiam durationi donent? Sub qua nimi¬
rum omnes motus & successivorum pro¬
portiones debeant commensurari; (18) Semi¬
nibus quippè universis ab initio inest, ne¬
dum principium cuius vis motus, sed &
sua durationum determinata periodus,
cuique motui propria: cum omnis varie¬
tas quarumcunque alterationum pendeat
ex tarditate vel celeritate motuum. Igi¬
tur motuum duratio includitur semini¬
bus essentialiter, intimè, originaliterque,
velut principium formale atque directi¬
vum eorundem; (19) Non autem quod tem¬
pus