855
DE TEMPORE.
633
pus sit extera quaepiam consideratio men¬
surae motuum, respectu durationis: cum
ciusmodi consideratio sive habitudinis
relatio sit tantùm externa accidentalis¬
que rebus ipsis, adeóque merum ens ra¬
tionis: non autem primordialiter essen¬
tialiterque insita ipsis seminibus, prout
est duratio. (20) Denique scholae supponunt
species naturales in quantitatibus conti¬
nuis: Cum tamen continuum vel discre¬
tum non sint res, sed nudae consideratio¬
nes rerum secundùm mensuram. Res ha¬
bent quidem suas species reipsâ, sed illa¬
rum consideratio tanquam ens rationis
caret essentialibus speciebus in Physicis.
Pudeat igitur, quod tempus inter men¬
suras e entia rationis sive non entia sta¬
tuerint. (21) Pudeat, inquam, scholas Physi¬
cas, plus se contemplatas Mathesin, quàm
ipsam naturam. Futile est itaque, species
in numeris, per quas in rerum natura di¬
stinguerentur, agnovisse: nesciisse ta¬
men unitatem esse numerum: Utpote
unum, in sui alteritate non minus est di¬
stinctum per unitatem à quovis alio nu¬
mero, quàm est denarius. Neque enim
ulla est ratio, propter quam duae unitates
magis constituerent numerum, quàm u¬
nica; (22) siquidem in binario adhuc ambae
unitates sunt discretae & distinctae, imò
integrae in suo illarum esse, nec desierunt
aut abierunt in aliquod tertium propter
earum connexionem: Nam binarius nil
designat praeter binas unitates. Ulcero¬
sum est itaque, duas res permanere in sui
priore esse connexa, attamen ob solam
istam connexionem generasse speciem, à
se utraque diversam. Quocirca unitas
propriissimè est omnis numerus, eo quod
ex illa fluat omnis numerus, estque omnis
id eò numerus nihil praeter unitatum con¬
nexionem. Vnde ipsa unitas Divinitatis
typus est: eo quod exin omnes fiant nu¬
meri, atque iterum in eandem resolvan¬
tur. (23) Equidem scholae quoties per Mathe¬
sin aliquid concepere, id statim subter re¬
gularum generalitatem in naturam con¬
torsere. Sic namque ex quatuor putatitiis
elementis quatuor qualitates, complexio¬
nes, ac humores confusè adaequando, hae
rixae translatae sunt usque in astra, cuncta¬
que suis figmentis consentientia statue¬
runt. (24) Quâ nimirum methodo continuum
speculatum in Mathesi aptarunt punctis
linealibus, & tandem quoque tempori.B.
Augustinus fatetur quidem, tempus ali¬
quid esse, sed nesciri temporis quiddita¬
tem; quia scilicet falsis è Paganismo the¬
sibus imbutus. Quare erubesco etiam at¬
que etiam, temporis essentiam velle ex¬
plicare. Sed hunc osorem non timeo, qui
iam in coelis veritatem adspicit.
(25) Inprimis namque à tempore succes¬
sionem omnem abstuli, qui iam magnis
authoritatibus Ethnicarum scholarum ju¬
gum excusseram. Siquidem initiò medita¬
bar, stetisse coelos, non tamen aliud tem¬
pus fuisse stante sole, quàm modò. Itaque
coepi istam durationem absque successio¬
ne motus coeli dimetiri: Et consequen¬
ter sensim didici, omnem à tempore se¬
questrari successionem: & hanc duntaxat
motui accommodare: Tum dein insa¬
num reputare, Solem quandoque stetisse,
& nihilominus adhuc hodiè tempus intra
coelorum motum demergere. Nam etsi
detentio ista Solis sit miraculosa, attamen
duratio proin non fuit miraculosa. Dein
conspexi, quod ab initio tempus iam es¬
set, nondum existente die, sive ante natam
lucem & segregationem ejus à tenebris.
Coelum ergo, Terta, aquarum abyssus, te¬
nebrae, & dies ipsamet erant, antequam
coeli orbita de finiret diem. (26) In principio
inquam creaturarum, non autem in prin¬
cipio temporis. Quia istud rerum ini¬
tium includit aliquod Dum, ut sensus sit:
Quanquam Deus ab aeterno statuerit res
creare: Dum tamen infinitae bonitati pla¬
cuit emanare in operationem ad extra,
tum in principio creavit Deus coelum & ter¬
ram. Atqui ante creaturam erat illud
Dum, quia Deus non habebat opus crea¬
râ, vel creatâ duratione, nec res creandae
habe¬
Mmmm