855
DE TEMPORE.
634
habebant opus creatâ duratione, impa¬
ris concurrente dignitatis principio ullo
cum Creatore infinitae potestatis. Nam si
creatura non dependeret originaliter, to¬
taliter, absolutè scilicet & intimè à Deo,
tanquam à durationis suae initio & fine,
utique nec Deus etiam esset immediatum
ac totale principium, ut neque immedia¬
ta vita rerum, id est, non foret à & il¬
larum; Igitur intellexi inde, si natura
quandoque stetisset radicata in duratio¬
ne profluente citra medium ab ipsamet
aeternitate: illam & hodiè sic stare debere
ob easdem necessitatis regulas. (27) Scivi
namque mox inde, quod Duratio, quam
tempus nominant, sit ens reale: Itemque
si tempus ab initio fuerit ante factam
creaturam, non poterit utique reputari
inter creata. Nec enim est facta mentio
creati temporis. (28) Perpendi etiam, quod sic
ut mobile est ita in loco, ut locus nedum
exteriùs circumdet mobile (utut interim
sic putet. Aristoteles) sed quaquaversùs
locus penetrat ipsum mobile, ita ut inti¬
ma quaeque pars corporis non minus sit
in loco, quàm ejus superficies: non ta¬
men proinde vice versâ locus à mobili
comprehendatur: (29) Ita scilicet & adhuc
multò abstractiùs Duratio est quidem re¬
bus intima; non tamen à rebus afficitur,
clauditur, vel apprehenditur. Locus et
iam certam atque determinatam positio¬
nem quidem, mutabilem à mobili: peni¬
tùs tamen ab omni prorsus loco insepa¬
rabilem. Atqui ipsa Duratio sic est à re¬
bus inseparabilis, ut ab his nullatenus un¬
quam migret aut mutetur. Itaque cum
duratio sit supra & intra esse rerum, & ab
his inseparabilis: imò magis intima re¬
bus, quàm ipsae res sint sibimetipsis: (30) Hinc
igitur in tempore durationem planè di¬
vinam sum meditatus, adeóque illo re¬
spectu ab aeternitate non distinguendam:
distributam tamen rebus, pro modulo cu¬
jusque recipientis. Atque sic sat probavi
praefatam propositionem. (31) Quamobrem
tempus nec partes habet, nec admittit di¬
visionem sui, & per consequens nescit
successionem. Neque etiam somnia pro¬
bat: quae scilicet puncta actu infinita, co¬
pulata vel disrupta in se recipiant. Imò
nec tempus est duratio magna vel parva,
magis quàm plana, rotunda, longa, profun¬
da, brevi; aut lata. Quia revera non est
intra praedicamentorum ambitum; eò
quod Infinitum actu exsistens est tantum
unicum, Deus nimirum, qui est omnia. Et¬
enim si bonitas, vita, veritas, essentiaque
abstracto modo sint Deus ipse in creatis,
negari pariter nequit, quin in iisdem ipsa
Duratio Deum repraesentet. Credo ita¬
que verum tempus impermistum, sine
macula creaturae, ubique & semper im¬
mutabile, nec ullo modo successirum. Vt¬
que hoc propinquius conciperem, abstra¬
hebam à tempore cuncta corpora, atque
omnem successivorum alternationem sive
motuum succedentes vicissitudines; Tum¬
que primùm clarè intellexi, quod Tem¬
pus in suo esse nullam ferat aut debeat
respectum ad motuum instabilitates, va¬
rietates aut mensuram. Siquidem tempus
est id quod est, sive motus atque mutatio¬
nes fiant, sive non: quippè non inveni Du¬
rationem relativam ad motum aut vicis¬
sim, motum ad durationem nisi per acci¬
dens, & propter mentalem mensuram u¬
nius ad alterum. Quod prorsus est im¬
pertinens: Siquidem tempus non habens
successionem, non potest inservire com¬
mensurationi. (32) At quia sublunari loco
conclusi, Scholisque Ethnicis perperam
imbuti soliti sumus in temporis duratio¬
ne prioritates & celeritates cum suis cor¬
relativis indefinitè considerare, eo quod
frivolo abusu, motuum atque mobilium
determinatio attributionis iuxta spatium
consueta sit mensurari. Quae tamen rela¬
tiones prioritatis, si in trutina veritatis
ponderentur, sunt duntaxat attributa mo¬
tuum, nequaquam autem Temporis vel
durationis; Eò quod prioritas, tardi¬
tas, &tc. dicant tantum relationem inse¬
parabilem ad partes motuum insequentes,
&