855
DE TEMPORE. 635
& tarditas comparat motuum celeritates
invicem; adeóque prioritas, tardita¬
tes; etc. non tàm metiuntur tempus sive
curationem, sed tantùm in respectu mo¬
tùs diurni. Humana siquidem & indistin¬
cta imbecillitas peculiares omnes motus
cum diario sive diurno, emensa est per
quandam ignaviam & hebetudinem. Vt¬
pote non respiciunt metuum prioritates,
non propriè ipsam temporis durationem,
sed potiùs motus generalis iniversalem
distantiam. Ac quanquam in cunctis in¬
sit & adsit ipsa duratio temporis, haec ta¬
men est prorsus aliena à successione mo¬
tuum: Hinc proinde coeptum est, tem¬
pus velut ens successivum atque caducum
per instans singulum considerari. Praeser¬
tim quod Scholae stoliditates vulgi imi¬
tatae tempus tandem cum coeli motu con¬
fundere consuevere. Non mirum igitur, si
talibus initiis magni Heroës, temporis
quidditatem considerantes, eandem con¬
cipere non potuerint. Quippe cum in¬
volvat actuale infinitum (quod unicum
est aeternum) ex seipsa est necessariò per
finitum incomprehensibilis. (33) Etenim tem¬
pus putatum est succedere ac partes ha¬
bere, quia partes in motibus sese subse¬
querentur. Cum tempus & motus sint
res disparatae, & tàm procul dissitae ab in
vicem, quantum res caduca & finita ab
infinito. Non enim etsi motus fiat in
tempore, plus potest motus per tempus
commensurari ab homine, quàm potest
homo metiri per Deum ipsum hominem,
qui in Deo est, vivit, & movetur. (34) Si enim
DEus vellet inposterum omnem coeli
cursum inaequaliter sic inordinatum, ut
ad illum nullus motus adaequari posset,
an proinde & tempus in seipso fieret in¬
aequale: Vel an defineret esse, quod mo¬
do est? Imò si cessaret (ut olim cessabit)
motus coelorum, an proinde cessabit tem¬
pus pariter? An ipsum nunc non ampliùs
nunc esse? quid enim ad tempus attinet,
quod in tempore contingit? Siquidem
suum esse habet liberum, sine respectu,
reflexu vel reciprocatione ad aliquid
aliud. Tempus sanè non est nobis datum
in mensuram, vel ut in seipso sit mensura¬
bile: Sed habet esse liberum in eo, unde
omnis essentia. Per exemplum: Deus in¬
est unicuique creaturae. Etenim bonum
quatenus omne bonum, non autem hoc &
istud est Deus: In quantum verò est hoc
vel istud bonum, non est omne bonum;
atque in tantum habet esse in creatis. E¬
quidem ut DEUS est unicum in omnibus
bonum, ita vicissim & omne bonum
est essentialiter hoc unum verum bo¬
num: Similiter DEUS omnibus ubique
praesens, & sua duratio est duratio omni¬
um ac singulorum. Pariter quoque lumen
Solis est ens & aliquid in seipso (illumi¬
nat quippe & calefacit) extra tamen aut
citra solem est nihil; Eodem modo aeter¬
na duratio in creatis est tempus: quod ex¬
tra vel praeter aeternam durationem est
merum nihil, privativè & negativè. Qua¬
propter quamdiu erunt ulla creata, nun¬
quam definet esse tempus. Dixit Domi¬
nus: "Tu es filius meus; hodiè genui Te". Quia
aeternitas non est, nisi unicum nunc, uni¬
cum hodiè. "Ex utero, ante Luciferum genui
Te". Christus ex utero natus in tempore, &
tamen ante Luciferum. Quia in tempo¬
re nulla est prioritas vel successio. An¬
te ergò designat prioritatem successio¬
nis motuum & excellentiam dignitatis:
non autem prioritatem temporis. Quia
ab initio in consumtionem seculi non
nisi unicum nunc. Sic nempe agnus ab
origine mundi immolatus, ejusque mors
salvat defunctos ante incarnationem Do¬
mini; quatenus incarnatio beatifica
motum respicit. Salvat nimirum ante¬
riores, iuxta cursum vitae praeceden¬
tes, ac respectu motuum inter se invi¬
cem collatorum: non autem obtuitu
durationis. "Vt non rapiat eas leo, nec in¬
fernus devoret". Preces enim illae pro de¬
functo dudum post mortem, cum tamen
mox ab exspiratione plerumque suum
iudicium subeant animae. Quare prę¬
ces ejusmodi frustra essent, ac serò ni¬
mis institutae, si tempus esset successivum.
Mmmm 2
Ec¬