855
638
DE TEMPORE.
quam res eam participantes eandem ali¬
ter atque aliter suscipiant. Res enim in &
sub duratione subsistit: à qua si exciderit,
in nihilum abit. (44) Angelus enim ideò in
sui substantia & esse fruitur tempore
continuo sine successione & partibus, cu¬
ius nihil est magnum, parvum, longum,
breve, prius, posterius, mensura & men¬
surabile. Cum igitur iuxta Scholas sit
eiusmodi duratio pro Angelis, quam aer¬
vum dicunt, & à tempore sublunarium
distinguunt, idque sive in Coelis exsi¬
sistant, sive in terris: admittuntque opera¬
Angelorum commensurari tempore suc¬
cessivo & discreto, concludo, cum Ange¬
lus nequeat esse simul in duabus duratio¬
nibus, toto coelo & genere differentibus
quarum una scilicet competat sibi & alte¬
ra suis operibus: quorum utrumque in¬
terim unicum durationis nunc continet,
necessatium fore, quod ambae istae dura¬
tiones in unicam prorsus liquescant, di¬
versam tantùm accidente respectuum, id
est, ficto mentalique non ente: unicam,
inquam, necessario reali actu exsistentia
numeri. Adeóque tempus esse idem pla¬
nè reipsâ cum aevo & manere immuta¬
tum in aeternum. Sat autem mihi, quod
Scholae agnoscant aliquod tempus con¬
tinuum nec successivum, quod aevum vo¬
cant. Ego non cogor ob illarum menta¬
les diversitates tempus ab aevo disjunge¬
re. (45) Nam si vicissitudo rerum motuumque
tempus ab aevo separent, eo ipso respi¬
ciunt magis ipsam vicissitudinem, quàm
durationem; cujus tamen determinatio¬
nem ac definitionem attendere se putant.
Siquidem id convincit, quod, ignorata hac¬
tenus temporis quidditate, frustrà tem¬
pus discretum segregaverint à continuo
sive aevo. Cùm nulla uspiam sit necessita¬
successionis, in duratione, eoque magis,
quod assignent utrique praesatae duratio¬
ni quosdam respectus, qui toto, ut ajunt,
coelo exulant à natura durationis. Ut poten¬
qui duntaxat pariunt differentiam ratio¬
nis sive nonentis, quod aequivalet, ac si
durationum ambarum diversitas sit in re¬
ipsa merum commentum. (46) Id quod sic
convinco: Tempus est ens: Ergò crea¬
tor vel creatura: Si sit ens successivum,
ergo non est substantia creatoris vel crea¬
turae. Sin autem velint esse accidens (nam
de ente neutro inter substantiam & acci¬
dens Scholae nondum mentionem fece¬
re) saltem subiectum inhaerentiae pro
tempore describere debuissent. Conji¬
ciam itaque: non subiectum temporis
erit coelum, nam sic caduca & sublunaria
non haberent temporis durationem sibi
propriam: esset duratio peregrina adve¬
na, praestitaque caducis. Itemque si sublu¬
nare unum de Tempore, ut de accidente
sibi proprio participaret, non proinde &
aliud sibi vicinum de tempore gauderet.
At si malint caduca singula participare de
Tempore coeli: saltem creata singula non
haberent differentem durationem, sed sin¬
gula permanerent in eadem coelesti ex¬
terna duratione participativè. Imò ci¬
tiùs sublunaria haberent reliquas omnes
manifesta coelorum qualitates atque pro¬
prietates, quam eorundem durationem.
Ergò non participant de mutuata coelo¬
rum permanentia in duratione. Quod si
verò sua competat duratio singulis pro¬
pria, adeò ut res ipsae sint subiecta inhae¬
rentiae, durationis non aliunde petitae, ac
tanquam essentialiter initiis seminalibus
inclusa esset durationis determinatio, iam
apparet lumen Divinae providentiae in
tempore, ut sit regula creati, non autem
ipsum creatum; in Deo quippe sumus,
vivimus & movemur. Sic etiam in dura¬
tione, quae nec etiam est creata. Alioquin
enim si tempus velut accidens aut conco¬
mitans inhaereat rebus singulis, praeter in¬
numera enim absurda, saltem tot erunt
diversa tempora, quod rerum atomi. Et
quicunque nunc simul in eadem duratio¬
ne subsistunt, habebunt totidem diversas
duritionum essentias & exsistentias, erit¬
que tempus actu divisum in infinitum: Et
omne accidens, naturaliter alicujus sen¬
suum