855
DE TEMPORE.
639
suum obiectum non erit ullo sensu perce¬
ptibile in duratione temporis. (47) Quamob¬
rem cogor in tempore agnoscere univer¬
salitatem quandam, simulque & singula¬
ritatem singulis rebus propriam, & rebus
magis intimam, quàm res sint sibi ipsis. I¬
tem fateor regulam atque determinatio¬
nem propriam, quae rebus singulis largi¬
tur durationem praecisam, vicissim tamen
à rebus impassibilem, inapprchensibilem
aut coërcibilem. Quapropter agnosco
tempus esse ens, quod dat & distribuit o¬
mnia omnibus, iuxta destinatam partici¬
pationem Durationis aeternae, idque in
confusionem atheorum. Considero itaque
tempus tanquam aeternitatis emanantem
splendorem, quique citra vel extra aeterni¬
tatem non magis subsistit, quàm splendor
lucis citra lucem. Tempus itaque nobis esse
debet manuductio ad superintellectuale
unum, aeternum, infinitum, intimum cui¬
libet rei, nullatenus tamen permistum,
conclusum, apprehensibile, aut deten¬
tibile; In quo omnis rerum est quid¬
ditas, cui sit laus & gloria in sui aeterni¬
tate!
Paganica ergo locutio est barbara &
absurda, quod tempus nos consumat aut
devoret, quoniam nulla est actio aut pas¬
sio temporis in nos, aut à nobis: Non tem¬
poris vitio perimus, nec mors est facta à
tempore magis quàm à Deo. Motuum
enim dispositiones causae sunt secundae
mortis, non autem tempus est de natura
motuum. Iudicia quippè divina dispo¬
nunt quaelibet ob rationes sibi notas.
(48) Mirandum interim, quod dies sit men¬
sura motuum, tamen diei nullam praescri¬
pserint praecisam mensuram. Subdivisio¬
nes quidem fecere horarum, minutorum,
secundarum, etc. per sexagenarium. At ne¬
mo hactenus ostendit praecisum spacium
unius sexagesimae minuti; Haesitatum
nempè in praxi. Imò praeter meridiem,
nullum est dici stabile momentum. Id et¬
iam ferè ubique variat, adeo ut puncti me¬
ridionalis certitudo non tam ex solis coe¬
lique motu, quàm ex respectu situs sphae¬
rae pendeat. Nemo itaque certum de fini¬
tumve nunc vel constans punctum edo¬
cuit, quo aliquid contigerit; nisi habito
Eclipsium respectu. (49) Imitati globum mun¬
di, dum Sphaeram diviserunt per punctum
meridiei & poli altitudinem: at cum Sol
non semper nec ubique pro voto conspi¬
cuus, rotas excogitatunt, aliquot vicibus
per diem circumvolutas, quae quia seipsas
non essent movendo, pondus appensum
est, sicque diem mensi sunt. In quo mox er¬
ror obortus, eo quod pondus ob funium
longitudinem accrescens inaequalitatem
faceret. (50) Incertior adhuc dierum mensura
per invitam chalybis contorsionem; quia
hactenus nondum certo constat exquisita
proportio inter robur, cujus intorti chaly¬
bis renitentis & intra cochleam sive funis
tendentis elongationem ab axe. Est nam¬
que flante boreâ, scipso, solitoque contu¬
macior. Nondum ergo proportiones mi¬
nimorum minutorum in motu. Semifusa
Musices adhuc est incerta, eo quod ad
pausam integri respiciat, quae ad lubitum
citatior est. (51) Ego ex mensura motuum in
duratione primùm dimensus sum bom¬
bardarum & cujusque pyrii pulveris robur
ac bonitatem. Nam si catapulta distet à
muro demoliendo 200 passibus, emittens
pilam 22 librarum, cum pulveris notae,
bonitatis libris 10. Notetur autem, quan¬
tum pilae ictus tardet post accensum pul¬
verem; iam verò distando per 250 vel
400 passus cum ejusdem ponderis pila
non excavata, ejusdemque pulveris aequo¬
pondere, notetur an ictus segnities re¬
spondeat proportioni distantiae. Idem pe¬
riculum fiat in bombardis majoribus &
minoribus. Itaque segnities sive tarditas
ictus deteget, quantum renitentiae aëris
distantia pariat, quantumque bonitas pul¬
veris acceleret, quantumque cavitas in
pila ferrea demat, vel si ponderato plum¬
bo repleatur. Ego autem ejusmodi mo¬
tuum celeritates, potestates atque propor¬
tiones, dici item minuta ingenti quandoque
iucunditate sum dimensus. Appendebam
ad clavum pondus librae unius tenui filo,
lon¬