855
DE TEMPORE. 640
longitudinis unius pedis, pendebatque
pondus liberum in aere; Movebam au¬
tem pondus, ut pulsaret in aëre batilli
campanae instar. Dico igitur, quod omnes
ac singuli pulsus consequentes ad ulti¬
mum usque erunt ubique locorum primo
pulsui aequales. Nam quantum primus
pulsus major est; tantò consequentes sunt
minores, atque ideo tanto possunt esse
tardiores in motu, non autem in initio
aut eorundem fine. Item sive filo appen¬
datur unica libra sive plures, non tamen
proinde erunt inaequales. Sed si filum sit
bipedale, erunt singuli pulsus praecisè du¬
plo tardiores; Igitur iuxta fili longitudi
nem accelerantur aut retardantur pulsus.
Sicque mora cuiusque motus praecisè no¬
tari potest. Aequalitatem autem pulsuum
istorum notabit Musicus. Denique cum
vis motiva sit ut robique unicum initium
motus aequale, moderativum celeritatis
iuxta loci distantiam: idcircò necessum
est, pulsum tàm unius librae, quàm plu¬
rium esse aequalem. Suppono itaque pul¬
sum bipedalis longitudinis esse mediocris
pausae, poterit ergo ille pulsus in 16 mi¬
nores distinctos subdividi, poteritque in
gnomone observari, quot pulsus fili pe¬
dalis dederit horae quadrans: sicque an¬
nus praecise commensurabitur.
(52) Quantum autem ad dies criticos atti¬
net, observatio quidem in natura basin
habet, quatenus Archeus noster coelo,
rum rhythmum explicat. Equidem Luna
semper 14 die processit ad locum sibi op¬
positum, quo ferebatur primâ die. Cense¬
tur idcirco natura Archei vires oppositas
nacta: Pariter sic & septima dimidium
oppositionis habet, ut & lunae aspectum
quadratum ad punctum initii. Proinde
namque 7 & 14 dies sunt mali respectum
morbi: boni autem respectu Archei hu¬
mani. Rara ergo dies critica extra mor¬
bos acutos; utcunque aliter senserit Pa¬
racelsus. (53) Sedulo tamen notavi, quod nus¬
quàm sit crisis, ubi Medicus artis suae gna¬
rus morbum ante crisis exspectationem
sustulit. (54) Etenim ut natura ordinariis gau¬
det motibus, iisque assueta est, & unitate
virtutis motricis gubernatur lubens: ita
quando totum morbi negotium suis in¬
cumbit tantum humeris, statas ipsa cit cri¬
ses, quas alioqui medelae anticipat boni¬
tas pravitasque retardat vel perdit. Sic
nempe dies criseos 14 in quadragesimum
protelata est. Boni ergo & fidelis Medici¬
est negligere crises; Praestaretque aegros
Medente caruisse, quotquot per crisin
evadunt, multo magis, quorum crisis tar¬
dior est. (55) Glorientur enim Scholae de criti¬
cis, crisin statuant, doceant naturam proe¬
liari cum morbo, sit ipsis crisis sine lite &
judice. Mihi saltem visa impertinens si¬
militudo proelii illius & ineptè criscas
transsumtum nomen. Commenta enim
hujusmodi de manu in manum tradita,
quibus omne agens ob solas contrarieta¬
tes litem sustinere creditur; Vno enim
absurdo dato, plura mox subsequuntur ca¬
tenatim. Docui namque alibi, naturam
nescire contraria, nec morbum proeliari.
Naturam scilicet plùs morbo, ut ovo, in¬
cumbere, quàm quod sit contraria: Si
natura sola sit morborum medicatrix. Sic¬
que cuncta maturat, ut ad finem perve¬
niat, adeóque sic etiam morbi finem in¬
tendit maturando media. Ita nec mor¬
bus repugnat naturae, dum maturatur, non
magis, quàm ovum, dum fovetur, cum
fovente gallina pugnat. Morborum nam¬
que seminibus destinata est sua perio¬
dus: non quidem quae mysticis dierum
numeris debeatur, sed solis maturitatum
exigentiis. Nam si cocta & non cruda sint
movenda iuxta Hippocratem; Sagax ac
mitigatus naturae Rector statis momen¬
tis suas novit maturitates, quas ipse solus
perficere cogitur, non quidem ob distin¬
ctam morborum animositatem in certa¬
mine: sed, maturatis sordibus, desistunt ad¬
haerere solidis partibus. Ast quorsum tan¬
tus criticorum dierum commentarius (Ju¬
nior quinque libros de criticis conscripsi,
quos dein Vulcano obtuli) si oporteat
sic