855
641
DE TEMPORE.
sic esse instructum Medentem, ut morbum
periculosum reddat insontem, & longum
abbreviet, id est, praecidat, ne in crisin pro¬
teletur: Crisis ergò, ut iudicium sonat,
esto iudex & accusatrix medentum, & ba¬
iulantis solius naturae testimonium: quia
tantùm contingit Crisis, ubi viscidum
adhaeret vel sonticum concluditur, & ul¬
timatâ maturitate sequestrari optet.
(56) Quantum verò spectat ad annum Cli¬
mactericum tractum ex productione nu¬
meri septem in novem, nimirum in an¬
num vitae 63, stolidum est inventum:
quippe septuaginta anni, dies homi¬
nis, &c. ergò imposturam falsi incusant
Sacra apud Christianos; adeoque Dae¬
monis est inventum, qui hostis vitae no¬
strae procurat mortis metu senes ante sta¬
tutam horam percellere. Alioqui nam¬
que quid facit numeri in numerum pro¬
ductio ad cursum vitae? Anni quidem in
suas messes atque maturitates properant
& recurrunt. Quare & annorum revolu¬
tiones revolutionumque numeri potiùs
recursuum identitatem, quàm numerum
aut vitam respiciunt directè, nulloque
modo ad numerum praeteritum se refe¬
runt, eò quod anni singuli desinant in
praecisam sui singularitatem, nec se refle¬
ctant super praecedentium pluralitatem?
(57) Inter reliquos aliquis stupidè ad nume¬
rum numerantem. Profectò ut pium est
& Christianum vitam agnoscere à manus
Conditoris, Principis vitae: ita perdito¬
rum est vitam à Planetis & numeris mu¬
tuasse. Etenim quanquam DEUS certo
spatio cuncta disposuerit ex suo lubitu &
beneplacito, stultum tamen esto causali¬
tatem attribuere numeris. Si plantae pro¬
lificandi vim habuerint ante natas stellas,
& vi verbi vegetent, est pudendum Chri¬
stiano vitam humanam suaeque duratio¬
nis & exsistentiae potestates dedisse nume¬
ris numerantibus. Annus ergò climacte¬
ricus, sive astrorum numeratos recursus,
vel numerum recursivum, sive demum nu¬
merum numerantem spectemus, inanis
est garritus, Sacris repugnans, quae vitam
à 70 ad 80 annos miseram vocant, non ob
annos praeteritos, ut neque ob illorum nu¬
merum numerantem, sed quia inoletae
sunt seminibus necessitates à Principe vi¬
tae sic statutae.
(58) Sed stentantur de numero Sabbatario,
quia septimus est. Ad id repugnat quin¬
quagesimo, qui est subilei totusque sab¬
batarius, atque adeo annus septuagesi¬
mus, quia septies decimus plus sabbati¬
zat, quàm sexagesimus tertius; quia an¬
nus nonus est enneaticus, qui nil ad Sab¬
batismum confert. Si namque dies septi¬
mus est Criticus propter positiones Lu¬
nae, ergò non ob numerum; nec Lunae
cum numero annorum 63 climacterico
quicquam intercedit commune. (59) Etenim
Astrologi iubent annum 56 in nocturnis
nativitatibus propter Saturni (pudibun¬
dam sanè) frigiditatem duplatam: an¬
num verò 63 in diurnis genituris, pro¬
pter ridiculas siccitates Mercurii & Mar¬
tis, maximè periculosum: Sed hi praeter¬
quam quod pro medietate saltem clima¬
cterico anno valedicant, contradicunt
textui: "Septuaginta anni, dies hominis," etc, de¬
nique desciscunt à numeris, dum qualita¬
tes elementorum in opem vocant, easque,
delirando, in astra traducunt. Si mors in
valle miseriarum sit calamitatum finis,
deberet annus Climactericus esse quin¬
quagenarius, qui Sabbatarius est ac Iubi¬
lei. (60) Deus quidem hebdomadem in dies
7 distinxit, non ob numeri mysterium aut
dignitates; sed quia praenovit, vix sibi va¬
catum iri, nisi mandasset quamobrem sal¬
tem septenum diem sibi deberi voluit, ut
toti vacaremus semel saltem in septima¬
na; (61) Non enim quod numerus sacrum
vel mysterium contineret, sed suae beni¬
gnitatis testabatur indultum, quod de se¬
ptem saltem unicum posceret: Eia, si se¬
ptimum sibi consecravit, cur addis & no¬
num, non sibi consecratum? Cur sacro
numero (ut ais) nubitis profanum, ut in¬
de fabricemini climactericum? An tibi
lici¬
Nnnn