855
VITA LONGA.
642
licitum est dies Deo sacros fecisse? Quo¬
modo demum si septem & novem myste¬
rium in se haberent, facies, quod nume¬
rus ex producto septem in novem sacer
erit? cum speciebus numerorum iuxta
vos nil possit addi vel demi, quin conti¬
nuò ipsa mutetur species? Dies decem
pro pane azymo ante & post festum prae¬
cepit Deus; sed quid authoritatis istud
dat pro denario? Vacandum sibi impe¬
rabat Dominus diebus, quibus beneficus
illis fuerat, nec nobis observandi sunt
propterea. Ideóque nec sacrum numeris
addixit. Itaque posteras Iudaeorum per¬
fidias continet ista doctrina, quae dein ex
Astrologorum futilitatibus, melancholi¬
cisque sive amentibus putationibus ar¬
tes atque regulas ad inanem lubitum ac¬
commodatas finxere, quorumque aliquot
maniacis remediis iam curavi, cum ejus¬
modi obstinatio suâ non careat amentiâ.
(62) Finaliter ergò constat, quod vita longa,
quam tracto, non sit respectu Durationis
sive temporis: sed motuum ab initio us¬
que in finem defluentium, quorum scili¬
licet mensura in Durationis constantia
non sit ipsa Duratio, sed motus alter,
qualis est dies, qui solâ sui pluralitate vi¬
tae metitur longitudines, quare Sacra dis¬
junctim dicunt: In diebus illis. Itemque
per dies virorum rerum contingentias
describunt, non autem per temporum
successiones, quas paganismus introdu¬
xit, locutione penitùs fabulosâ, quia tem¬
poris nulla est pars, successio vel alte¬
ritas.
VITA LONGA, ARS
BREVIS
1. Vita abbreviari debuit meritò. 2. Considera¬
tio vitae longae ex dono Dei profluit. 3. Ali¬
quot factiones discipulorum Paracelsi circa vitam
longam. 4. Obiectio pro desperatione de vita longa.
5. Quanta sit vitae longitudo penes autorem. 6. Cur
terminus vitae longae tàm diversus? 7. Probatur vi¬
ta longa. 8. Notatur Galeni insufficientia.
(1) DE vitae brevitate conqueri¬
mur ferè omnes, at spa¬
tium vitae sat longum, die¬
rumque pluralitas satis ma¬
gna, si tota benè collocetur.
Perpende enim, quantum somnus, otia,
vanae occupationes, parentes & amici te¬
cum de vitae spatio diviserint actum dis¬
cernes, nostram de vitae brevitate que¬
rimoniam esse mendacem. Haec Seneca
quandoque censuit. Christiani verò, qui
mortem introitum ad vitam sperant, de
vitae brevitate nequaquam plangere de¬
bent. Nam certus est Electorum atque
reproborum numerus, qui ut citius im¬
pleretur, propter multorum iniquitates
dies vitalis accurtari debuit, ut & nume¬
rus accelerari ob festinantiam diei novis¬
simae. Alioquin enim, licet mundus totâ
sui amplitudine esset fertilis, non tamen
sufficeret alendis omnibus, ob praefatam
festinantiam editis & edendis, si horum
quisque ad vitae longae terminum attin¬
geret. Porrò quantumvis susti meritò
gaudere deberent de vitae suae brevitate,
& à contrario sensu injusti plerique o¬
ptent vitae longaevitatem (forte namque
in senio emendabuntur) attamen cum
nemini constet, an in Dei conspectu iustus
censeatur; Potissimùm quod in conspectu
ejus non iustificabitur omnis vivens. Iudicavi
proinde, incumbendum unicuique seriò
pro antiquae benedictionis adeptione, ob¬
edienti parentibus pollicita. Vita ergò
longa visa est mihi totius Philosophiae
apex, eò quod iucundam atque utilissi¬
mam pendat meditationem. Dolenda in¬
primis summoperè mors personae, quae
mortalibus, patriae suaeve familiae colu¬
mna foret, nisi propter aliquod melius
ex mandato vel permissione Dei obiret.
Quisque enim idcirco in vitae longae amo¬
rem, desideria & optatum sua fertur
sponte, soláque valetudinis aut fortuna¬
rum aerumnosâ jactura optatum mortis
ac vitae taedia adducit desperatis. Ast vi¬
tae