855
HUMANAM DECUS VIRGINUM.
645
esto, quod apud eum non sit ulla causa¬
rum prioritas, sed omnes coincidant in u¬
nitatem, apud quem omnia tantùm sunt
unum. In natura pariter, cum, quicquid
fit aut generatur, seminum necessitate
fiat aut generatur: adeóque hactenus sint
semina rerum primordialia principia &
causae naturales, agantque ob fines, non
quidem sibi, sed soli Deo cognitos: neces¬
sitate Philosophiae Christianae causa fina¬
lis locum non habet in natura: verùm
duntaxat in artificialibus. Adeóque &
hinc verificatur (quod alibi sat probavi)
Aristotelem nil minùs quàm naturalia
intellexisse, suasque Scholas fefellisse per
artificialia: Estque totus impertinens hoc
loco, quod artificialia subter catalogum
causarum naturalium reduxerit. Imò pe¬
nitiùs introspiciendo manet Aristoteles
aequè ridiculus. Siquidem aedificator, an¬
te finem sive aedium figuram ex charta
factam, praesupponit cognitionem loci,
acquisitionem mediorum, calcis demum,
laterum, lapidum, lignorum & ferramen¬
torum: quorum mediorum computatio
figuram aedium antecedit. Adeóque nec
etiam finalis (si qua sit) causa est prima
causarum artificialium in mente autoris.
Stultum est itaque inter causas naturales
recensere ens rationis, ens mentale, sive
nonens. Porrò lubens ad metam prope¬
râssem, quam de vita longa mihi propo¬
sui, nisi mors intentum filum praescinde¬
ret, prioritatem suam velut remoram in¬
tercalariter praefigens. Cujus etiam pa¬
radoxon lubens inter arcana detinuissem,
nisi tractatus de vita longa jus suum à
morte exigeret, per quod naturaliter in¬
gressum in hospitium humanum stabili¬
vit. (4) Paradoxon certè, inauditum hoc Dei
mysterium, quodque iccircò humiliter
censurae Ecclesiae substerno. (5) Loco propo¬
sitionis autem esto: quod Deus non fecit
mortem. Id enim protinùs intelligo ne¬
gatum pro homine duntaxat: Nam alio¬
qui brutis ante creatum hominem iam mors
destinata erat naturaliter, & quidem ex
eadem radice, per quam mors in homi¬
nem intravit. (6) Siquidem pleraeque belluae
non nisi mutuâ vivunt caede. Denique
mors hoc loco non significat nudam se¬
parationem animae à corpore, ut me¬
ram privationem designet, ac si sensus es¬
set; quod DEUS non fecerit non ens,
quod mors dicitur; Nam ejusmodi enun¬
ciatio esset in Sacris ridicula. Ipsum nani¬
que verbum (fecit) ejusque negatio
idem est, ac respicit, quod "ipse fecit & facta
sunt". Adeóque ejus negatio dicit entis
positivi & non privativi absentiam: & ae¬
qui valet huic propositioni: Deus condi¬
dit hominem absque inclinatione ad mor¬
tem: nec causas in eo fecit naturales, qui¬
bus mortalis esset. (7) Denique nec Cacodae¬
mon fecit mortem: "quia non est inferorum
regnum in terra", multóque minùs in Para¬
diso. Nec potest Satan ullo modo mutare
essentias à Creatore institutas, eas inver¬
tere, abolere, vel occidere, quas Deus fe¬
cisset mortis expertes. Incepit mors in
nobis à Cacodaemone quidem suggesti¬
vè & excitativè, modo planè per accidens
& externo: Nec potuit producere cau¬
sam mortalitatis in subiecto per gratiam
creatoris incapaci. (8) Itaque si nec Deus nec
Cacodaemon facere mortem hominis ef¬
ficienter, ergò à sufficienti partium enu¬
meratione, solus homo sibi fecit mortem,
causasque sibi applicuit tanquam ens po¬
sitivum, unde mortalis evasit, & mors na¬
turalis facta sit. Quod namque diabolus
non potuit, potuit homo habens morien¬
di possibilitatem, non autem necessita¬
tem. (9) Erat enim in possessione immortali¬
tatis, poteratque non mori, si voluisset,
quia mors erat ipsi contingens liberum;
enim verò quia corpus Adami opus ha¬
bebat arbore vitae, ideo ex parte corporis
non erat absolutè immortalis, ideóque &
alimento indigebat: erat autem futurus
immortalis ex gratuita Creatoris bonita¬
te. Et ille qui praeservasset Adamum à
morte per gratiam, dotemque ligni vitae de¬
derat, eundem quoque à quibuslibet inju¬
riis
Nnnn 3