855
PARADOXUM PRIMUM.
687
tamque sabuli difformitatem, scopulo¬
rum rudimenta subter, sabulum illud,
illud sabulum inquam nitidissimum oc¬
currit, metallicae qualitatis, & inqui¬
namenti peregrini expers. Quod inquam
naturae fundus est ultimus, & impene¬
trabilis, non rarò tamen in terrae super¬
ficie obvius. Adeò namque natura suae
indulgens libertati, nostras ridet leges;
ac praedicamentorum repagula, univoco
fundo spernit. (6) Vltimum illum naturae
fundum, nostri Quellem, galli verò Sa¬
ble bovillant, nominant, quem ligo hacte¬
nus non transivit. Quoniam utut mul¬
tum arenae, multumque inde aquae de
pleveris, mox alia indesinenti, celeri¬
que cursu advolant, priorem defectum
suppletura. Hinc itaque concludo.
Fundum praedictum, ut ordine ulti¬
mum in natura: ita continuare in cen¬
trum usque, nisi fortè Infernus, aliquot
meditullii milliaria teneat. (7) Sequitur dein¬
de, sabulum illud materiam terrae esse,
non vicissitudini obnoxium: sed perpe¬
tuum & constans cribrum, quo natura
indefinentes aquarum thesauros, fontes¬
que limpidissimos, in Vniversi commu¬
nionem transcolat.
(8) In hoc inquam, vigorem vitalem ebul¬
lientis aquae esse. Quamdiu enim in co¬
dem versantur fundo, vividae sunt aquae,
non respectibus superioritatis, aut inse¬
rioritatibus locorum obnoxiae, nec de¬
mùm legibus Hydraulicis parentes. Quid
enim vivae sunt, vitalem proprietatem
non minùs quàm centrum ipsum, custo¬
diunt illaesam. (9) Attamen quam cito inde
decurrunt, non aliàs quàm sanguis extra¬
venatus, aut amputata manus, actutum
moriuntur. Tum enim primùm, corpo¬
rum graviorum legibus, locorum, situ¬
umque positionibus importunis, obedire
coguntur. Vt scilicet non cessent abinde,
per declivia, in mare ruere, tanquam pri¬
stinae hospitium quietis repetentes.
(10) Quarto notandum. Quod prout fun¬
dus hic, aëri expositus in superficie ter¬
rae, non minùs vernaculas proprietates
exprimit, quàm qui inde centenis aliquot
ulnis, infra terrae horizontem latitat: ita
quoque memineris idem sabulum, per
saxorum commissuras, lataque intervenia,
in summam montium altitudinem, ip¬
sumque subinde apicem ascendere, atque
inde fontes vertere assiduos, caloribus
aestivis nequicquam imminutos. (11) In ho¬
mine enim, quamdiu sanguis venis flu¬
ctuat, tam in fronte, quàm in pedibus, par¬
respectus situum est; tamque suprà, quàm
infrà ignorat: extravenatus verò, illicò
gravium sortem induit. Ita quoque in
Macrocosmo, quamdiu aqua priori in ho¬
spitio communi vita fruitur, sursum de¬
orsumque sine labore properat, quia ne¬
scit. At semel vitali discussa hospitio, non
cessat festinare, donec beatos quietis re¬
cessus, in Iliado recuperet. Aquas itaque
spiritus intus alit, vasti quoque marmo¬
ris aequor, totam diffusa per artus, mens
agitat molem. At hinc nondum satis eno¬
tuit mare, quod fontes rigat, & flumina
evomit, quorsumque eadem tandem in¬
defessè properare Scriptura dicit. (12) Quod
etenim Scriptura mare vocat, aquarum
omnium, in anum ac continuum abacum
congregatio est. (13) Cuius collectionis, spe¬
ctabile hoc & externum navigabile mare,
non nisi est fructus, in umbellam disposi¬
tus. (14) Quocirca omnium omninò aquarum
receptaculum, congregatio, radix, & col¬
legium, bulliens istud sabulum continet,
millesies utique locupletius, majus, &
proinde totidem plus aquae continens,
quàm Oceanus. Utpote totum fermè ter¬
rae diametrum adimplens, ad cujus dun¬
taxat extimum labrum externum mare,
unius aut alterius leucae ad summum, pro¬
funditatem adimplet. (15) Separavit namque
Archetypus aquas ab aquis. Non quidem
mare à fluminibus (vel mare non omni¬
um aquarum esset congregatio) aut haec
utraque, à nubibus: sed mare verum &
internum, ab externo hoc navigabili, pri¬
mis disjunxit diebus.
Hoc