855
PARADOXUM PRIMUM. 688
(16) Hoc mare, internum inquam, invisibi¬
le (hactenus abyssus) & magnum, sunt
aquae illae, quibus Vates mundi funda¬
menta inniti cecinit: quaeque hactenus et¬
si neglectae steterint, à rerum Conditore
in Genesi, mare vocantur. (17) Abinde scilicet
quoque Ecclesiastes pariter fontes & flu¬
mina petivit; eò reversura. (18) Decurrunt
itaque ex hoc fundo, metuque vacui, ma¬
re externum, rursus penetrat idem sabu¬
lum velut colando, & salsuginem suam
mox primis ferè passibus sequestrat. (19) At
quia fontes & flumina, paulatino decur¬
su, mineralium omnium (quae in gremio
antea custodiebant, quorumque com¬
mercio humana vita vix carere potest) se¬
mina, ac materiam dispensarunt. (20) Cele¬
riter proinde ad mare externum prope¬
rant, quò rursus ad mare internum, Or¬
phei noctem, Plutonis tenebras apud
Hippocratem, Oromasim Persarum, Ilia¬
dum Paracelsi (ubi Rationes, ac Dona,
mineralium inquam adhuc nondum cor¬
poribus sociata semina, jacent) secunda
repetant hospitia, seminibus iterum aquae
impregnandae. Non est itaque otiosus
aquarum in Oceanum delapsus. Intelli¬
gentia quippe gubernantur, & tanquam
si intellectu pollerent, sua munia, Bonita¬
tis, & Providentiae infinitae testimonia,
non cessant edere. Mirabuntur certè,
hanc primâ fronte quotquot Cabalam as¬
spicient, verissimam tamen. Necesse est
vtpotè, plurima ignorantes admirari plu¬
rima. (21) Atqui consentaneum, quippiam
Oceanus quotidie ante oculos bino flu¬
xu & recessu propinat. Ascendentem sci¬
licet aquae umbilicum, contra Hydrauli¬
sim, tumentesque pro syzygia lunae, fluc¬
ctus. Vivit namque propemodum suo
quodam jure mare: silente nimirum ven¬
to, spontaneos aestus concitans, lunae ana¬
logum situm curiosè observans, fluctibus.
que turgidum, eidem obviam vadens, va¬
riegata demum temporum, luminis, ac mo¬
tuum vicissitudine, continuataque aqua¬
rum mole, nunc hic, nunc alibi, per stata
intervalla, suas in altum exundationes
attollens. Itaque naturae portenta, tamet¬
si quotidiana in Oceano quisquis vides,
interioris, veri, vividique maris, ac lon¬
gè angustioris abyssi, vitales, fontales¬
que concitationes, usibus humanis dica¬
tas, mirari desine.
PARADOXVM ALTERVM.
1. Fontes nilli ex aëre densato. 2. Elementa non mu¬
tantur, aut pereunt. 3. Quicquid generatur, ex
semine generatur; & quicquid fit, seminis necessitate,
in natura fit. 4. Duo tantum sunt primitiva elementa,
& duo secundaria. 5. Explicatio paradoxa. 6. Pro¬
batio mechanica. 7. Coelum peribit & terra, non a¬
qua & aër. 8. Ars distillatoria Physicam explicat.
9. Quid vapor. 10. Probatio contra Aristotel. 11.
Probatio 2. mechanica. 12. Quid sit magnale, & qua¬
le. 13. Cur guttulae in vapore & nivibus non deci¬
dint, & quando cadant. 14. Probat. contra Arist.
15. Proba. 16. 17. Mechanica.
(1) DE fontium scaturigine, proxi¬
mo generationis ortu, ac na¬
tivitate breviùs, quàm pa¬
radoxon, at taediosiùs (fa¬
teor) quàm Spadanorum do¬
ctrina exigeret, egimus (difficilè nimi¬
rum in cunctis modum tenuisse) quate¬
nus scilicet, à ditissimo aquarum diverso¬
rio, ad suas destinationes, aquae pergant.
Etsi interim quam primùm aëra petant,
subinde, nonnunquam verò per longa ter¬
rae, saxorumque itinera, & tubos, prae¬
cipites decuriant; antequam luci se de¬
dant: eadem tamen fuit utrobique insti¬
tuti Ratio, necessitas & finis. Volun¬
tas ejus nempe, qui nostris cuncta usuris
creavit. (2) Restat caeterùm, veniam petere,
nostrae ut indulgeant libertati Manes Ari¬
stotelici, si fontes ex condensatione aëris
nasci, aestimavero somnium, naturae im¬
possibile. Enim verò & istud primò verum
est. Nullis aërem unquam saeculis, aquam
fuisse, aut futurum: prout neque aquam, aëris
formam