855
INTELLECTUS ADAMICVS. 705
ADAM iusta nomina indebat
cunctis animalibus: horum¬
que ideò intimam, siue in¬
tuitivam, scientiam habebat,
quae Adeptum naturae dici¬
tur. fortè pariter herbarum, mineralium
imò & astrorum plenissimam cognitio¬
nem habebat. Siquidem oblato obiecto non
antea viso, noverat penitissimas ejus pro¬
prietates. Concludunt hinc plerique can¬
dem nobis datam cognitionem, proprieta¬
te vernaculâ: tanquam posteris, Adami hae¬
redibus: sed per peccatum obscuratam,
Alij verò, penitùs sublatam esse conten¬
dunt, esu pomi scientiae boni & mali. Haec
dudummalè persuasus, etiam credidi eheu!
quid enim intentatum reliqui, ut ad pro¬
missum laborem Sophiae, Paradisum vitae
longae, per scientiam Adamicam pertin¬
gerem. Sed tandem multa observavi, quae
ist haec principia subverterent. Nam inpri¬
mis vix mihi persuadere potui, quòd A¬
dam in statu innocentiae sciret illa; atque
plura, quae postmodum per esum scientiae
boni & mali nesciret. Id quidem, si pomum
oblivionis, soporis, vel ignorantiae
manducasset. Non autem ubi pomum scien¬
tiae edisset. At si in peccato originali, ipse
originalis transgressor & naturae humanae
deturpator, adhuc scivit, quę prius sciebat:
quomodo enim per super acquisitam no¬
vam, & alterius indolis scientiam, velut
in vetito fructu depositam, posteris omnem
abstulisset scientiam? quinimò ipse, qui
ex creatione omnem scientiam habebat,
praeterquam quae occultâ paraphrasi, ac
peronomasia, à spiritu divino vocatur
scientia boni & mali, saltem hunc in poste¬
ros non traduxisset? si enim esu pomi, o¬
culi ejus sunt aperti, quod saltem innotuit,
antea quodammodo clausos fuisse factus¬
que sciens bonum & malum, & vidit se esse
nudum: cur saltem in suo semine, non
tantundem scientiae fuit, atque in pomo?
Cur si per ejus semen, translatum sit pec
catum, non transferatur & pudor, ut
Indos naturaliter puderet suae nuditatis:
ut triennem puerum saltem puderet suae
nuditatis? non secus atque Adamum statim
à manso pomo. denique si novisse animalium
naturas, societates, ac proprietates, fuerit
ipsi à creatione inditum, atque hinc illi
medullitus essentiale: quomodo Deus,
nostri tantùm amans, sustulisset essentialia,
intellectualia, atque vernacula dona; qui¬
bus adorari vult in spiritu hominis, natu¬
ralia verò cacodaemoni, creaturarum vilis¬
simo, despectissimo atque pessimo reli¬
quit? Spiritum nostrum tantopere depaupe¬
rasset, favissetque diabolo, plusquam filiis
hominum, cum quibus esse, vocat suas de¬
licias? ego sanè postquam cognitionem
vitae longae, causasque mortis, in anima
concepi, scivi, quod quamdiu Adam esset
immortalis, ejus mens immediatè corpus
suum vivificaret: & regeret: imò eatenus
quoque perfectè intelligeret, quaecunque
pedibus suis substituta leguntur. At post¬
quam anima sensitiva, seminaliter intro¬
ducta est media, inter mentem & cor¬
pus, Adam deinceps vixerit in anima, vi¬
taque mediâ, id est, more moderno. Ac
mens sua, ad sustentationem animae sensi¬
tiuae, duntaxat tenebrosum de se sparge¬
bat lumen, per carnis nebulas, super vi¬
tam novae & impurae generationis. Scien¬
tiae, autem pristinae, quas ante lapsum ha¬
bebat, fuerunt in vita sensitiva, depositae per
reminiscentiam; caliginoso tamen, mise¬
roque rationis discursu obtenebratae. Cum
Brutorum more iam generasset, vitam¬
que mediam seminaliter transtulisset,
tum omnis sua scientia, tam pristina, quàm
postera (boni & mali videlicet earundem.
que recordatio, fuerunt in semine obli¬
terata: & homo inde natus, inanis tabula.
Surrexit quidem abinde in posteris vis sen¬
sitiva, sive vitae mediae eadem quae in A¬
damo. quae, ubi iusta maturitate in semine
adoleverat, tandem in verum lumen, vita¬
lem¬
Xxxx