855
706
INTELLECTUS ADAMICUS
lémque formam à creatore perducta est.
In quam dein Mens humana suum trans¬
misit vicariatum. Mansit tamen mens, vel
ut in sui fundum retracta, horrescens na¬
turae impuritates, nec potens ampliùs (nisi
per gratiam) in animalem sensitivam se
inmediatè diffundere: Deo sic disponente
ob sui beneplacitum; ut postea dicetur.
In homine itaque actualiter est quidam
naturalis & formalis actus, qui est anima,
sive vita sensitiva, à mente plurimùm di¬
stinctus. Etenum ut semen canis tendit in
vivum canem, obscurè ratiocinantem:
semen humanum, certè non in cadaver, at
saltem adspirat in vitalem animam; fluit¬
que nempe in sensitivam, & discursivam,
longè perfectiori modo quàm in cane, vul¬
pe, etc. Vtque firmiùs hanc realem in no¬
bis sensitivae animae à mente distinctio¬
nem assequerer, finxi juvenem deperditè
deperire puellam. Hic namque pleno sen¬
su, atque consensu animae, optat posse sol¬
vi fastidioso amore: itemque nollet, se
sic adamare, & amore liberari. Non qui¬
dem quòd per vices nunc unum, nunc
verò alterum impensè velit: sed simul,
eodemque motu atque impetu, optat, &
non optat illo amore liberari: felicem se,
& infelicem unius amoris ergò praedi¬
cat. Atque id genus multa simul contra¬
dictoria patitur. Quae cum simul subie¬
cto, & respectu, non hospitentur iisdem;
dudum haesitavi, unde unico in homine
ejusmodi passim contingerent, donec tan¬
dem Apostolus hunc mihi nodum solve¬
ret. Videns aliam legem in membris no¬
stris, oppositam legi mentis. Quas sanè le¬
ges, non solùm inclinatione atque desi¬
derio: verùm etiam discursu atque con¬
sensu stipatas intelligit. Tum clarè intui¬
tus sum alias esse affectiones animae sensi¬
tivae, atque alias mentis: ast hae, (quia men¬
tis operatio propemodum est obtenebra¬
ta à perturbationibus animae sensitivae)
ideò sunt languidae. Hoc sensu nempe
Apostolus iram, invidiam, simultates, ido¬
lorum cultum, &c. Vocat opera carnis: nam
licet videantur conceptus spirituales,
quia tamen sunt operationes animae sensi¬
tivae, quae & ipsa ex voluntate carnis &
sanguinis seminaliter in natura suscitatur:
idcirco sunt mera opera carnis. Importu¬
nis ergo socialis animae illecebris affici¬
mur indesinenter: quia deinceps à peccato
degeneres facti, immortalitatem amisimus.
Quapropter Deus pauca duntaxat nunc à
nobis exigit, ut ad vitam ingrediamur.
Scilicet ut baptizatus integram credat hi¬
storiam Symboli, utque servet mandata
Dei, mediante ejus gratiâ. Quotusquis¬
que verò adspiraverit ad altiorem chari¬
tatis gradum, studeat, quantum ex talento
suo poterit, per actus amorosos excur¬
rere ad abstracta per fidem credita, donec
per gratiam assiduitatis exercitii senserit
lumine supernaturali mentem superfundi,
in omni humilitate & charitate continu¬
ando. Quippe formarum naturalium me¬
ditatio iuvat multum in limine, ad intelli¬
gendum animae sensitivae quidditatem.
Formae enim omnes, praeter mentem, cum
sint lumina vitalia, in nihilum reditura,
certò didici, mentem longissimo interval¬
lo distare ab anima sensitiva. Quandoqui¬
dem mens immortalis, utut in se retracta,
ne connubio socialis animae caducae detur¬
petur: attamen cunctis in actibus praesi¬
det, quatenus assidet, ac tota toti animae
sensitivae inhaeret: adeóque surdo modo
cum hac operatur. Hunc autem ordinem
Omnipotentis, deinceps à lapsu Adae, sic
se habere, collegi primum, quòd caecos,
itemque vesanos aliquot, non propter
proprium, aut parentum peccatum; sed in
sui beneplacito, pro sui gloria creaverit.
Omnia namque ut voluit fecit, ac longè
optimè. Deinde quia in spiritu adorari vo¬
luit. Atque tandem, quòd in domo sua
multae sint mansiones; frustraneae iam, si
omnis homo, in gratia aequalis in anima,
ac vitâ esset. Vnde collegi diversitatem
spirituum inter homines esse debere, & di¬
versos in gradu charitatis, adoratores di¬
vinitatis. Siquidem creavit Angelos, ut
absque