855
708
IMAGO DEI
INitium sapientiae timor Do¬
mini. Timor autem Domini
incipit à meditatione mortis,
& vitae aeternae. Finem ve¬
ro Sapientiae, multi cum Stoi¬
cis, rentur esse cognitionem sui ipsius. E¬
go verò finem ultimatum Sapientiae, &
totius cursùs vitae nostrae bravium, voco
charitatem, quae nos sola comitabitur:
ubi caetera nos deseruerint. Et quanquam
cognitio sui ipsius, iuxta me, sit duntaxat
medium ad Timorem Domini: Ab hac ta¬
men est auspicandus tractatus de vita lon¬
gâ. Eò quod cognitio vitae, cognitionem
animae praesupponat. Cum vita & anima
(ut iterum dixi) sint synonyma. De fide
est. Hominem ad imaginem Dei creatum,
ex nihilo, in creaturam viventem, ejus.
que Mentem nunquam perituram. Ubi
interim animae brutorum, in nihilum per¬
cunt, cùm vivere desinunt. Cujus diffe¬
rentiae pondera, de ortu formarum, docui.
At hactenus non sat constat, in quo ista
similitudo cum Deo, nostri Archetypo¬
sita sit. In anima enim sola, plerique hanc
excelsam Iconem statuunt. Dicam quae
sentio, sub humili tamen protestatione &
subiectione censurae Ecclesiae. Ita est.
Cognitâ iam aliqualiter formarum origi¬
ne, & mentem humanam apprimè inqui¬
rere aequum est. At certè nulla cognitio
est onerosior eâ, quâ anima seipsam com¬
prehendit: Imò & vix ulla est utilior. Eò
quòd fides basim stabiliat, super animae
non perituram ac non delebilem substan¬
tiam. Reperi quidem plures demonstratio¬
nes circa hanc veritatem, libris divulga¬
tas: At nullam prorsus earum propter
quid, respectu Atheorum, unicum, &
constans ab aeterno numen negantium.
Plato equidem tres Atheorum statuit clas¬
ses. Primam quidem, quae nullos credit
Deos. Alteram quoque, quae quidem ad¬
mittit Deos; nostri tamen incurios, re¬
rumque parvarum spretores nescios. Ter¬
tiam tandem, quae quanquam Deos, re¬
rumque minimarum gnaros credat: pu¬
tat tamen minimâ precatiunculâ flexiles.
Creberrimum hoc genus inter Christia¬
nos, etiam qui se profitentur perfectissi¬
mos hodie; atque ideò audent quidlibet,
creduntque religionem duntaxat ad coër¬
cendum populum, timore legum, obli¬
gationis fidei, & inferni mulcta. Hi enim
onera humeris aliorum graratim impo¬
nunt, quae ne digito quidem attingunt,
loculos suorum emungunt, morientibus
coelum venale prostituunt, rebusque se¬
cularibus ubique sese ingerunt, quatenus
religionem non citra statum subsistere e¬
derent. Supremus meus optatus esset,
unico saltem momento degustarent, quid
sit intellectualiter intelligere, ut mentis
inmortalitatem velut tangendo sentiant.
Equidem non inveni regulas, aut mo¬
dum, quibus possem alterius intellectum
illustrare. Contestor itaque meritò, quod
qui semper student, de veritate velut in¬
quirentes, nunquam tamen ad eius scien¬
tiam perveniant: quia literâ inflati nul¬
lam habent charitatem, Atheismum oc¬
cultum fovent. Hoc unum autem didici,
quòd Mens iam nequicquam intelligat
per Imaginationem, neque per figuras
& imagines, nisi miser & aerumnosus
tationis discursus accesserit. Ast ubi ani¬
ma seipsam comprehendit, deficit ipsi ra¬
tio, & sui ipsius imago, quâ sibi seipsam
repraesentet. Ergo anima se per discursum
rationis nequaquam potest apprehende¬
re, ut neque per imagines. Etenim post¬
quam cognovissem, quòd veritas essen¬
tiae, & veritas Intellectûs sint unum at¬
que idem: scivi intellectum esse rem
quandam immortalem, procul à caducis
separatam. Anima quidem non sentitur:
credimus tamen eam esse intus, non fe¬
riari, nec fatigari, nec morbis agitari.
Somnus ergo, furor, ebrietasque, non
sunt immortalis animae laesae symptoma¬
ta: