855
IMAGO DEI 711
sub aliqua figurâ. Enimverò quamvis
mentem incorporalem, & immortalem
substantiam conceperim: non potui ta¬
men, simulatque individuam ejus exsisten¬
tiam cogitarem; eandem considerare om¬
ni orbatam figurâ: imò nec quidem, quin
responderet figurae humanae. Nam quo¬
ties anima separata videt aliam animam,
Angelum, vel cacodaemonem, oportet
quod illa sciat, haec sibi adesse, ut ani¬
mam ab Angelo distinguat, itemque a¬
nimam Petri ab anima ludae. Quae distin¬
ctio non potest gustu, odore, auditu,
tactuque fieri: sed solâ visione animae pro¬
priâ: quae visio figurae alteritatem neces¬
fariò includit. Nam cum Angelus ita sit
in loco, ut simul non sit alibi. In eo quo¬
que includitur necessariò quaedam circum¬
scriptio figuralis, non minùs quàm lo¬
calis. Deinde consideravi mentem huma¬
nam figuratam hoc modo. Etenim cor¬
pus humanam, ut tale, nequit sibi dare
figuram humanam: ideò enim sculptore
externo opus habuit, qui intra materiam
seminis clauderetur, atque in eam de¬
scendisset aliunde. Is tamen in quantum
materialis sortis esset, nec ex se, neque
ex massa corporis, figurandi virtutem,
ut neque imaginem haurire poterat: o¬
portet igitur aliquid praecedat, quod
planè immateriale, reale tamen, & effecti¬
vum initium esset, cui deberetur potestas
figurandi, per impressionem sigillarem,
in seminis Archeum. Patrantis anima er¬
go, dum deorsum labitur, lustratque cor¬
pus seminis per libidinem, sigilli sui figu¬
ram, atque figurae suae sigillum, ibidem
adumbrat (quae unica secunditatis semi¬
num causa) unde tam superba statura foe¬
tus. Nam si anima ipsamet in se non esset
figurata: sed figura corporis velut spon¬
te oriretur, truncus aliquo membro non
posset nisi truncum generare. Eò quòd
generantis corpus non integrum, saltem
in Spiritu insito, illius membri deficiat.
Si itaque semini figura inseritur: certè à
vitali magis, prioreque initio, istam sus¬
cipiet imaginem. Si verò anima quandam
figuram semini imprimat, non mentie¬
tur exoticam, vel alienam faciem: sed
suiipsius depinget similitudinem. Sic nam¬
que & brutorum animae faciunt. Ac li¬
cet nostra, suae originis ergo, sit supra
naturae leges: quo pede tamen semel est
ingressa naturae limen, illique est incor¬
porata, deinceps suis quoque legibus sta¬
re cogitur. Eò quòd generationum vita¬
lium univocus sit progressus, atque finis.
Nec enim alioquin absurditatibus caret,
quod tanti operatio (qualis est humana
generatio) citra consensum & coopera¬
tionem mentis contingeret. Quod si ita
est, necesse quoque est, semini secundita¬
tem dari ab anima, per figurae suae, alia¬
rumque vitalium determinationum par¬
ticipationem, Vnaquaeque nimirum ani¬
ma, adhoc sui imaginem, in spiritu semi¬
nis sigillat, ut materia ad requisitam re¬
ducta maturitatem, adumbratam pul¬
critudinem ostendens, simulque patrantis
similitudinem, queat à Creatore forma¬
lem lucem impetrare, sive animam illius
speciei, cujus similitudo in figura expri¬
mitur. Credimus etenim de fide, mentem
nostram esse veram substantiam, non
interituram: Substantiae autem novam ex
nihilo creationem, soli competere Deo.
Vnde non plures: sed unicus omnium est
Pater spiritualis, qui in coelis est. Qui si
sibi complacuit, quod solam mentem ad¬
optârit in sui imaginem: videtur & con¬
sequens, immensum atque ineffabilem
Deum etiam esse figurae humanae: idque
argumento, à posteriori. Cum corpus
cerae instar sit, cui sigillum imaginis men¬
tis est impressum: mens autem habeat
suam imaginem, essentialemque perfe¬
ctionem, ab eo, cujus simulacrum prae¬
se fert. At quia corpus subinde defectuo¬
sum, ac monstro simile est: putârunt ple¬
rique gloriosam Dei imaginem totam con¬
sistere in potestate rationali. Non consi¬
derantes Dei imaginem proximo, ac per¬
fectiori modo consistere in anima, atque
inde