855
IMAGO DEI 713
Idem de Reminiscentia: quippe quae non
nisi per rationis discursum, in actum pro¬
silit: adeóque in aeternitate non ampliùs
locum habet. Vbi nudae Veritatis aspectu,
sine occasu, defatigatione, atque defectu,
anima stat extra memorandi necessitates.
Staret ergo anima beata extra praefatum
ternarium potestatum: ideóque nec am¬
pliùs Dei Imaginem repraesentaret, cujus
ergò duntaxat est condita. Imò penitiùs
inspiciendo, non reperio memoriam sin¬
gularem atque separatam animae pote¬
statem: sed nudum reminiscendi mo¬
dum. Etenim immemores, ideò ope i¬
maginationis (quae est intellectus vicaria)
sibi memoriam artificialem concinnant,
discuntque longè fortiorem, quàm illo
rum aliàs esset memoria naturalis. Quin¬
etiam recedit voluntas ab anima, simul
cum vita, eo quòd accidentaliter animae
advenerit. Cùm Deus post creationem con¬
stituerit hominem in manu arbitrii sui.
Quod sanè denotat, voluntatem proprio
modo non esse menti essentialem: sed ex
concessione, ut sit instar talenti, sequa¬
turque viam, quam eligere sibi malit. A¬
lioqui cum nulla res sit perniciosior li¬
bera voluntate: quippe quae sola omne
dissidium inter Deum & hominem patrat:
certè ejusmodi facultas locum in aeterni¬
tatis beatitudine habere nequit. Quippe
sublatâ volendi libertate, perit ipsamet
voluntas. Quid enim alioqui conducet
volendi potestas, ubi nullum est liberum
ampliùs posse velle: Sed (ajunt) in coelis
est voluntas confirmata. Id est, coelites
non posse vellę, nisi quod vult Deus. Qui
enim in charitate sunt, non possunt non
velle quae sunt charitatis. Quod sonat:
Coelites non ampliùs posse velle: solum
autem Deum ibidem velle ac nollè. Ces¬
sat ergo voluntas, dum volendi libertas
est liquata. Siquidem voluntas animae bea¬
tae in aeternum inservire, aut prodesse ne¬
quit, dum nec in actum deferri potest.
Essetque ejusmodi voluntas duntaxat o¬
ptatio. Quae sanè in coelis non est, ubi o¬
mnium optabilium est plena satietas cum
omni abundantia. Esset ergo voluntas o¬
nerosa potiùs animae beatae appendentia.
Sat esto igitur potestate volendi in hac vi¬
ta esse bene promeritum, & in lucrum sua
thesaurizasse talenta. Notanter quidem
loquor de potestate volendi: nam post
hanc vitam assurgit atque manifestat se
voluntas substantialis, à potestate & acci¬
dente illo volendi libero distinctam ha¬
bens essentiam. Nam sicut vis phantastica
cum vita interit: ita etiam cessat illa vo¬
lendi potestas libera. Itaque credidi i¬
psam animae spiritualem substantiam, refer¬
re imaginem Dei, non autem in potesta¬
tibus. Nominatim in hoc proximè. Deus
est ens increatum, unum incomprehen¬
sibile, aeternum, infinitum, omnipotens,
bonum, supersubstantiale lumen, & spiritus.
Anima verò est creatura, una, indivisa,
dependens, immortalis, simplex, & dein¬
ceps aeterna, substantia spiritualis, lucida.
In Deo denique nulla sunt accidentia: sed
singula attributa sunt ipsamet indistincta,
di vini spiritûs essentia simplicissima: quod
& Platonis Parmenides aliquo usque
intellexit. Sic anima, si Dei imaginem re¬
ferat, nullum admittet in se accidens: sed
tota ejus substantia erit lumen simplex &
ipsus Intellectus. Perinde enim ut fu¬
mus, per flammam accensus, in figura &
materia, est idem cum flamma: pariter sic
& anima est nudus, purus, atque simplex
Intellectus, lumen & imago increati lu¬
minis. Adeò ut sicut oculus nil verius
aut propinquius adspicit, quàm Solem:
caetera vero omnia propter ipsum. Sic ani¬
ma beata non intelligit quicquam propi¬
ùs, quàm ipsum lumen, unde totaliter ac
immediatè dependet. Et sicut oculus no¬
ster non fert Solis obtutum: sic anima ne¬
quit intelligere Deum, multóque minùs,
quantisper potestatum mediis alligata,
utitur. Alioquin Intellectus liber acqui¬
rit intelligendo rei intellectae figuram,
sese transformat commigratione ad unita¬
tem (ut de ratione docui) Sicque nimi¬
rum,
Yyyy