855
VITA 737
in proximum divinae majestatis simula¬
crum vivens, nec morti obnoxium. Ideò
nec mortem fecisse dicitur. Creditum est
itaque Adamum, ante transgressionem,
fuisse immortalem, ex creatoris bonitate:
ergo cognovi, Adamum quidem fuisse im¬
mortalem, ante legis praevaricationem:
attamen illi non fuisse naturalem ex radi¬
ce vitae: sed arboris vitae ergò. Frustranea
namque alioquin hujus arboris plantatio
in Paradiso, si aetatum alteritates, & cala¬
mitates, homo pati non potuisset. Fuit er¬
go arbor creata. In renovationis, rejuve¬
nescentiae, imò in praecautionis senii po¬
testates atque necessitates. Nam etsi cor¬
pus ex creatione non esset vulnerabile, nec
morbis obnoxium: attamen paulatim aeta¬
tum vicissitudines sensisset, nisi ex arbore
vitae continuatus vigor fuisset. Neque e¬
nim credibile rerum Dominum mundi
Salvatorem deterioris constitutionis fuis¬
se Protoplasto. Quod autem mundi Re¬
demtor sit mortuus, aetatumque calami¬
tates ita senserit, ut 32 anno, census sit
quinquagenarius. Id non ex sui natura,
neque ex radice vitae suae contigit: Mors
namque, ut & annorum caries, nil iuris in
ipsum habebant: Sed ex infinita suâ bo¬
nitate, quâ se vadem constituerat pro pec¬
catis nostris, voluit aerumnis, adeóque &
morti se subiicere in gloriosissima sui nati¬
vitate, in qua formam servi assumsit Do¬
minus. Quantum verò recesserit ab hu¬
manae naturae suae pristinâ, ac genuinâ illi
dignitate, qua in utero erat conceptus :
ipsus ostendit. Quippe qui clauso virginis
utero spretisque dimensionum repagulis,
in mundum prodiit, statim se destinatae
mortis conditioni substravit, sensitque lu¬
bens, omnem servilis naturę necessitatem.
Vterque nimirum Adam, initio sui fuit
immortalis. Prior enim ex ligno vitae con¬
servari debebat. Alter vero arborem vi¬
tae prorsus in se continebat. Vterque ni¬
mirum elegit mori, prae vivere posse. Pri¬
or enim ex vitio: alter verò ex charitate.
Arbor vitae itaque, & loci Eden salubri¬
tas, Adamum in pristino vigore, à morte
vindicassent: donec exacto annorum nu¬
mero, felix ad patriam gloriae, absque mor¬
te translatus abiisset. Insuper de fide est,
Adamum de arbore vitae nunquam degu¬
stâsse: & ne de illa ederet, fuisse ejectum è
paradiso, qui mortem iam oppetere debe¬
bat. Imò tam perfectae erat constitutio¬
nis, iam horto voluptatis proscriptus,
quòd ad aliquot mille annos vixisset (qui
immediatè à manuomnipotentis plasma¬
tus citra naturae commercium) atque lon¬
gè aetatem Mathusalem superasset, suae na¬
turae sponte, nisi unius continuato seculi
luctu, ac moerore, filum longissimae vitae
sibi praescidisset. Non est igitur deploran¬
da mors Adae (ut alioqui sibi malè per¬
suasit Paracelsus) eo quòd vitalis spiritus,
atque scientia vitae longae unà simul cum
eo corruissent. Contradicunt nempe, vi¬
ta longa potiri ex scientia: itemque ex
plasmatione manuum Dei, arborisque vitae
suffragio esse immortalem, etiam à pec¬
cato, retinuisse donum vitae longae ob per¬
fectissimam ac nobilissimam vitae atque
corporis constitutionem. Vnde tandem
spiritus floridae & exuberantis vitae, in
posteros translatus, declinante sensim vi¬
gore, per generationum traductionem,
vitae atque morborum iniurias, perque
annorum cariem, cooperante maledicto,
sese manifestavit ut magni oportet: quae
semel viscera mortalium ingressa, mox
eorundem possessionem cepit. Etenim
quorum vita, priùs per arborem erat citra¬
interitum, mox quoque citra illam, brevi¬
conscripta termino languit, augmentum,
statum, declinationem & occasum, alia¬
rum rerum more, subivit. Sic nempe
mors, suadente diabolo, in suum impe¬
rium stabilivit. Venena enim sub arbore
vitae innocua, dein in medicamentum ex¬
terminii suffulta sunt. Opinor enim, Ada¬
mo occultatas fuisse arboris vitae condi¬
tiones, ac praesentiam. Alioquin ad hanc
citiùs, quam ad arborem scientiae boni &
mali, extendisset manum. Et licet arbor
Bbbbb
vitae