855
IOAN. BAPT. HELMONTII 750
usum vulneratorum? (6) Ostende literas: an¬
te DEUS sui consilii secretarium elegerit)
sanè utcunque vageris vario, tandem re¬
peries non aliâ ratione, apud vos esse cu¬
ram diabolicam, nisi quia tenuitas & vo¬
catio vestra eam non capit. Quid mirum,
si Theologus nullus haec suboleverit? (7) Post¬
quam enim Sacerdos & Levita transiissent
in Jericho, successit Samaritanus laicus,
qui omne ius Sacerdotibus inquirendi re¬
rum causas eripuit: natura idcirco abinde,
non Theologos in sui interpretes vocavit;
(8) sed solos Medicos in filios optavit, &
quidem tales duntaxat, qui pyròtechnia
instructi, rerum proprietates examinant;
separando potestatum delitentium im¬
pedimenta, cruditatem scilicet, veneno¬
sitates, & feces, id est, tribulos & spinas
è maledictione, naturae virgini passim in¬
sertas. Nam cùm natura quotidiè distil¬
let, sublimet, calcinet, fermentet, solvat,
coagulet, fixet, &c. nos certè iisdem ad¬
miniculis rerum proprietates ab occulto
cruimus in lucem, naturae soli interpretes
fideles.
Theologus autem, quo iudicet pręstigio¬
sum à naturali; à nobis prius definitio¬
nem hauriat necessum est: ne sutor nem¬
pe ultra crepidam labatur turpiter. De
DEO Theologus, naturalis verò de natura
inquirat.
Multa certè ubique Conditoris bonitas
fuit, qui omnia creata in ingratum homi¬
num usum condidit: (9) nec Theologorum
quenquam assessorem admisit: quot quan¬
tasque rebus virtutes inderet; nescio sa¬
nè interim, quomodo à superbiae peccato
excusari possit, qui quia non percipit rati¬
onem naturalem, tanquam universa DEI
opera suo metiens acumine: idcirco auda¬
cter negat Deum ejusmodi rebus virtutem
dedisse; quasi homo vermis, Dei & consi¬
lii ejus compos esset: omnium animos ex¬
suo aestimat, qui putat fieri non posse,
quod intelligere non potest.
Mihi profectò nullatenus mirum vide¬
tur, si extra magnetis corpus consimile, &
solo magnetismi nomine explicabilem
virtutem, rebus Deus dederit. Nonne ad
magnetisimi positionem sufficere deberet,
unicum saltem dari exemplum (per plura
& apposita mox adferam) naturale istius
lapidis, ad cujus normam, caetera quoque
diversimodè distributa intelligantur in
creaturis? An proinde quia novum para¬
doxum & tibi incognitum, idcirco &
satanicum esse debebit? Absit tam deme¬
rite de divina Conditoris majestate sen¬
tire: neque certè, isto honore deferendo,
(10) Satanae blandiri debemus: quid enim ip¬
sum uspiam suavius afficit, quàm si bono¬
rum operum gloria ita deferatur ei, qua¬
si ipse eorundem author exstitisset?
(11) Naturam materialem quotidie magne¬
tismo suo, à superis formas trahere, coele¬
stiumque favorem expetere, conceditis,
& coelos quippiam ab inferis vicissim alli¬
cero invisibiliter, ut sit liber & reciprocus
aditus, & in unicum totum membrorum
concinna chelys, Magnetismus itaque,
quia passim viget, praeter nomen, nil no¬
vi continet, nec paradoxus, nisi iis, qui
cuncta derident, & in Satanae dominium
ablegant, quaecumque non intelligunt.
Profectò quaerenti derisori sapientiam ea
non exstat.
(12) At quaeso, quid superstitionis habet un¬
guentum armarium: an quia usnea san¬
guine mumia, & adipe humanis confla¬
tum? atqui innoxiè his utitur Medicus,
& ad hoc impune venundat seplasia. An
fortè quia modus utendi tibi novus, vul¬
go insuetus, utrique verò admirabilis, id¬
circo effectus erit satanicus? Subde te,
nec aestua; mox melius habebis.
(13) Etenim modus utendi, nil mali conti¬
net. Intentio inprimis bona ac sancta
est, & tantum in bonum cedit finem:
nempe sanare dolentem, proximum
sine dolore, periculo, & sumtuum ema¬
ciatione? Hoccine diabolicum di¬
cis? Denique ipsa quoque remedia
res naturales sunt, quibus eam facul¬
tatem à DEO concessam mox argumen¬
tabi¬