855
DE MAGN. VULNERUM CURATIONE.
751
tabimur. Vtinam tu quoque tuam nobis
negativam sic firmasses: Deum nempe
summum bonum, non dedisse unguento
sympathetico vim naturalem, & mumia¬
lem magnetismum.
(14) Hoc remedium magneticum nullate¬
nus suspectum reddi potest: cùm nullos
ritus habeat, nulla verba, nullos characte¬
res aut sigilla poseat, ceremonias nullas
admistas, aut vanas observantias: (15) non
praesupponat horas, non profanet res sa¬
cras; imò quòd amplius est, ne quidem
praeexigat imaginationem, confidentiam
aut fidem, neque veniam à vulnerato pe¬
tendam: quae cuncta curis superstitiosis
annexa sunt.
(16) Superstitio quippe dicitur, quoties sta¬
tur fide, aut imaginatione aut utraque,
super virtutem aliquam, quae talis non
est, aut non eò à Creatore directa. Nihil
igitur cura Magnetica, superstitionis ha¬
bet: Quocirca Theologe Censor, saltem
deridendi satanam ergò periculum un¬
guentis sacrasmo plenus, facito, quò pa¬
ctum illud implicitum eruas: effectum ni¬
hilominus eundem planè nobiscum, velis
nolis, reperies: quòd superstitiosis cau¬
sis nequaquam evenit.
(17) Quicumque magneticam vulnerum cu¬
ram diabolicam putat, non quia fine &
mediis illicitis constet: sed quod modo
ipsi incognito procedat. Is etiam eodem
convictus argumento, omnium quae de
magnete dicturi sumus, causas quiddita¬
tivas dabit: vel fatebitur, magnetis opera¬
tiones praestigias esse Satanae: vel saltem
(quod tutius erit) magnetismum, ist est,
proprietatem quandam occultam, hac ap¬
pellatione propter manifestam illius lapi¬
dis praerogativam à caeteris abstrusis, &
vulgo ignotis qualitatibus diremtam, no¬
bis cum cogetur agnoscere.
(18) Magnes dapi impositus ligneae, atque
innatanti, confestim uno & certo latere
ad austrum, altero ad Aquilonem verti¬
tur. Pars ejus australis, si ferrum tetigerit,
illud ad Aquilonem vertit, & borealis ma¬
gnetis pars, ferrum attactum, ad austrum
inclinabit. Boreali parte, id est, ventre suo,
ferrum allicit, & dorso, illud ante se pro¬
pellit: aquilonare latus, à dextra in sini¬
stram, fricando acus compassi cuspidem,
eandem ad austrum diriget: sin vero fri¬
ctio, à sinistra in dexteram instituatur,
contraria cuspidis directio erit.
Similiter australe magnetis latus varia¬
tur. Imò quod magis est, si magnes affri¬
ctu suo ferrum magneticum efficiat, id est,
ferri alterius attractivum, idem ferrum
iam magneticum, sursum deorsum inver¬
sum, rursum ad magnetem fricetur, tra¬
ctoriam potestatem confestim exuer. Quae
si sapiant, inquire Guilielmum Guilber¬
tum, Londinensem Medicum, de magne¬
te, quo nemo melius de hac materia scri¬
psit, & cujus operâ, variatio pyxidis re¬
staurari potest. Acus quae nunc ad Aqui¬
lonem vergit, sub aequinoctiali ambigit;
ultra eam verò ad alterum polum tendit.
Hoc medicum addam: dorsum magnetis
sicut ferrum; ita & intestinum pellit, cu¬
rat herniam, omnemque catarthum de
natura Martis; omnes nempe magneti¬
smi, ad usum hominis ordinantur: vis tra¬
hendi ferrum, si mumiae muliebri marita¬
ta fuerit, tunc dorsum magnetis, in femo¬
re, & eius venter in lumbis emplastrata,
abortum iam minitantem tutò praecavet:
venter verò magnetis, in femore, & dor¬
sum lumbis appositum, partum mirificè
facilitat. Quae cuncta de magnete, no¬
ster Anatomicus rationibus a priori il¬
lustrabit, modumque velut ipsi cogni¬
tum nobis exponet: vel pariter Satanae
esse illusiones, & non naturales effe¬
ctus, parili ignorantiae argumento, de¬
crevero.
Exempla aliquot consimilis magneti¬
smi iam proferam, ut tandem ad rationem
positivam, omniumque oppositionum refuta¬
tionem, animo imbutiore accedamus. Quid
agam amplius? quas non attulisti rationes
pro te, ipse comminiscar. Omnis, inqui¬
es, effectus, vel immediatè à Deo opifice
pro¬