855
IOAN. BAPT. HELMONTII
752
procedit, & miraculum est: vel à satana,
& prodigiosus est; vel à causis naturali¬
bus & ordinariis, & tunc naturalis est: at¬
qui magnetismus non est miraculum, ne¬
que effectus naturalis: Ergo satanicus.
Respondeo: Quanquam hanc dictam enu¬
merationem insufficientem queam ostende¬
re, quatenus homo interior etiam agit,
nullo dictorum modorum (quod postea
satis luculenter dicturi sumus) nihilomi¬
nus sicco pede assumtum nunc transimus,
subsumtum negaturi, qua nimirum par¬
te, effectum non naturalem, asseritur. Id
enim prius probandum erat, ne petitio
principii committeretur: verùm in hoc
fuit, & erit defectuosus noster Censor,
dicere non esse naturalem, nisi dicere, pu¬
taverit idem esse & probare, & authorita¬
tem suam vice rationis locasse. Multi
namque effectus naturales sunt, qui non
ordinariò contingunt: rariùs nempe inci¬
dentes. Itaque in gratiam Anatomistae,
ubique partem affirmativam nedum tue¬
bor: sed & declarabo rationibus, & exem¬
plis consolidabo. Sic nempe propriâ ruet
mole argumentum iam allatum.
(20) Est, liber impressus Franekerae anno
1611. apud Vldericum Dominicum Balck,
dem lampade vitae. Vbi reperies ex Paracel¬
sò, veram magneticam curam plurium
morborum, puta hydropis, podagrae, icte¬
ri, etc. sanguinem calentem aegri, inclu¬
dendo teste, ovique putamini, quod fo¬
vendum exponitur, & carnibus admistum
sanguinem hunc, cani esurienti vel sui
dabis, mox aegritudo abs te in canem tra¬
hitur, & abit: non secus atque in Gehasin
lepra Naamani, exsecratione transmigra¬
vit. An & hoc diabolicum censebis, sic
proximum, solius sanguinis mumialis ma¬
gnetismo, restituisse? restituitur autem
prorsus, & indubitatò.
(21) Mulier ablactans infantem, quò citiùs
ubera sibi sterilescant, in prunas lac emul¬
get, & mox ubera flaccesunt. An fortè
satanas exsuget ea?
Si quis ad ostium tuum cacaverit, idque
prohibere intendas, ignem ferri recenti
excremento superstruito; mox per ma¬
gnetismum natibus scabiosus cacator fiet:
igne videlicet torrente excrementum &
tosturae acrimoniam quasi dorso magneti¬
sico, in anum impudentem propellendo.
Forte hoc satanicum dices, quia finis lae¬
sio. At certè abusus potestatum in libert a¬
te hominis est: attamen usu non minùs na¬
turalis.
(22) Fac tabulam ex bismuto, & una extre¬
mitate, pone succini frustum, tribus inde
spithamis, colloca vitriolum viride: mox
hoc colorem & acredinem visibiliter amit¬
tet. Quae ambo in succini praeparatione
reperiuntur.
Saltem hocce omni satanae illusione
carebit. Bruxellensis quidam in pugna na¬
sum amisit, adivit Chirurgum Tagliacoz¬
zum Bononiae degentem, ut nasum praesto¬
laretur: & cum incisionem brachii sui ti¬
meret, bajulum ad hoc conduxit, è cuius
brachio nasum tandem dato pretio eruit.
Mox tredecim circiter menses, à reditu in
patriam, repente nasus insititius friguit, &
abinde aliquot diebus, putrilagine ceci¬
dit. Cuius rei inopinum casum investi¬
gantibus inventum fuit, eodem forte mo¬
mento, quo nasus friguit, exspirasse baju¬
lum. (23) Superstites sunt horum testes ocu¬
lati Bruxellae. An non est mumiae magne¬
tismus ille planè consimilis, quo nasus vita
communi, sensu & facultate vegetativa
tot mensibus, insitionum jure gaudens, re¬
pente trans Alpes mortuus est? (24) Cedo
quid subest superstitiosi? quid phantastici?
Radix Carlina (quae Chamaeleonti,
est) plena succo & viribus evulsa mumiae
humanae contemperata, tanquam fermen¬
to ex homine, cuius umbram premis, vires
& robur naturale in te trahit. (25) Sed hoc
praestigiosum dices, quia paradoxum: qua¬
si non eadem lepra e Naaman in Gehasin
esset traducta, & icterus idem numero, in
canem transplantatus: non enim morbus
in praedicamento qualitatis est; sed omnia
sunt praedicamenta, in morbis singulis. Si¬
qui¬