855
DE MAGN. VULNERUM CURATIONE.
753
quidem licuerit non res nominibus, sed
nomina rebus accommodare.
(26) Solissequi flores magnetismo quo¬
dam, feruntur ad solem: non sanè pro¬
pter ejus calorem quem optent (nubilo
namque & frigidiore die, solis quoque
rhythmum imitantur) nec etiam propter
eius lucem, solis sunt pedissequi: nam no¬
cte opacâ, ab occasu, ubi solem relique¬
rant, ad ortum tendunt; Non hoc diabo¬
licum censebis, quia aliud subterfugium
paratum est: nempe esse harmoniam su¬
perorum cum inferis, & facultatem tra¬
ctricem planè coelestem, nullatenus sublu¬
naribus communicandam. Quasi verò
microcosmus, coelestis sortis indignis,
nullam in suo sanguine & usnea notaret
astrorum revolutionem.
(27) De philtris dicerem, quae mumialem
confermentationem requirunt, ut ad cer¬
tum obiectum trahatur dilectio. At con¬
sultius est praeterire, ubi hoc unum sal¬
tem prius dixere. Novi herbam passim
obviam, quae si teratur, & foveatur ma¬
nu, donec intepuerit, mox alterius ma¬
num detinueris, quoad & illa tepescat a¬
more tui, ille totus continuò ardet, ad
aliquot dies. Detinui pedum cuiusdam
catuli, hic confestim peregrinum me secu¬
tus adeo, quod noctu ante cubiculum eiu¬
laret, quo eidem aperirem renunciata he¬
ram suâ. Ad sunt Bruxellae mihi hujus facti
testes. Calor etenim prius herbam cale¬
faciens, calor inquam non solitarius, sed
effluvio quodam spirituum naturalium
concitatus, herbam ad se determinat, in¬
dividuatque sibi: & assumto hoc fermen¬
to, per magnetismum alterius spiritum,
trahit & subigit in amorem.
(28) Relinquo curas multarum aegritudi¬
num, quas arcanum sanguinis humani
magneticè perficit: nisi etenim sanguis
imò pus, urina & perspirabile effluvium,
continuò aliquid secum de spiritu vitali
demerent, hisque inesset participatio
quaedam totius, extra concretum natura¬
le: sanè non adeò brevis dies hominis fo¬
ret. Haec nempe intestinae fuit calamita¬
tis causa.
(29) Persicaria sive piper aquaticum, con¬
solida, sophia, serpentina, brassatella, atque
plures aliae, istud habent peculiare, ut si
frigidae, demergantur in aquam (flante
enim Borea, excisa quercus verminosa e¬
rit, nisi confestim subter aquas demerga¬
tur) & super vulnus aut ulcus, aliquan¬
tisper intepescant, mox defodiantur coeno¬
so loco: ubi putrere incipiunt, etiam at¬
trahere satagunt ex aegro, quicquid no¬
cuum est.
Idque peragunt herbae, non quamdiu in
terra crescebant, neque etiam quamdiu in
forma manent pristina (oportet namque
granum emori, ut fructum ferat) sed in
corporis putrefactione, virtutes iam quasi
corporis repagulo solutae, liberè magne¬
tismum, secus dormientem & impedi¬
tum, exserunt, & iuxta contagionem, im¬
pressionemque à vulnerato aut ulceroso
loco acceptam, reliquum mali, vel emi¬
nus multum exsugunt.
(30) Si quisquam folia Asari decerpendo,
sursum vellicaverit, purgabunt aliam, id
est, tertiam personam tractionis nesciam,
per vomitum tantum: sin verò deorsum
carpendo torqueantur, solam dejicient
alvum. Hic saltem nulla subest supersti¬
tio. Nam quid hic imaginationis com¬
memorem: cum illa in tertium obiectum
nil operari concedatis, maximè ubi istud
ignarum sit modi, quo decerpens sue¬
rit usus? (31) An forte pactum implicitum
rursus, & sacram ignorantiae anchoram,
incusaveris? Atqui hic nulla latet vana
observantia, praesertim ubi inscio assu¬
mente decerptor, sursum vel deorsum folia
vellicaverit. Profectò praeter asarum &
sambuci extremitates, id caetera non ha¬
bent purgantia, quae quomodolibet de¬
cepta, uni vocè operantur continuo. Sed
in asaro, plantâ integrali, proprietas elu¬
cescit magnetica, adeóque ad carptionis
sensum variè sua dotat folia. Habere au¬
tem nedum plantas, sed & creata fere sin¬
Ddddd
gula