855
IOAN. BAPT. HELMONTII
754
gula (32) sensus quandam adumbrationem
tam antipathia, quàm sympathia (quae si¬
ne sensu consistere nequeant) latius com¬
probant, quod mox docebimus.
(33) Matronam nobilem mihi notam, abe¬
unte podagrae paroxysmo uno, novus sub¬
inde alius excepit, ac per multos menses
podagra sine remissione, insolito infesta¬
vit recursu. Nesciens verò, unde tanta si¬
bi, inauspicataque morbi recidiva; tan¬
dem quoties remisso accessus fervore è
cubili iam surgens, sederet sede, qua fra¬
ter ejus olim, & in alia urbe, podagricus
sedere solitus erat, extemplò nimirum
abinde morbum repullulare reperit. Ef¬
fectus utique nullatenus imaginationi aut
scrupulo adscribendus: utpote quae duo
effectu longè fuerunt posteriora. Qua au¬
tem sede, si contingeret alium sedisse po¬
dagricum, nulla ei accidit morbi reincru¬
datio. Itaque iam fratris mortui, mumia,
sedem contagio suspectam meritò reddi¬
dit, quę sorori & non alteri podagrico, flu¬
xus illos secus quieturos moveret, trans
omnes vestes penetrans. Magnetismus fu¬
it ad uterinam sororis scilicet mumiam:
idque longo post funera lustro. Cedò, quid
hic est pacti impliciti cum hoste Satana?
(34) Sapphirus coeruleo colore satur, si an¬
thracem quo pestis sese prodit, attigerit,
& aliquamdiu affrictus fuerit, mox vero
auferatur, non cessat magneticè iam ab¬
sens gemma, virus totum è contaminato
attrahere: modo id viribus nondum de
bellatis fiat. Solent idcircò (nobis in ma¬
iorem magnetismi fidem) locum aposte¬
matis sapphiro in circinum paulatim au¬
cto conscribere: ne scilicet exiens virus,
qua insensiliter evolat, latius exspatietur,
& nobilem aliquam vicinam partem lati¬
us proinde infectet. Qua enim virus ma¬
gneticè è corpore tabido, tanquam per
tubum attractum, exhalat, totus circinus
mox nigrescit, & tandem in escharam
combustus, excidit: corde interim, à mor¬
tifera contagione praeservato. Nec locus
est subterfugio, dicere virus attractum eo
momento, quo locus à sapphiro tangitur,
vel etiam tum temporis intus edomatum
figurare, & non magnetismo absentis
gemmae id tribuere. Verumtamen aegri
fidem dabunt, se non confestim percipere
sublevamen, sed multò post; abscedente
paulatim scilicet, per tractum magneti¬
cum veneno. Imò locus ipse pro magne¬
tismo certius testimonium dabit: qui non
nigrescit sub ductu, vel per ductum sap¬
phiri: sed mox abinde atrescit, combu¬
stus immediatè per aurum pestiferam, id
est, arsenicalem, isthac, & non alia egre¬
dientem. Qua etenim virus continuo ex¬
halat, nimirum in conum resumtis radiis
venenosis ibidem necessum est locum im¬
petum pati, atrescere & comburi, quae pro¬
ut successu temporis contingunt: virus
quoque successivè effluere, ad tractum ab¬
sentis gemmae, edocent.
Respondebis fortè, unumquodque agens
requirere impressionis suae certam durati¬
onem: huic sapphirum non instanti juvis¬
se, sed impressionem reliquisse, quae pau¬
latim reliquum mali evictura esset, non
autem absentem gemmam quippiam de¬
inceps trahere. Ubi notabis, omne agens
naturae in instanti agere, nisi sit in patien¬
te obstaculum. In corpore verò contami¬
nato non esse impedimentum, utpote
quod citissimè auxilium exposcit, & o¬
mnibus ad id venis anhelat.
Aliud prorsus esset, si sapphirus in lo¬
co dolente praeparandus, concoquendus
aut alterandus esset, ut ex illo educeretur
obseratum agens, quod deinceps in cor¬
pus spargeretur. At cùm is maneat inte¬
ger e incorruptus, certum tempus dun¬
taxat exigit ad hoc; ut radium suum influ¬
entialem, per attactum mumiae copulet
radio aure pestiscrę, quò eam mox absens
exigat. Ad dictam inquam copulationem,
ut fiat alligatio virtutis sapphiricae, ad ve¬
nenum, requiritur certum tempus (puta u¬
nius octavae horae) quo circumdatur an¬
thraci circinus: nam si esset aliqua sap¬
phiri impressio, quae paulatim intus vene¬
num