855
IOAN. BAPT. HELMONT.
756
lium studium, censuris iniquis terreri &
retroire: prolixior de sapphiro fui, quia
similem cum armorum unguento, parem¬
que casum prorsus continet.
(37) Est igitur hac in parte, suus quoque
homini magnes, quo tempore pestis, per
insensibilem transpiratum à contaminatis
venenum forinsecus haurit. Natura et¬
enim, quae solet alias benignum succum
duntaxat admittere, eumque ab excremen¬
tis solerter secernere, hoc suo nunc ma¬
gneti succumbens, nocuam auram allicit,
mortemque intro vocat. Contra quem
magnetem, suus est magnes contrarius
(ne videlicet disputatio, ulla sui parte, ce¬
dat sterilis) ipse nempe sapphirus, vel et¬
iam frustum succini lucidum, prius per
septem planetarios pulsus confricta (sunt
autemii in gutture, carpis manuum, pro¬
pe pedum malleolos, & ad cordis thro¬
num) e collo, periapti vice appensa, hu¬
manum magnetem praecellunt, impedi¬
unt, adeóque dirae luis amuleta certissi¬
ma; alioqui planè inefficacia, si pulsuum
confrictio non praecesserit. Quae enim
prius sapphirus & succinum erant, ab af¬
frictu, mutatâ familiâ, nomen prius amit¬
tunt, & zenexton deinceps appellantur.
(38) Haeccine quoque diabolica censebit, &
inito pacto attribuet aliquis:
Sat est paucula; sufficientia tamen ex¬
empla, & unguenti armarii parem casum
continentia, attulisse: nunc tempestivè
nos ad tua argumenta volvemus.
Arguis Goclenium de inscitia Aristo¬
telicae doctrinae, eo quòd idem accidens
migrare de subiecto in subiectum, insinuen¬
(utinam tam praesto esses probando, ac es
refellendo) utpote & hoc pertinacitatis
est ingentis, putare, cicatricem in cadave¬
re non eandem esse, quae in homine he¬
sterno fuit. (39) Frustra etenim nos sanctorum
reliquias veneramur, si sola materia im¬
possibilis Aristotelicorum supersit, & non
accidentia quaedam in corrupto remanse¬
rint, quae olim erant in vino. Ecce, quò Pa¬
ganicus error praecipitet improvidè car¬
pentes. Putare inquam impossibile, quod
prorsus est necessarium, densissimae est igno¬
rantiae officium, lumen scilicet, à sole usque
in terram, vel ictu oculi celerius per mini¬
mos quosque atomos aëris, producere no¬
vas species, & specierum species luminis:
Caecutire nempe hoc est ad solem; nam si non
haberemus lumen, & virtutem solis apud
nos, sed millesimam, millenorum millium
speciem luminis & virtutis duntaxat; ne
quicquam cresceret, & refractione vel u¬
nione radiorum, nunquam ignis produce¬
retur. Etenim species specierum luminis,
cùm lumen non sint magis, quàm colo¬
rum species, colores ignem nunquam cau¬
sarent. Ego certè mihi gratulor de igno¬
rantia talis doctrinae, de qua Goclenius,
velut rudis accusatur. Nonne trans vi¬
trum, candenti fluxu sigillatum (in quò
nullus invenitur porus) ligula compassi
ad polum sese flectit? & ad ferrum vici¬
num trahitur, polo interim neglecto &
Igitur idem accidens, trans vitrum mi¬
grat, de magnete in aërem, & ad polum
ipsum, fortassis attingit. (40) Et magneti¬
smus quoque, qualitas coelestis est, ast ra¬
libus influentiis persimilis, nec loci di¬
stantiis coërcita, prout neque unguentum
magneticum, de quo disputo.
Rides, quod usneae herbulam, ex cranio
hominis trium literarum, legat Gocleni¬
us. (41) Nec est sanè, quod hic putaveris an¬
guem in herba, superstitionis vanitatem
latere: nam etsi Jesuita, suspendio, alio¬
que martyrio enectus, ad siderum influ¬
xum & obedientiam exsiccari relinqua¬
tur, ejus caput, consimile furis cranio,
usneam oriundam, peraequè utilem, &
simul corradendam exhibebit: siquidem
usneae semen de coelo cadit in agrum
calvariae, interdum enim spumâ pluit.
quae aurora dicitur: subinde mucilago
tenacior, quae sperma siderum vocatur,
decidit. Nonnunquam ranis, ataneis,
etc. pluit coelum, quae decidendo sub¬
stantia fiunt tangibilis & vitalis. Alicu¬
bi in montanis, lacte pluit, non minùs
quàm