413
EPISTOLA DEDICATORIA.
schola non tantum Chrysopoeiam radicitus extinctam vult; sedes eius
vulgatores in crucem actos. Sed bene sperandum, est de meis Christo au¬
sbice & fautore laboribus, ostendendumque illi scholae in damnanda Al¬
chymia non iram & animositatem, vti nec vehementem ad conuitian¬
dum propensionem, sed sapientiam prudentiamque defuisse. Inuidentia
istas turbas excitauit, non ignoratio disciplinae dicat aliquis. Verum
enimuerò diuinare non est meum. Nemo verò, cùm excutio argumen¬
ta censoris non in Quercetanum & caeteros (haec enim, ad me non spe¬
ctant) sed in Alchymiam prolata, confutoquè, putet me calamum in
Academiam Parisiensem strinxisse, Censoris argumenta, argumenta pe¬
tunt mea: rationes in alchymiam impactae rationibus colliduntur. Non
nominarem Riolanum, non scholam medicam, nisi hi se prius nominas¬
sent ipsos, eaque posuissent, ex quibus concludendum est quòd vi posito¬
rum sequitur. aior est dignitas artis Chymicae, quàm scholae istius
Parisianae. Studiosius defendenda erat, & animosius asserenda. Sed mo¬
dum tamen verborum feci, nec est, vt indignentur facto Medici illi, si¬
qui sunt praeter Gensorem rei. Eodem enim fure pati debent erga se expe¬
riri, quò ipsi in Alchymiam, eiusque Professores agendum, sibi censue¬
runt. Qui acerbe in artem, honestissimam verissimamque scribit, is
subire debet acerbae rescriptionis aleam, putarequè à veritate se castiga¬
ri, non à scriptore.
Tibi vero, vir nobilissime, defensionem istam ideo mitto, vt memor¬
sis pristini amoris erga metui, habeasque studiorum officiorumque tibi
à me debitorum perenne monumentum. Vale. VI. Id. Febr. veteris.
1606. Rotemb. ad Tubarim.
PROOE¬