413
Acto. 7. 22.
2 Examen sententiae Parisiensis scholae
Principio non fingendum est, quid quisque & qualem velit Alchymiam esse; quaeque ei praece¬
pta & partes attribuere. Non est hoc in arbitrio nostro; sed ponendum autoritate & iudicio tum in¬
uentorum sapientum, tum excultorum propagatorumque in suo subiecto versari eam; his vti princi¬
piis, his constare praeceptis, hac methodo exornari, quae ei assignarunt artifices, comprobauitque vsus
magister rerum, & consequens seculorum assensus experientiaque confirmauit, quaeque commen¬
tariis & voluminibus, aut etiam traditione ad posteros peruenerunt, deincepsque sunt peruentura
stante rerum natura, & commerciis hominum disciplinarumque cultura. Genuina eius & homoge¬
nea ab alienis & heterogeneis vi legum scientificarum sunt separanda, nec quicquam admittendum
quod violare dignitatem synceritatemque eius possit.
Cum ergo ab initio statim deprehendatur praeter caetera potissimum in metallicis elaborasse ita,
vt non tantum naturam mineralium huius praesidio inuestigauerint sapientes, verum etiam multis
modis eorum separandorum, repurgandorum, & iudicandorum rationem inierint, descripserintque
quanquam opera sordidiora commiserint seruitiis, tamen scientiae possessionem & autoritatem reti¬
nuerunt, non minor e iure, ac Medici, qui manuum labores ab ingenua contemplatione & praxi lon¬
gius discedentes famulitio cuidam suo crediderunt. Quocirca sicubi metallica elaboratio industria
inuenitur ibi Alchymiae sapientis aliquod praeceptum venari licebit. Iam autem in sacris literis de
Thubalcaino Lamechi filio legimus, quod fuerit faber aerarius ferrariusque, qui ex aere fertoque hu¬
iusmodi opera procuderit. Aes & ferrum sponte ex terra non ita existunt, vt fabris statim possint esse
materia. Praecessit itaque ars metallurgica ferri & aeris excoquendi, quae, quam sit operosa, qui igno¬
rat, ex libris Georgii Agricolae, vel etiam metallurgorum officinis cognoscat. Ars non est sine praece¬
ptis, quae ratione & experientia constant, vsuque comprobantur, vt vt ab initio ea sunt rudiora. Con¬
cludimus ergo nos si non totam artem ab aetate Lamechi ante diluuium viuentis incipere possumus.
tamen magnam partem inde, & rudimenta caeterorum posse repetere. Nec est verisimile, in caeteris
metallis & mineralibus non fuisse tunc elaboratum. At de auro aliísque metallis iudicandis, de sale
faciendo, caeterisque iam ab antiquo apud Gebrum & alios inuenimus inter Alchymiae essentialia do¬
cumenta: sit ergo hoc primum antiquissimae artis argumentum: Post diluuium vniuersale alii aliun¬
de eius originem (ita enim appellamus, cum aliquid seu plane nouum inuentum est, seu post aboli¬
tionem aut casum restauratum, vel etiam ita excultum auctumque, vt nouum videatur, & hinc et¬
iam conditores, autoresque vocamus eos, qui isti labori operam principalirer accommodarunt)
auspicantur. Peritiores, quique propius in veritatem collimant, ad HERMETEM (aliquibus Ara¬
bem, vnde in Aegyptum venerit; aliquibus etiam natione Aegyptium) retulerunt, qui coaetaneus
Mosi Ebraeo duci populi Israëlitici & legislatori circa annum mundi 24 3 4. floruisse traditur. Huius
est tabula Smaragdina, de opere lapidis Philosophorum, serius detecta, quam facta, in cuius calce
autor se nominat Hermetem trismegistum qui habeat tres partes Philosophiae mundanae; putare li¬
cet Solis, Lunae & Venti seu Metcurii symbolis designatas. Tribuunt eidem Pimandrum & alia
nonnulla. Galenus vidit librum de herbis triginta sex horoscoporum, inter quas etiam quaedam
Aetos, seu Aquila. Falso quidem is iudicauit ascribi Hermeti librum istum: & astipulantur recentes,
Sed fieri potest, vt Galenus errauerit, non attendens libros quosdam fuisse exotericos, quosdam
commentarios, qui in secretis istorum Philosophorum diu manserunt, non publicati, nisi aliquo
casu, vt colligitur etiam ex Bulcasi in oleo lateritio, & Mesue, imo interdicto sapientum de non
vulganda arte. Falso itaque potuit Hermeti populariter lecto attribui, sed non in arcanis versanti, ta¬
metsi aliquis inde protraxerit. Sane vox Aquila non ignota est Chymicis symbolice res suas enun¬
ciantibus, videturque irrisus ille herbarum liber, quia parabolicus aut hieroglyphicus (qui inique
omnia aestimant magicum vocant malo sensu inuitati Plinii iudicium non satis prouidum) non erat de¬
captu plebeio, vti nec non commentarii plurimi inter manus multorum versantes. Riolanus cùm in¬
censurae suae libellis ad hunc locum peruenit, putat Mosen Ebraeum fuisse illum Hermetem, miri¬
ficaque inde portenta ducit. Num Moses professus sit aut didicerit, exercueritque vnquam Alchy¬
miam, nullo constat autore liquide. Si Chymia fuit inter arres Aegyptias isto tempore, vti consenta¬
neum est, nisi quis velit ex Chaldaea & Arabia tunc primum illatam fuisse ab Hermete ita vt ad Mosen¬
non peruenerit, iam profugum, & post reuersionem diuina vocatione occupatum; Moses autem
eruditus est omni sapientia Aegyptiorum, vt est in actis Apostolorum, sciuerit sane eam. Atqui nu¬
spiam legitur, descripsisse aut propagasse, nec sententiae Pimandri, quaeque Hermeti tribuuntur,
Mosen sapiunt.
ANNO MVNDI 2714. Expeditio argonautica in colchidem ad tollendum aureum vellus,
quod plutes eruditi iudicant fuisse membranam artis auri faciendi, instituta fuit. Vnde patet, non
in Aegypto haesisse Alchymiam, sed in caeteras quoque gentes sese distribuisse.
Temporibus Artaxerxis Regis Persarum & Hippocratis circa bellum Peloponnesiacum, quod
ceptum est ab Anno Vrbis 300. vel Mundi 3537. vixit Democritus, cuius adhuc hodie manibus
Studiosorum teritur de lapide Philosophorum libellus.
Plinius vidit eius alia quoque opera, inter quae liber Chirocineta de herbis quibusdam, & alius
de auium colloquiis, quae ille putat esse magica, cùm potius partim naturae historiae sint, vt de Gelo¬
tophylli etc. partim symbolicae seu hieroglyphicae tractationes, quales etiamnum ostenduntur in ope¬
ribus antiquissimis Aegyptiorum, quae sculpta cernuntur literis hieroglyphicis, quorum & Lucanus
meminit cum scribit:
"Sculptaque seruabant magicas animalia linguas:"
Item Salomon traditur peculiaribus libris comprehendisse, suntque vestigia quaedam in Prouer¬
biis,