413
3
contra Alchymiam latae.
biis, canticoque eius explicat etiam multa Orus Apollo; quae absque explicatione & intellectu à popu¬
lo superstitiose accipiuntur, nec desunt sceleratae magiae, vanitatumque astrologicarum assertores, qui
imperitorum hominum opiniones fouent; & sic praeterita sapientia inclusa istis parabolis ex involu¬
eris mira fecerunt Diabolorum ad illudendum generi humano commenta, vt etiam è medio tandem
tollendi fuerint libri Salomonii de rerum natura scripti quomodo & diuinitus fieri mandatus serpens
aeneus. Sed de his alibi.
"Riolanus non potest concedere Democritum esse Alchyntiae propagatorem, vel authorem aliquem, quia vt Cicero
in V. de finibus narrat, sapientiae seu philosophandi amore seipsum excaecaverit. Caecus autem nequeat Chymiae praece¬
ptor esse, aut cultor." Non quidem vsque adeo obstabat caecitas Homero, quin in Poësi Graecorum fieret
excellentissimus, creditusque sit Oceanus sapientiae esse: Et poterat videns Democritus artem didicis¬
se; & exercuisse, caecus autem neglexisse, vt & aliàs auri argentique abiecit curam: Veruntamen demon¬
strandum Riolano est, Ciceronis Democritum fuisse eundem nostro, qui certe in colloquio cum Hip¬
pocrate minime fuit caecus.
"Deinde negat Democritum potuisse sentire cùm Chymicis, cùm rerùm naturalium principia, vtpote concretio¬
nem atomorum à Chymicis statuerit tam differentia." Sed Riolanus hanc causam imperite agit, nec principia
seu Chymicorum seu Democriti recte intelligit. Non si Democritus artis Chymicae cultor & propa¬
gator dicitur faisse, necesse est eam totam omnesque eius partes perfecte, & quidem iisdem vocabulis
tradidisse, quae hodie sunt in vsu: Relinquendum est artibus suum incrementum & elaboratio apud
diuersas gentes vel etiam easdem varia. Qui partem saltem aliquam Alchymiae explicatam dedit, is Al¬
chymiam dicitur recte docuisse, quandoquidem & Dialectice saltem quodammodo totum concludi¬
tur arguiturque parte, maxime ea, quae rationem habet speciei, qua posita, genus ponitur, cum species
esse nequeat, ni sit genus. Si eo modo colligendum esset, nulli physici ante Aristotelem extitissent. Qui
enim sunt quorum placita non mutauit; seu rebus, seu verbis? Dialectica fuit ante stoicos, Ciceronem
Quintilianum, Rhodolphum, Alexandrum, & alios. Ad quam discrepantes hi terminos inuexerunt?
Aliter appellentur principia apud nostros, aliter Democritus sit locutus. Ideo ne etiam re alia habuit
principia?
"Riolanus putat principia Democriti etiam re esse alia, à Chymicis, quia Atoma introduxit, & infinitos mundos
aliaque paradoxa feliciter ab Aristotele confutata." Bene factum cum Aristotele est, quod Democritus Hip¬
pocrati sapientissimus fere octoginta annis prius desierit esse in viuis, quàm exoriretur Peripatus.
lioquin risisset Aristotelem Democritica non intelligentem fusius, quam Hippocratem, monstrasset.
que aliud esse literam plebeiam, aliud philosophicam mentem, quam Plinio teste peregrinando in Per¬
side, Arabia, Aethiopia & Aegypto consultis ibi magis seu sapientibus hauserat, & in arcanis retinuerat
vt lib. 30. cap. I. narrat Pllnius: non autem in vulgus emisit, nisi velamentis verborum tectum. Facile est
hodie stoicos explodere. Cur? Quia eorum sententia corrumpitur prauis explicationibus. Quidni ta¬
le quid euenerit Democrito? Hermes hominem vocauit paruùm mundum: Aristoteles id de ani¬
malibus enunciat. Plato ex eadem disciplina magnum mundum agnoscit: In Hermetis decretis erat,
quod sicut mundus maior est factus, ita & mysterium lapidis: ita & homo. Nam quòd agnoscit & Rio¬
lanus, ex humoribus omnia haec oriuntur, Semen & sanguis humores sunt. Ex his nascuntur anima¬
lia, & analogice plantae vniuocae & aequiuocae, vt peripato toti liquidum est. In indigesta rudique mun¬
di primi mole dicunt similiter omnia fuisse vnus liquor confusus. Consideret iam Democritus non
tantum singulos homines, sed & bestias & mineralia & plantas tanquam magni mundi simulachra &
paruos mundos. Num iniustum est dicere innumerabiles esse mundos orientes occidentesque vicis¬
sim propter mutuas generationes & corruptiones, interim magno mundo manente? Quis ausit tri¬
buere Democrito, quod etiam magni mundi speciem multiplicauerit, & isti vicissitudini subiecerit, ni¬
si ambitione inanissima turgidissimus Alexander? Non ita apparet ex colloquio cum Hippocrate,
Stulti homines non intellecto Democriti sermone, hoc ei tribuerunt, quod nunquam sensit. Et hacte¬
nus belle conuenit ei cum Alchymiae principibus, qui non aliud docent.
"Atoma corpuscula ridetis, & eorum concretionem & segregationem." Sed dicite quaeso vos ridiculi philo¬
sophi, cùm hominem ex liquore generatis per segregationem, seu diuaporationem illam humiditatis
quam in corpore geniturae fieri statuit Aristoteles, num prius cernebatis aliquod tale & tantùm in li¬
quore? Cùm inspicitis oui album, num visibilia vobis sunt membra? Ita cum aquis acribus solùun¬
tur res maxime corpulentae, non apparent oculis: Et tamen segregato humore emergunt. Id norunt
& qui muriam in salem excoquunt, qui dilutum nitri, halonitri, chalcanthi, vrinas puras, vinum limpidum
& innumera talia. Imo & meteorologici coguntur hoc fateri, cum ex vaporibus & exhalationibus non tan¬
tum creant nubes, & cometas verum etiam fossilia omnis generis. Assit iam Democritus & dicat ista cor¬
pora in aquis & aëre fuisse inuisibilibus & insectilibus figuris. Si enim fuissent de visibilibus, & con¬
cretis, visui apparuissent. Habuissent enim terminum suum, & lumen definiuissent. At non definie¬
runt. Colorem enim induxissent. Itaque indefinita ad sensum merito appellantur. Num dignus vo¬
bis videtur explosione? Aristoteles disputat contra eum per rationes. At memor debuit esse huius,
quòd scripsit, I.de ortu tex. S. Vbi Democritus videtur propriis & naturalibus rationibus persuaderi. Ita
laudatur ob naturae praeclaram expositionem. 1.de art. tex. 47. & 57. etc. Plinius de resurrectione optimè
sentientem irrisit. Huius similes estis, qui Aristotelis commenta secuti, pessime de Democrito statui¬
tis. "Neque natura neque Chymia bene explicatas Democriti de principio materiali generationum sententias iure re¬
pudiaere potest." Hostes eius dum non quod est, sed quod videtur, verùm putant, & literam secuti sensus
negligunt, in Protagorae castra discedunt indigni mysteriis Philosophia Symbolica Democriti com.
prehensis.
De actu & potentia inexistentibus quae disseruntur, si viueret Democritus, non reiiceret, sed se consen¬
B3
i. metaph.
iux. 19.