413
5
contra Alchymiam latae.
dio medicinae gremio) & detegunt. SAPIENTES "tibi omnino legendi & imitandi, si famae illorum maximo
es cupidus." (vetus translatio: Hos quoque aggredere rei huius cupidus tam famosae cum illis: Celebres
nimirum & artifices & artem eorum vocat, hortaturque eos auscultari, tanto dissimilior te & schola
tua) collige hinc artem ante Mesuem fuisse & constitutam, & in literas relatam tantaque in authori¬
tate, & dignitate, vt Medici suos discipulos ad eam discendam ablegarint. Si discenda fuit, necesse est,
vt alicubi fuerit docta, idque non à sufflonibus plebeis, & his, quos tu cùm schola tua infra omnes et¬
iam bipedum vilissimos abiicis, sed Syluio vestro (si vestro) teste, sapientibus. Idem Mesue de rectific. me¬
dic. c. I. "Sapam quoque aut syrupum rosatum, quibus incoctum sit scammonium, propinamus id quod" PHILOSOPHI
"appellant separationem rei secundum speciem à re, quae est secundum materiam" (hoc est, inquit Syluius, formae &
virtutis specificae è materia transsumptionem.) Mox pag. 27. "Nec tamen omnium medicamentorum virtus
sola in eum liquorem cui infunduntur, transit, sed quorundam aliqua etiam substantia. Interdum vna facultas separa¬
tur ab altera, vt Rhab. & Myrrobal. in fusa virtutem deiectoriam liquori transmittunt, astrictoriam retinent. Item c. 2.
de myrrobalanis: Sunt quidam, qui separant. In eis, quod est secundum speciem ab eo, quod est secundum materiam: Est &
modus solennis, etc." Vocat id opus MAGNI MAGISTERII. Vide annotationes Marini. Item c. 3. de re¬
ctif. medicam.
Legantur & illa, quae in oleo philosophorum referuntur admodum magnifica & praeclara. "Ap¬
pellatum, id est, oleum sapientiae & perfecti magisterij Benedictum, diuinum sanctum: quod Bulcasis dicebat ex philo¬
sophorum secretis promptum. Nimirum Alchymia olim PERFECTVM MAGISTERIVM nominabatur, &
sapientia quaedam, vnde & Geber de summa perfectionis appellationem sumpsit, comprehendentem tum metallorum consi¬
derationem, tùm variarum medicinarum arcano modo conficiendarum praecepta honestissima, vtilissimaque fuitque in Regum
& Philosophorum occulta professione": tantùm tunc temporis aberant sapientes à Riolani, & scholae Parisien¬
sis iudicio, quo volunt medicina carere hoc bono posse, & ne omnino id exulatum mirtant, Pharma¬
copoeorum famulis operationem vtpote indignam MAIESTATE Medici, saltem addicunt. Sed ope¬
rae precium est, quid Syluius ille quondam excellentissimus scholae Parisianae Medicus in illum tracta¬
tum, de oleis sit praefatus, in lucem protrahere. & prauis istis censoribus opponere. Oleorum genus quar¬
tum (inquit) à SAPIENTIBVS MVLTIS "descriptum, hodie Chymistica arte" (imo non est alia hodie,
quàm olim) "magis perficitur, VIM QUANDAM IN CONCRETO ET COMPOSITO manifestante.
Haec namque ignis vehementia ex liquoribus, gummi, resinis, melle, saccharo, cera, oleaginam quandam substantiam
SEPARAT & in capitellum attollit: nec minus ex plantis pinguibus, ligno Guaiati juniperi, pini, larice, cedro & id
genus aliis. Praeterea ex Plantarum atque adeo animalium partibus omnibus ipsum velut GLVTEN terreae sub¬
stantiae HVMOREM INSITVM pinguem imputribilem" (ne fortè putes per pturedinem omnia redire in Et
lementa, vt Logici ex peripato concludunt) "maxime vi ignis SECRETVM nunc sursum attollit in capitella, vel
vtriculos, nunc deorsum in subiectum aliquem catinum praecipitat, REMOMNIBVS ALIIS REMEDIIS
PLANE DIVINIOREM si Vlstadio in coelo Philosophorum, & GEBERO ET VERITATI credimus:
Quanquam HODIE sint IDIOTAE quidam MAGNORVM tamen MEDICORVM nomine se ven¬
ditantes qui, id ipsum ceuNVGATORIVM CALVMNIENTVR, vt alia prope omnia PVLCERRIMA
ipsis ignota, SOLAS" (VT VOCANT) "RECEPTAS scribere nulla tamen ratione scientibus. Adde quod
metalla quaedam Chymistis in calcem versa in oleum fundantur. Sunt, qui terrea quoquè corpora, vt lateres ignitos
leo incoquunt, vt vires oleo ipsi praestantissimas acquirant."
Hactenus Syluius, qui tamen nec ipse probat vulgares nebulones, qui se passim solos Philoso¬
phos vocantes obambulant, & crimina potius imposturasque, quam essentias fabricant & obtru¬
dunt. Nouit ille praeclarus vir arti veram laudem relinquere, impostores vero ex merito tractare. Id
eoque & postquam grauiter in hos perorauit, subiicit: "Satis sit in praesens novisse aquas & olea Chymista¬
rum industria singulari SECRETA maximarum esse virium, etc. Et mox de MESVE: Fuisse Mesuen fa¬
ctionis Chymistarum studiosum, loco in Antidotario ista non pauca plane declarant, voces Chymisticis solennes, qualis
est perfectum magisterium de suo lapide philosophico frequenter dici solitum, & sublimatio, & Alombicùm, & id ge¬
nus alia." Idem Mesues in historia Rhabarbari describit EXTRACTVM vsitatum Regibus INDIAE: Videc. 8. 4.
item aquam rosarum, ne putes in oleis tantùm haesisse. Habet & Rhases illud oleum philosophorum
seu sapientum (Chymistarum inquit Manardus, de quorum numero & ipse fuit Mesue) vt constet hinc
quoque artis vetustas. Interim dum à Medicis celebrata fuit pars illa, quam inseruiit medicinae, altera de metal¬
lis non fuit neglecta adeo vt Geberus, quem volunt circa annum partus virginei sexcentesimum in vi¬
vis fuisse eam studiosissime excoluerit, inuentis illustrauerit suis, oleis, aquis soluentibus aliisque auxe¬
rit & praeceptis variis, quae cum commentariis edidit, comprehenderit; & sic effecerit, vt satis elabora¬
ta ad posteros, qui etiam nunc legunt libros eius, peruenerit.
Porro habuit haec ars professores suos celeberrimos etiam circa annum Christi 1258. quo Al¬
bertus Magnus, & discipulus eius Thomas de Aquino viguerunt, itaque in ea & coeteris quoque par¬
tibus naturae praeter Theologiam elaborarunt excellueruntque, vt ille cognomentum Magni, hic Di¬
uorum numerum sit adeptus, leganturque eorum monumenta etiamnum hodie.
Post dimidium ab his seculùm successerunt, Arnoldus de Villa noua sumus Medicus, Chymicus ec.
& Theologus, qui etiam auri facti specimina dedit, & destillatoriam exornauit auxitque medicinarum Albert. Ma¬
formulis: Chrysopoeian vero etiam disciplina literisque exposuit:
Et Reimundus Lullius, cuius & metallica Chymia, & Medica nulli non est audita erudito, & ad
huc voluitur explicaturque industria eorum qui vt Mesue loquitur inquirere & manifestare occulta
rerum satagunt, & secreta philosophorum indagant. Illustris autem fuit Reimundus Anno Saluato¬
ris 1324. Arnoldus 1311. Vt videatur ille vel discipulus huius fuisse vel studiorum socius. Tan¬
to vero cum successu hi docuerunt, tamque auide recepta & exculta fuit Chymica disciplina in Italia, Ger¬
Bb 2
Alchymia,
aetate Mesue
celebris cum
suis artificibus.
Videc. 8. 4.
Tamarindis.
c. 10. de rosis
c. 12 simp. de
absinth. ubi
Marini an¬
notatio Chy¬
micis hono¬
rifica.c. 14.
de fumaria.
c. 1 lib. 1. de
med. laborio¬
se soluentibus
Item c. 3. 7. 9.
II. 13. 14. 22.
etc.
Albert. Ma¬
gnus. Thom.
de Aquin.
Arnold. de
Villa noua,
Reimundus
Lullius.