413
9
Contra Alchymiam latae
"Si nomen artis destillationi concedendum sit, etiam coctioni, infusioni & expressioni:
Atqui hoc non. Neque ergo illud."
O argutum Censorem! Proba assumptum. Cur enim non coctio, si arte fit, & praecepta habeat
homogenea certa methodo comprehensa, sit ars? Cur non expressio & infusio? An plumbeus erat Ari¬
stoteles, cùm elixationem artificialem conferret cum naturali? Si tuae Pharmaceuticae membra non
sunt artes, nempe singulares quaedam sub tota generali, quo argumento persuadebis totam esse artem
Perge eo modo etiam de caeteris medicinae membris argutare. Medicinam tuam totam inertiae da¬
mnabis. Et tamen mox audes Pharmacopoeum ARTIFICEM appellare? Quo iure est artifex, si ope¬
rationes eius non sunt artes quaedam? Potesne ferre Aristotelem iudicem, quem immeritò tibi fingis
notissimum? "Ars est, inquit in I. mag. mor. 33. circa ea, quae in faciendo sunt posita, vel circa facturam. Scientia est
circa id, quod sub scientiam cadit, quod cum demonstratione & ratione est explicatum." Dico vero tibi, & te con¬
uincam, Alchymiam versari circa facturas, seu opera quaedam; (Facit enim olea, aquas, & omnino ma¬
gisteria & essentias artificiose) item habere principia sua axiomatica, quae tum sciuntur ratione, expe¬
rientia & vsu, tùm scientiam per demonstrationem ingenerant, vt hoc sit faciendum, vi istiùs principii¬
seu decreti sapientis in Alchymia. Ars igitur est & scientia. "In sexto Nicom. Ars est habitus cum ratione veri
effectinus." Si tot mundi seculis sapientissimi homines in Alchymia nondum constituerunt habitum, nec
ratione sunt vsi, veraque opera effecerunt, velim ex te scire, quidnam tandem sit habitus, ratio & effe¬
ctio veri. An tui Pharmacopoei, cùm aquas & olea destillant, non faciunt id habitu, sed priuatione, hoc
est, ignorantia? An non ratione, sed temeritate & fatuitate? An nihil veri, sed omnia falsa? Verùm &
tu, qui es maiestate tua Rex Pharmacopoeorum, ex quibus principiis iubens eos destillare? Non vis ope¬
rari, sed imperare. An nullam habes scientiam imperandi? Haruetus tibi opposuerat aliquid argumen¬
ti, id tu nomine Antarueti in arenam prorepens, pag. 8. sic reponis: "Obijcis: Praeparatio chymica est artificia¬
lis. Ergo ars. Ridicule. Quia omnes pharmacopoeorum praeparationes debent esse artificiales. An singulae distinctam ar¬
tem constituunt." Haec tu. Sed vter vestrum est magis ridiculus, tunc cum fatua tua responsione, an ille
cùm sapienter tibi obiecit? Die Censor, quid est artificiale? An non illud, quod principium suae gene¬
rationis habet artem? (Fortasse me hic irridebis, quia generationem arti attribuo, quod tibi non pla¬
cet. Sed putà Aristotelem dixisse, omnem artem versari circa generationem, comminiscique & con¬
templari, vt eorum aliquid fiat, quae esse & non esse possunt, quorumque principium est in eo, qui fa¬
cit, & non in eo, quod efficitur, cuius contrariùm sit inertia, &c.) imo artificem. Artificiale enim ab
artifice dicitur; sed artifex ab arte, ad quam tandem & illud redit, sicut naturale est, quod à natura est,
vel naturam habet, & secundum eam fit. Si itaque omnes praeparationes pharmacopoeorum sunt arti¬
ficiales, omnes erunt ab arte profectae, & quidem omnes simul ab arte communi; singulae vero à sua
in specie, cùm si singularum ars non est, omnium esse non possit, atque ita ipsa functio minime dici ars
queat. Sed prome pulchriora.
"Alchymia non est ars vera: Quia principia habet falsa."
Cùm probaueris, Alchymiam habere principia falsa, dabo tibi, Alchymiam non esse artem. Sed
nunquam id efficies. Saltem hoc responde: Suntne aquae & olea st llatitia spiritusque, quae concedis à.
Chymicis vtiliter ad amplificandam & illustrandam medicinam tuam, ea parte, quae appellatur Phar¬
macentice, opera quaedam vera? Num sunt digna, vt praeceptis instruantur? Si negaueris, delirum te
esse, sensuque captum aperte contestaberis, & ex numero sapientum eiicieris. Quod si effecta vera, &
effectum arguit suam causam, necesse est ex praeceptis scientiaque vera existere, nisi fortasse, vt ludi¬
bundi Logici, ex falsis extruunt vera tui Pharmacopoei. Sed non est consentaneum, idque secus habet
in omnibus caeteris veris artificibus iam multis seculis. Quidni ergo Alchymia habeat principia vera?
Et cum verorum principiorum scientiam sit, falsorum non sit. Confectum simul est, Alchymiam esse ar¬
tem veram & scientiam,
"Alchymia non est ars: Quia vniuersa consistit in praeparatione remediorum."
*Ohe Censor Quo te tuamque scholam praecipitas? Falsum est argumentum tuum. Alchymiae¬
enim longe amplior est habitus, & sui saltem partem quandam praeparandis medicamentis accommo¬
dauit, indeque eam potest recipere, si repellitis ingrati. Deinde finge, sic esse. Num ergo vestrae praepa¬
rationes nullam habent artem, hoc est; materiam certam, nec methodum? Quod materiam & formam
artis habet, id omnino artem habere necesse est. Fernelius & alii Medici, qua conscientia destillatoriam
praeceptis & methodo instruxerunt, & in arte medica posuerunt? Tanto tu degenerasti à Fernelii
cathedra.
Argumentum secundum.
"Non dubito, inquis, in Apologia pro Hipp. & Gal. quin ista remedia à Diabolo sint inuenta, in ruinam generis
humani. Serpens iste maligna excogitauit pro benignis, quae suo dlienti Paracelso communicauit in vulgus dispergenda
Pauca bona, vt aquas & olea immiscuit, vt deleteria illa essent gratiora." Loqueris potissimum de talibus, qualia
sunt, vitium stibii, & praecipitatus. Sed concludis generaliter: "Itaque ex Chymicorum remediorum vsu certius
imminet exitium." Alibi sic ais: Alchymia à primo inuentore Diabolo potius, quàm Hermetica nuncupanda est. An¬
taruetus quoque pag. 25. cum de essentiis & extractis agit, in haec prorumpit verba: "Potestis dare vestris es¬
sentiis & extractis actionem naturali vehementiorem, & calorem intensiorem: non potestis meliorem: imo non pote¬
stis absque temperie retinere naturalem. Qui aliter sentit, Deo & narurae iniuriam facit. Haec falso fundamento malus
genius docuit vos mista corrumpere. Pag. 49. Cacodaemon ministro Paracelso MORTVAM (Alchymiam) resusci¬
tauit, & quasi nouam vitam illi dedit, in ruinam operum Dei, & perniciem gencris humani. Ille docuit mixta corrum¬
pere, hoc falso subnixus fundamento, spolianda esse sua materia, vt separentur essentiae, quibus si seruetur vnus, mille
pereunt. Hae sunt artes maligni spiritus. Pag. 86. Nulla re maiestas Dei magis lucet quàm harmonia illa elementorum,
ex naturis contrariis temperiem seu mixtionis concentum admirabilem elicit. Nihil est, quod magis nos erigat in artificis"
Bb 4
sione vnita¬
tis, qut de¬
tractione
mutantur.
Sed & perfe¬
to & man¬
distingui
possunt ar¬
tes. Nihil si¬
mul inuen¬
tum & per¬
fectum.
*Nota er¬
rant illi, qui
chymiam
dicunt ar¬
tem medici¬
nam facien¬
di, hoc est,
elixyr illud
suum, trans¬
mutatione
tamen me¬
tallica da¬
mnata. Ex
parte enim
in sufficien¬
tem dant
definitionem:
ex parte tro¬
po peccant:
aliqua etiam
falsum sta¬
tuunt de
medicina
chymicorum
antiquorum.
Chymica re¬
media an a
Diabolo in¬
uenta.
Pac. 9. apol¬
pro Hipp.