413
Alchymia,
quàm Cen¬
sor Diabolo
asscribit.
Scholae Pari¬
siensis senten¬
tia videtum
à Censoria
alia esse.
Paracelsia.
Quercetani
Alchymia
per se non est
damnanda
Chymiatrium
non recipi¬
mus.
Res cum ab¬
usu aliquan¬
do damna¬
tur, vel po¬
tius abole¬
tur, vt ser¬
pens Mosis
cum cultu.
Sed dispar¬
est ratio
causarum.
10
Examen sententiae Parisiensis scholae
"ficis admirationem. At vos igne destruitis istum ex contrarijs natum mirabilem concentum: cuius hoc inuentum, si non
Diaboli, opera Dei quantum potest demolientis, & hanc gloriam Deo Optimo Maximo inuidentis. Pag. 21. apol. Hipp.
de chrysopoeia, quae est nobilis pars Alchymiae: His & similibus nugi ita credulos infatuastis, vt relictis solidioribus disci¬
plinis, ad DELIRAM hanc & praestigiatricem artem conuolent, etc." Haec tu valde censoriè, & ex dignitate
scholae Parisiensis. Aegre feres fortasse, tibi tua flagitia totidem reponi verbis. Sed consulendum est po¬
steritati, vt sciat, qualem serpentem & carcinoma ista schola aliquando fouerit. Ne indigneris, etiam
compendio syllogistice comprehendam, iudicaboque, & tandem contra totam tuam medicinam ex
eodem principio concludam. Tu esto interim patiens & attentus.
"Quod à Diabolo introductum est in contumeliam Dei naturaeque, & perniciem generis humani, non est fe¬
rendum.
Alchymia à Diabolo introducta est in contumeliam Dei, naturaeque & perniciem generis humani.
Alchymia ergo non est ferenda.
Minor primum declaratur per explicationem vocis Alchymiae, nempe eam designari artem, cuius instaurator dici¬
tur Paracelsus, cuius res sint olea, aquae, vitrum stibij, praecipitatus, chrysopoeia: quae pauca bona sociauerit deleterijs, vt
haec essent gratiora: quae parat chymica remedia: quam Hermeticam dicunt: quae essentias & extracta facit: quae mista
resoluit propter essentias: quae igne destruis mista. Deinde comprobatur his prosyllogismis. Est à Diabolo introducta Al¬
chymia, etc.
1. Quia remedia maligna habet pro benignis.
2. Quia pauca bona iunxit deleterijs, vt haec gratius occurrant.
3. Ex remediorum chymicorum certius imminet exitium, ita vt si vnus seruetur, mille pereant.
4. Non potest essentijs & extractis suis dare calorem meliorem, sed deteriorem, vtpote vehementiorem: quasi dicat, res bonas peiores ad vsum facit.
5. Quia mista corrumpit, nec retinet temperiem naturalem, quae est in Deum contumelia, etc.
6. Quia falso subnititur fundamento, essentiarum gratia spoliandas res esse sua materia.
7. Chrysopoeiam habet deliram & praestigiatricem, à magistratu prohibendam, & cuius per libros editos vulgateres maiori seueritate coercendi.
8. Quia studiofos sui misere perdit, etc."
Respondetur ad syllogismum, negando assumptum. Deinde considerentur eius prosyllogismi,
Declaratio vocis Alchymia plura confundit, atque ita plurium interrogationum Elencho contami¬
nata est. Debuit Censor manifestius dicere, & sine confusione, de qua Alchymia iussus sit censuram
agere, & de qua non. Quanquam enim vna duntaxat ars est, quae hoc nomen sibi proprie vendicat, eue¬
nit tamen improborum hominum imposturis, & imprudente multitudinis imperitae iudicio, vt mala
bonorum vocabulis simul denotentur, vt videre est apud Pantheum, qui impostoriam damnat: veram,
licet absque necessitate, conficto nouo nomine docet. Procul dubio autem voluit schola Parisiensis,
non ipsam per se artem bonis praeceptis formaque ad finem in vita vtilem constitutam, è numero bo¬
narum exclusam, sed quicquid fraudum peruersitatumque est in eam illatum.
Deinde videtur, non Alchymiam à Paracelso repositam, quatenus est id, quod est & ab antiquis
tot centuriis annorum comprobata, nec vili sui parte medicinae sociata, voluisse attingere. Sed quam
PARACELSIAM appellamus, quae complectitur totam medendi rationem Paracelsicam, omnesque
eius de magia, arte signata, astrologia, magno paruoque mundo, & huiusmodi plures vesanias, quibus
nihilominus inspersit res bonas, non à se inuentas, vt confitetur ipse, sed à prioribus acceptas. Huius
rei specimen videre est in chirurgia parua, quae neutiquam est contemnenda: sed cum eam vertit in
magnam, magicis deliriis aliisque commentis ita miscuit, vt iam sit vere Paracelsica, in qua tamen da¬
mnatis delitamentis, quae sapientiam veterem sapiunt, retinentur. Ita CRATO recte scripsit, in As¬
chymia Paracelsi esse quidem veterum inuenta, sed longe peruersius obscuriusque tradita, quam ipse
legerit in antiquo quodam volumine ducentis ante Paracelsum annis scripto. Si ergo haec est senten¬
tia scholae Parisiensis, quod colligi potest etiam ex breui discursu, vbi Libauii Alchymia non, sed
Quercetani damnatur (quanquam & hoc sit imprudenter dictum cum Quercetani Alchymia, quae
per se sibi hoc nomen postulat, si perplexitates illas obscuritatesque votum tollas, non abiiciendas ha¬
beat remediorum formulas) non satis meditatus est functionem suam Censor, cum illam designat
Chymiam, in cuius complexu est chrysopoeia, olea, aquae, spiritus, essentia quinta, elementa, principia,
tincturae, Antimonii vitrum, praecipitatus, & reliqua omnia suo genere & aestimatione praeclara. "At
viuo Fernelio schola damnauit non tantum abusum Antimonij, verum etiam antimonium ipsum. Ergo & nunc ars
cum abusu artis abijcienda." Inquam ego, quid tunc impulerit scholam, vt sic statueret, non multum curo.
Rem per se si consideres, non debuit sic iudicare, sed extorquere manibus imperitorum medicamen¬
tùm periculosum, quod tamen cum à peritis ex arte, prouideque adhibetur, in variis potest esse vtilis¬
simum, vti ostendemus suo loco. Cur non pari sententia repudiatis Elleborum, Mezereum, Esulam,
Lathyrin, Ricinum, &c. imo & vinum, gladios, bombardas, puluerem pyrium & similia? Non satis est
imo ne sapientis quidem, dicere, puluis pyrius est Diaboli inuentum: stybium est Diaboli inuentum?
praecipitatus est Diaboli inuentum, etc. Res ipsae ad bonum & malum perinde se habent. Quando ma¬
litia hominum in malum vertuntur vsum, hoc à Diabolo est. Aliàs puluere pyrio etiam nos defendi¬
mus, & hostes prosternimus: eodem vtimur etiam ad medicinam & varia oblectamenta, aut etiam ad
opera quaedam mechanica. Longe magis ignis erat execrandus, quàm puluis iste Diabolo asscribendus.
Ignis enim eum in furorem agit, igni fiunt nocumenta. Atque haec de declaratione paulo fusius, vt in¬
telligat suum morbum Censor, discatque de rebus accuratius iudicare. "Imperitiae signum est", inquit Arist.
paucis inspectis facile pronunciare." Ab hac nota maculaque videat, vt se immunem reddat Censor.
Primus prosyllogismus in artem praeclaram iniuriosus, foedum est mendacium, & refutatur à
Censore