413
12
Examen sentensiae Parisiensis scholae
iuberemus seligere ad praesentem necessitatem, quod commodaret. Alioquin an minus nos pruden¬
tes putas esse, quam Caculas, qui quod calidius iusto est, vinum aqua temperant? An non etiam refrin¬
gere calorem alia industria possumus, & in aliquibus vti ablutionibus Galenicis?
"Si Alchymia ideo à Diabolo autore est, quia aliquibus essentijs maiosem caloris actum confert; Gale¬
nica medicina ob idem argumentum erit à Diabolo.
Atqui hoc nefarium sit vel cogitare.
Quàm pestilens est ergo illud scribere."
Quintus prosyllogismus adeo est insulsus & fatuus, vt misereat nos scholae Parisianae, quod in
tam stultum inciderit Censorem. Si enim verum est, quod à Diabolo sit, qui mistaldestruit propter essen¬
tias, aut aliud bonum, atque ita contumelia Deùm, iniuria afficiat naturam, cuiusmodi sunt anatomici¬
Galenici. Cum Hippocrates Democritum inuenisset bestias occisas secantem, dementiaeque sedem
& materiam inde inuestigantem, huiusmodi audiuit verba: "Animalia haec, quae vides, huius gratia reseco, non
quod odio habeam opera Dei, sed bilis naturam & sedem quaerens." Et quid Galenica medicina facit, cum cibos
sanis & aegrotis praeparat? Quid cum medicamenta? Hic separat succos à corpore simplicium, sicque,
quae natura composuerat, segregat: quaedam coctione corrumpit: quaedam putrefactione: alia tor¬
ret, cremat, vrit, in calces & cineres redigit. Non praebet viperas integras deglutinendas, sed carnes ea¬
rum coctas, aut combustum puluerem. Quam multa corrumpit prelis? Quam multa nouis compo¬
sitionibus, adeò vt saepe in vna composita medicina necesse sit plus quam centum perire simpli¬
cia, vt noua misti forma emergat? Quid sunt syrupi, iusepi, linctus, electuaria, pilulae, vnguenta, em¬
plastra, olea, mucillagines, decocta, infusa, & similia alia? Num integra naturae opera? Imo ex de¬
structis factae medicinae. Num ergo Galenici Deum contumelia; naturam iniuria afficiunt? Fortasse
Chymici tam sunt malae bestiae, vt ex professo inuideant Deo creaturam bonam, eique se opponant,
studio contestati odia sua mistorum destructione. Minime vero. Nam si eo essent animo, non aperirent
claustra naturae, rimarenturque bona abscondita, & in lucem producta hominibus sisterent, tum vt
vtantur, fruantur, tum admirabilem Dei sapientiam, & inscrutabilem maiestatem opulentiamque na¬
turae suspiciant, & aeternis ornent laudibus. Qui non destruit misturas interiores, & in mysterio abdi¬
tisque corporum recessibus latitantes essentias, sed tantum semotis inuolueris ostendit, non est Dei &
naturae hostis, vt Chymici. Metallurgia docuit Chymicos in integris quaerere aliquid occulti: Docuit
nutritio: docuit resolutio & euentus naturae. Ergo non Diabolus. Butyrum, serum, caseum ex lacte fa¬
ciunt omnes gentes: Vinum, & oleum, & balsamum eliciunt ex integris secula. Sol ipse peragit ex¬
tractiones & destillationes, &c. Mendacium abnorme est, si quis dicit ex animo, Chymicos crases de¬
struere in odium Dei. Et si id ita est, vt vult Censor, quae dementia fuit antiquorum Medicorum, vt re¬
ceperint Alchymiae operationes in artem medicam? Nemóne seu Regum, seu Philosophorum, seu
Medicorum id animaduertit, quod Riolanus? Temperiem naturalem Chymicos ait corrumpere. An
etiam scit, in qua re fundamentum sit istius temperiei? Cùm segregat Rhabarbarum per infusionem,
habetne temperiem in infuso, an non?: Si habet habeant & Chymici, quia per infusiones extrahunt, &
saepe in vsu relinquunt liquorem cum succo extracto. Si non habet, eiusdem est reus criminis.
"Qui mendacijs atrocibus artem optimam immeritissimo infumat, & suam quoque professionem &
maiestatem medisam simul contaminat eodem crimine: hic potius Diabolo vtitur autore, quàm
Alchymia. Riolanus id facit. Ergo, etc."
Item:
"Si quo modo mista destruit, & temperiem corrumpit Alchymia, eo modo idem facit (licet forma dis¬
simili) medicina Hippocratica, vt illa dicitur à Diabolo esse, ita & haec est dicenda.
Atqui hoc nullus feret sapiens. Desipit ergo, qui illud perhibet."
Destructio chymica fundamentum in natural [ Cùm aestate & autumno aliisque temporibus plurima
putrescant, absque vllius Chymici ope, accusanda erit natura ipsa cum Deo. Aristoteles in 4. meteor.
simplici generationi contrarium maxime commune putredo, quia omnis secundum natu¬
ram corruptio ad hoc via est, ] authoremque Deum habet, Neque enim mista ad aeternita¬
tem sunt condita omnia, sed ad vsum, qui cum plurimus sit per interitum, talia esse oportuit, vt
possentcorrumpi, & hoc naturaliter fit tam in elementis, quàm mistis, vt indies comprobat totus
mundus in genere mineralium, plantarum, & animalium, in quibus cibos necesse est destrui: necesse
est vicissitudines periodorum mundi esse, & hyeme multa perire, quae vere & aestate sunt nata: in aëre
multa consumuntur: Sol in terra & mari multa resoluit. Sed cum ars sit forma quaedam, à qua diuelli
non potest finis, nec sit ars, quin optimè sit in suo genere, cur non potius dicebas, Riolane, Alchymiam
generare, quàm destruere? Nam ad vsum suum facit nobilius, melius, excellentius, quàm poterat face¬
re natura? In libello contra Turquetum pag. 68. leglmus: "Schola Parisiensis non omnino damnat vestram pre¬
parationem." Loquitur de oleis Chymicis ad apoplexiam à Riolano praescriptis. Si non damnat omnino,
id quod nondamnat, an non fit per destructionem misti corporis, ad essentiam eliciendam? Quaenam
sunt illa olea chymica? Num quae natura per se fundit, quo modo & succos lachrymasque remittit, nec
se ideo destruit? Non ita; sed VESTRAM praeparationem, quae certe est artis: & cum contendat cum
Paracelsicis sua opinione, necesse est, nec Paracelsicam Alchymiam omnino damnari à schola, & sic
aliquem locum Parisiis inueniet Paracelsus, modo non sub scamnis, sub quibus Schegkius debuerit
nescio quas sapientias colligere. Sed cur tu damnas, si illa non damnat? Si illa non damnat chymicas
praeparationes, cur artem totam damnat? Verum pergamus.
Sextus prosyllogismus de falso fundamento, quod corpora sint exuenda elementari crassitie,
quàm materiam aliquando & elementa, & corpora, resque mortuas & omni vi medica cassas appel¬
lant Chymici propter essentias, vt inde sequatur, Alchymiam esse à Diabolo, non in sapientiore natus
est officina. Cur quaeso falsum sit fundamentum, vt oleum habeas syncerum, oliuas esse exuendas cor¬
porea
Mista destruere, num à Diabolo.
Nec Para¬
celsica Al¬
chymia om¬
nino dam¬
nanda.
Corpora &
essentiae.