413
13
contra Alchymiam latae.
porea crassitie, & fecibus? An non disciplina Galenica plena est documentis huius fundamenti? Qua
enim arte facitis syrupos, iulepos, olea expressitia, mucillagines, & alia multa? Quid in prelo & colo¬
vobis restat? Quid agis, cùm infusum Rhabarbari purgandi causa praebes? Quod apud te verum est, si¬
mili modo & consilio adhibitum à Chymicis potestne fieri falsum? Dicere forte voluisti, Chymicos
docere, in omnibus sic fieri omnino necesse esse. Sed si haec dixisses, cum laruis fuisses luctatus. Neque
enim aliud oppugnasses, quàm tuum figmentum, quod neque apud Paracelsum reperis, neque vllum
alium chymicum solertem. Gramanus in hanc sententiam scripsit quidem; sed tibi non cum hoc, ve¬
rum cum Quercetano est negotium, qui non repudiat omnia integra, etiam cum adit chymicum. Ne¬
cesse enim est, vt seruet magisteria multa, & componat quoque multa.
"Si Diabolum autorem habet, quod statuit essentiarum causa (vt oleorum, aquarum, etc.) esse sol¬
uenda mista, Galenica medicina à Diabolo est."
"At haec minime ad Diabolum refertur.
Neque ergo id, quod statuit istud, vt Alchymia."
Mendax vero, quo patre est natus? Illo nequam impostore ab initio.
Septimus prosyllogismus de delira chrysopoeia & praestigiatrice, partim inscitiam Censoris pro¬
dit, partim inertiam, partim iudicium ineptum, & censuram malitiosam. Palàm est ignorare artem istam,
quę principia habet naturae. Inertem dico, quia si studiosus fuisset veri inquisitor, legere potuisset tot scri¬
pta de eius veritate, totque defensiones & declarationes exactas. Improbus est, qui metaphysico suo so¬
mnio inductus artem contemnit & vituperat, quam nec legendo cognouit, nec assecutus est intelligen¬
do. Mendax autem etiam apparet, cùm praestigias & deliria consulto appellat effectum opusque artis
perfectum & verùm. Nos collegimus argumenta omnium, quos vidimus aduersariorum, eaque ita refu¬
tauimus, vt nondum comparuerit, qui possit contrarium demonstrare: & mox etiam Riolani firmamen¬
ta considerabimus. Quantae vero malitiae est, magistratum instigare ad animaduertendum in eos, qui scri¬
ptis seu prodiderunt, seu explicauerunt celebraruntque chrysopoeian? Num ergo in crucem agendi fui¬
stis Hermes, Geber, Arnoldus, Lullius, Rupescisse, Thomas, Albertus M. & innumeri veteres, quorum
adhuc hodie in lucem dantur scripta; postea etiam recentes partim defuncti, Paracelsus, Dornaeus, Fe¬
dro, Penotus, &c. partim viui, vti putamus, Iohannes Heurnius, Daniel Brouchuisius, Justus à Balbian.
Hoghelandaeus, Vogelius Thrasybulus, Nicolaus Barnaudus, aliique plurimi cum Libauio ipso? Dicis,
nos profiteri nos fautores calamitatis eorum, qui artem infeliciter aggrediuntur. Absit hoc, ô Riolane Quibus ver¬
bis, quo in loco id à nobis factum? Quis se fautorem miseriarum alienarum profiteatur? An tibi lubitum
est magistratum in nos excitare, vt habeas, quo in sinum tuum gaudeas? δπιχαιρεκακοι no sumus. Tu te
ab isto crimine libera, si potes. Nos praemonitionibus vtimur grauissimis, ne quis eam artem tentet im¬
peritus. Nos Principes adhortamur, ne aures dent impostoribus, & huiusmodi monita inuenies apud
Gebrum crebra: inuenies apud Bernhardum Treuisanum, apud Thomam, apud Hoghelandaeum, nec
crebro minus in meis lucubrationibus. Vtor illo Horatiano:
"Inuitum, qui seruat idem facit occidenti.
Nec semel hoc fecit, nec si retractus erit, iam
Fiet homo, & ponet famosae mortis amorem."
Et vti mox:
"Nulla fides damnis verisque doloribus assit,
Nec semel irrisus triuijs attollere curet
Fracto crure planum, etc."
Verùm fit in illis prouerbium, ὀψέγε φρύγες. Et, Malo accepto stultus sapit.
Octauus prosyllogismus aeque est mendax. Finge aliquem periisse sua culpa, dum id tentat, cui par
non erat. Num ars tibi erat Diabolo tradenda & vituperanda? Sed & perdat aliquos chrysopoeia, num
ad totam artem conuitium crimenque erat referendum? Tibi opera danda est, ne tua medicina perdas
plurimos. De Alchymia nos viderimus. Tandem ne iniuriam fecisse videaris nobis; dum non dubitas,
remedia chymica à Diabolo fuisse inuenta, pag. 86. apol. pro Hipp. producis Paracelsum, qui candide fatea¬
tur in libro de origine morborum inuisibilium, suam medicinam Diabolicam. Agit in eo textu. quem allegas,
Paracelsus de characteribus, per quas aliqui curant morbos occultos; imo generallus, tractat quaestio¬
nem, posse etiam ab inimicis nostris salutem nos adipisci, Deo ita volente, & conuertente mala in bo¬
num, sicut iuuamur carduis, serpentibus, & aliis, quin & venenis (id quod in schola Galenica minimè
est infrequens aut inauditum.) Quocirca etiamsi illi characteres essent Diaboli ipsi, quia tamen per eos
aliquid boni consequimur, vult perinde habendos esse, ac si sanati fuissemus pilulis, aut potionibus Ga¬
lenicis. Non defendo hic Paracelsum. Veruntamen tuam calumniam deprehendo, quod fateatur ibi,
suam medicinam esse à Diabolo. Contrarium est in symbolo eius: Omne bonum perfectum à Deo. Et supta
ex magna Chirurgia adduxi locum, in quo chymica remedia ab artificibus se accepisse monstrat. Quae
te intemperiae agitant, vt sic tractes hominis, licet inimici tui, scripta? Sed & si rem ipsam consideres, an
in tua religione vsque adeo male dictum est, si quis asserat, Deum per malos quoque nobis benefacere,
vt per Iudam proditorem, quem vocabat Diabolum? Ministri malitia non euacuat virtutem Dei. Sed
mitto Theophrastum. Finge omnia sic esse, vt tu ex loco isto colligis; at quid id ad Alchymiam, quae
neutiquam est medicina? Quid ad nostram illam veram à Paracelsicis opinionibus liberatam? Quid
ad Alchymiam simpliciter, quae aquas & olea facit multis modis, quae essentias quintas, & tincturas no¬
bilissimas cum aliis? Tu ipsam Alchymiam ex decreto scholae tuae ita damnas, vt eius medicamina Dia¬
bolo asscribas. Visum tibi scilicet est hoc nimis atrox. Inueniendum pharmacum erat. Sed hoc tibi pla¬
ne inutile est. Non enim Paracelsi sententiam enunciabas, sed tuam ipsius, NON DVBITO. Hacte¬
nus argumentum secundum. Audiamus tertium:
Quae
Querceta¬
nus non odit
integra.
Chrysopoeia.
Rabiosae cra¬
delitas Cen¬
soris in scri¬
ptores chy¬
miae trans¬
mutatoria.
De arte
poët.
I. Epist. 18.
Pereuntes
studio chy¬
miae.
In 4. de in¬
uis. Tom. I.
pag 312. &
seque in forma
4. Germ.
Veritas &
iustitia et¬
iam hosti¬
debita.