413
15
contra Alchymiam latae.
cùm oleum effecit. Haec postea aliis artificibus potest committere, vt eo vtantur, seu ad sanitatem, seu
ad coria, aut alia opera. Non satis circumspecte etiam chrysopoeianconatur tollere. Sint duae partes de
iure Alchymiae altercantes, Chrysopoeus & Praeparator. Quaero, vtra tandem in possessionem & ius
artis sit mittenda? Si praeparator: periclitabitur censura de studiosis Alchymiae, qui Censori omnes
simul in chrysopoeia quaererent elaborare. Sin chrysopoeus, iam confectum negotium est. Debemus
autem plus fidei communi artificum & studiosorum consensui, quàm Censoris temerarii iudicio fa¬
tuo, praesertim cum & chrysopoeus sit praeparator quidam. Iam videamus, quibus arietibus quassetur
chrysopoeia.
In breui discursu pag. 22 ita proponitur quaestio: "Ego iure potui chrysopoeian fallacem artem & impossibi¬
lem demonstrare." Quibus argumentis? Errastine? Fortassis ex eodem fonte. "Omnia enim mea argumenta,
(inquit author) sunt Aristotelis, qui MIHI est tam notus, quàm tibi tua domus." Fortiter sane, vel potius satis
confidenter. Eliciantur autem ista argumenta ex apologia. Pag. 20. "indicatur primum, quod chrysopoeia non
possit esse eius artis, cuius est praeparatoria: vnde conficitur, si haec sit chymicorum, illam esse nullius artis, nisi vanae."
Hoc discussum antea. Secundum exsculpsimus ex pag. 21. vbi eluditur historia commentariorum de
faciendo auro in Aegypto: quasi sic aliquis argumentaretur:
"Quae de arte in Aegypto exercitata florenteque produntur, sunt nugatoria.
Ars ergo aurificum nugae."
Antecedens illustratur: "Si in Aegypto tam viguit chrysopoeia, Moses ter maximus non debuit migrare in ter¬
ram sanctam. Atqui in hanc migrauit. Non ergo illa tam ferax fuit lapidis aurifici. Imo terra promissionis erat fe¬
racier lapidum philosophicorum. Debuit ergo hic doctiùs exerceri chrysopoeia: quod cum non legatur factum, fabulo¬
sam esse Aegypti historiam apparet."
Sed facile iudicatur antecedens argumenti, damnaturque falsitatis. Probatio plane nullius est
ponderis, peccatque tum inscitia de Mose & Hermete, quorum permutantur personae; tùm confu¬
sione finium, atque insuper temporum mutatione. Aliud est de Mosis aetate loqui, aliud de Diocletia¬
nii. Nulla ars simul incepta & exculta est. Finge Mosen fuisse Hermetem: sed ridiculum est dicere, eum
studio chrysopoeiae debuisse manere in Aegypto, aut artem secum in Palaestinam deferre, & hic exerce¬
re, aut saltem efficere, vt esset in flore, cum ipse non sit transgressus lordanem. Iussu diuino quaesita est
terra sancta: aliàs in Arabia procul dubio haesisset Moses, nec desiisset oues pascere. Sed ista puerilia
explosione, non solutione sunt digna.
III. "Cuius primi authores sunt fabulosi, idipsum fabulosum.
Chrysopoeiae primi authores fabulosi sunt."
Ergo.
"Minor probatur: Quia si Hermes fuit, Moses fuit. At hic nullam condidit chrysopoeian. Neque ille ergo. Ita Demò¬
critus caecus, qui potuit aurum facere in Graecia? Alij addunt de Platone, Pythagora, Aristotele, & alijs."
Hoc quoque argumentum confutatum est supra. Sed & quoscunque habuit hoc magisterium
authores, satis est, si ars ipsa sua materia & forma sit, & per experientiam rationemque comprobata. Si
incertum est de Hermetè & Democrito, at cert um de Gebro aliisque multis.
IV. "Chrysopoeia delira & praestigiatrix est.
Damnanda ergo: item fallax & impossibilis."
"Antecedens (conultium potius, quàm argumentum) ornatur augeturque eloquijs similibus. Infatuat cre¬
dulos vt relictis solidioribus disciplinis, vmbras praeferant rebus: aurum factitium naturali: paternas hereditates deco¬
quant inani spe lapidis philosophici: male sit arti, quae sui studiosos tam misere perdit. Et pag. 31. apol. pro Hipp. Quomo¬
no constat quamplurimos fecisse aurum, nisi fascinatorum fide, & fallacibus experimentis, etc."
Negatur antecedens, eiusque prosyllogismi dicuntur partim mendaces esse; partim Elenchò
accidentis, nec sequentis praui. Supra diximus, falso tribui arti id, quod est inscitiae eorum, qui cupidius
eam aggrediuntur, quàm peritius. Vt argumentum praestigiatorium eo rectius expendatur, peculiari
dianoea informetur.
V. "Cuius artis experimenta fiunt per magiam praestigiatricem, aut alias fraudes, ea fallax est & praesti¬
giatrix.
Chrysopoeiae experimenta fiunt per magiam praestigiatricem, aut alias fraudes.
Chrysopoeia igitur est fallax, & praestigiatrix: & ex consequente impossibilis, adeoque damnanda.
Minor probatur disiuncto: Quia aut magi praestigijs fascinarunt spectantium oculos, dum aurum fieri ostende¬
runt: aut cautus chymicus veri auri nonnihil in furnum clanculum immisit, vt credulos falleret, &c. aut ex metallis
per secretionem effecit: quandoquidem omni metallo inest aurum, plus, minus, vt aurichalco & aeri plus, minus plumbo
& ferro: aut confudit prius artifex, vt cum auri & argenti viui confusione fit aurum, quod etiam peritiores fallit
(Qui melius facere potest, spagyricus melior indicatur) sed ignibus separatur."
Falsa est assumptio, eiusque probatio deficiens vno membro, nempe eo, quod Chymicus chryso¬
poeiae verae & vniuocae peritus aurum faciat ex hydrargyro, plumbo, aut aliis imperfectis per
transmutationem veram, qua symbolum habentia, destructis formis prioribus, conuertuntur in de¬
terminatum nobilius, quod est generis eiusdem; operante artifice quidem, sed per instrumenta natu¬
ralia, & accommodante definita agentia; non aliena, sed sua vi & natura, ad patientia disposita, vnde
existit id, quod artifex intenderat, aurum nempe vel argentum; natura vero agentis efficere poterata
Hic nullae sunt praestigiae, nullae fraudes, aut circumscriptiones, confusiones, vel segregationes: sed na¬
turalis per artem foris procutata, conuersio huius in hoc, sicut fit aliàs etiam sola natura agente; ens ex¬
non ente, determinatum ex determinato, Nullas praestigias à vero artifice committi (de impostoribus & pseu¬
Cc
De argumen¬
tis contra
chrysopoeiam,
Notitia Cen¬
soris in Ari¬
stotele.
1.
2.
Moses &
Hermes.