413
16
Examen sententiae Parisiensis scholae
& pseudochrysopoeis nihil attinet dicere. Neque enim horum malitiam defendimus, potestque ea ve¬
rae arti tam parùm detrahere, quàm parùm magia incantatorum operibus veris naturae) praeterquam
quod tota artis ratio, & natura rerum, quas adhibet, conuincit, etiam exempla testantur syncerissima,
Si praestigiatrix ars esset, non posset comprehendi praeceptis principiísque istis, quae ex pura puta na¬
tura traduxerunt artifices, & operi suo accommodarunt, planeque demonstrarunt ita se rem habere:
non adstipularetur eis etiam affinium transmutationum veritas; non potentia naturae, & summorum
Physicorum decreta, de quibus ne plura quidem dicamus, iubemus lectorem adire defensionem Al¬
chymiae nostram, contra Guiperti impugnationem, & quae adiecimùs in Gastonem Claueum notata
Ibi inueniet ea transmutationum exempla & historias, sicut & in libello Hoghelandaei historias auri fa¬
cti, vt si adhuc nondum sibi persuadere potest, chrysopoeiam nostram esse veram, & perfici naturam ad¬
iuuante arte, pro deploratae fidei homine, & plane stupido sit habendus. Et cur quaeso credendum sit
insipidi delirique hominis inficiationibus plus, quàm sapientum naturae scrutatorum affirmationi per
tot demonstrationes:
Chymiatri quidam, vt Suchtheniani, item parùm tribuere arti huic videntur. Quae vero de lapi¬
de scripta extant antiqua, ad medicinam suam, elixyr, aurum potabile, etc. quae putant vnam & ean¬
dem rem sensibilem esse tantùm ad medicandum fabrefactum, tribus autem formis, quae principia vo¬
cant, distinctam reuocant. Sed hi sensu & factis redarguuntur, ne quid dicamus de artificum ipsorum
praeceptis, quae licet allegorice exponi possint, & quaedam etiam parabolicam phrasin habeant, tamen
per se, & primum de vera transmutatione sunt condita, nec omnia sunt tropis & aequiuocationibus in¬
uoluta.
Experientiam desiderant simplices isti. Datam calumniantur. De Scoto illo, qui in Belgio & Ger¬
mania caetera, aliisque locis aurum etiamnum hodie ex plumbo facere dicitur, nolo quicquam. Solet
largiri specimina. Ea explorentur examinibus veri auri: & ne oculos tuos falli credas, considera & cir¬
cùmspice diligenter, quid in catinum ponat (solet, vt aiunt, plumbum vulgare quoduis obuium, aut
ferrum consectum in catinum immittere, aurificis opera eliquare, & puluiusculo insperso aurum con¬
flatum eximere) quidque vicissim extrahat. Non ita pridem Nicolaus Barnaudus explicationem Epi¬
taphii Bononiensis dedit, in qua narrat, se cum Gulielmi Vrsini à Rosis Medicus esset, incidisse in An¬
selmum à Boodt Belgam Medicinae Doctorem, qui translata bibliotheca in cuiusdam libelli fractis ta¬
bulis inuenerit descriptionem artificii cum grano pulueris aurificis, ad comprobandam descriptionis verita¬
tem. Is cum antea plane nihil tribuisset arti, tunc incepit periculum facere, vti iubebatur literis. Quid
multis opus? Aurum ex hydrargyro fecit, idemque postea bis eodem puluere item ex argento viuo ab¬
aurifice conflatum, vt nullum dubium esse potuerit, tribus experimentis per vnum granum procura¬
tis, quin ars per se sit vera, licet postea ad literam tentata, pulueris praeparatio non responderit. Idem
Barnaudus praeter Georgii Riplaei Angli fidem, & Paracelsi experientiam, alium quendam ex Angli,
virum magnum adducit, qui ex mercurio & terra Solis tincturam fecerit, cuius fructus aureos ipse Bar¬
naudus cum Pragae apud Thaddaeum Hagetium esset, centies viderit, & manibus gestauerit. Fuit mas¬
sula auri puri puti semissis à D. Hagetio ex argentò viuo vulgi proiectione grani vnius momento facta,
attestante Simeone Hagetio, qui interfuerat operi. Quas tu mihi hic praestigias fingere potes Censor,
in viris integerrimae famae, & innocentissimi experimenti? Qua magia vertit ille hydrargyrum, qui ne
crediderat quidem prius, artem esse veram, & simplici opere coactus est credere incredibilia visa? Ri¬
dendus autem es cum tua auri & hydrargyri confusione tam solerte, vt etiam peritos fallat. Cape tum
granum auri, & coniice in argentum viuum sex vnciarum, & vide, quam confusionem peritos auri spe¬
cie decipientem sis obtenturus. Nónne miraculùm naturae & artis est, à tam parua quantitate indo¬
mitum, aliàs argentum viuum aqueam suam naturam momento amittere, & in aurum verti purum
putum, quod examinibus auri naturalis vndiquaque respondeat, feratque malleum, & in igni ma¬
neat, siue copella experiaris, siue antimonio, siue caemento regali, siue aquis regiis? Quae ista confusio¬
est, qua vtrumque transmutatur in aliud, priore forma perdita¬
Explodendus idem Gensor est & de plumbo caeterisque metallis, aurum in se continentibus, &
segregatione reddentibus. Quod tu mihi aurum fingis in plumbo & orychalco, in quo ne exactissi¬
mus quidem docimasta aliquid potuit inuenire? Quae metalla transmurant Chymici, & quem hy¬
drargyrum, ea nihil plane habent auri; aut si habent, tam pusillum id est, vt nihil possit censeri ad
quantitatem eius, quod opere efficitur. Quid dices, cum tota quantitas fit aurum? Inuenitur in ve¬
nis plurium saepe metallorum coniunctio; sed haec à docimastis inuestigata, ita sunt excocta segrega¬
taque, vt qui velit amplius quid exsculpere, oleum perdat & operam, faciliusque ex pumice eliciat
aquàm, quàm ex plumbo tali aurum. Sed pergendum est: Conuitium homine liberali & literato in¬
dignum effutiuisti scribendo, illum esse meliorem chrysopoeum, qui melius sciat fallere. Non puta¬
ueram, Parisiis tam virulentum hominem esse, nedum Medicum Doctorem.
Si quis est, qui fallacibus tincturis aes, argentum, ferrum, aut horum misturas auri specie infi¬
cit, & id, quod effecit, non habet pro aere, aliísque metallis, mistura saltem, vel aliis modis coloratis, or¬
natus causa (vt ad phaleras, supellectilem, tanquam ex aurichalco, & huiusmodio, qualia vasa ex aere
Babylonio olim habuerunt Reges Persiae) sed pro auro puro vendit, atque ita imponit hominibus,
hunc leges comprehendere iubent, & supplicio afficere, nosque simul pronunciamus, talem impo¬
storem ex merito tractari. Sed quid hoc ad Philosophos verae artis studiosos, verique auri effecto¬
res? Facile est tali argumento Medicinam, Theologiam, Iurisprudentiam, omnesque nobiles scien¬
tiàs damnare.
VI. Chry¬