413
17
contra Alchymiam latae.
VI. Chrysopoeia non facit verum & vniuocum aurum, sed aequiuocum, quod non potest dici aurum sim¬
pliciter, sed cum adiectione factitij fucati, adulterini, sophistici.
Ableganda ergo cum suis artificibus extra fines Reipublicae.
Respondent Tyrones artis, quale effectum, talis causa. Si itaque fit aurum adulterinum, quod
non potest nomen auri vniuoce defendere, neque ars dici debet chrysopoeia vniuoce. Et de tali, si acce¬
dit dolus malus, recte concluditur exilium. Quae vero ars adhibitis naturaliter agentibus & patientibus
procurat aurum, nec per se quicquam confert, nisi operam ministram, quia hoc aurum naturae operi¬
bus & virtute absolutum, naturalis auri proprietates, vires, nomenque iure optimo sortitur, non ob¬
stante titulo alio ab arte ministrante, sicut nec impedit in medicina dicere, quendam sponte naturae
sanatum, alium artis adiumento, non sine natura, sed item natura principaliter operante: inde chryso¬
poeia quoque vera & vniuoca appellanda est ea, qua id aurum est effectum. Quocirca conceditur En¬
thymema de sophisticis: de veris falsum pronunciatur. Est enim contrarium verum. Censor autem
se polsuit Esencho aequiuoci, & non sequentis, nec caret leuitatis & malitiae crimine, dum eodem iu¬
dicio inuoluit artem veram, & fucum sophisticum, bonumque damnat propter apparentem eius spe¬
ciem ab improbis confictam ad fallendum.
VII. Si chrysopoeia esset vera, aurum foret caeterorum metallorum finis: & sic non essent tot fines, quot for¬
mae & speciales vsus metallorum.
Atqui aurum non est finis caeterorum.
Chrysopoeia ergo non est vera.
Minorem probat Censor operose. Vult in arte differre formam & finem re & ratione: in natura
tantum ratione. Quocirca quot sunt species metallorum, tot etiam constiruit fines. Vt sic vnumquod
que metallum sit finis sui ipsius, quia eius perfectio est forma cuiusque. Non ergo aurum est finis
omnium. Garrit deinde de toto perfecto & finito tam aniliter, vt iures, conspirasse omnes quisquilias
scholae Parisiensis, quae sub scamnis studiosorum pedibus conculcantur. Pariunt autem hae nouum ar¬
gumentum, de quo mox. Eodem pertinent & haec: Si aurum esset finis caeterorum, plumbum esset aurum cru¬
dum, etc. Negatur connexum necessariae esse veritatis propter amphibologiam eius, quod dicitur,
ESSE FINIS alicuius, quod varie considerari potest. In minore finis intelligitur vel progressionis
naturalis, vel potentiae transmutationis vltimae, quomodo omnium mistorum finem aliqui dicunt es¬
se vitrum, quia hic est terminus corruptionum; item ignis potest dici finis elementorum, quia cum ad
hunc peruentum est, non fit mutatio in elementum quintum, sed vel status vel circularis reuersio.
Alio modo finis est, cuius gratia sunt caetera, vt aliae creaturae propter hominem; homo propter
Deum; aurum propter vsus humanos, & vt etiam metalla effodere, excoquere, emere, & in vsus suos
possimus conuertere. Aurum non ita est finis metallorum, vt necessitate naturae à prima materia per
intermedias metallorum species debeat progressus semper fieri vsque in aurum: sed ex disposita ma¬
teria agente calore, naturaque intus promouente, etiam statim primo fine aurum fieri potest. Interim
non negandum esse, naturam progredi ex hoc in hoc, & ex disposito generare determinatum ab alio
exorsam principio. Ita terra facta per se est, vt sit terra, & naturaliter sub hac forma subsistit. Quia ve¬
ro materiae adhaeret potentia transmutationis, nihil prohibet, quin mutari queat in aquam, & haec in
aëtem, qui vltimo in ignem. Semen plantale est gratia plantae. Haec per se sua forma est perfecta. At
alio principio mutatur in chylum, hic in chymum, vnd: humores alimentarii, & tandem partes ipsae,
Aliqua etiam adeps, lac, & similia, quae postea transmutantur vlterius.
Non defuerunt Philosophi, qui hac ratione in ordinem quendam redigi metalla posse conten¬
derunt, cum certis documentis viderint, initium esse à liquore mercuriali, cui proximum est plum¬
bum nigrum, vnde sequitur album; hinc argentum, quod perfectione est auro vicinissimum, adeo, vt
optimum argentum sit aurum album, atque etiam proxima potentia aurum, rarissimeque inueniatur
argentum, cui non insit aliqua portione aurum. Aes autem & ferrum materiae impuritate ab istis de¬
generarunt. Inde est, quod aurum & argentum dicantur perfecta metalla, caetera imperfecta, quae mi¬
nerarum, materiae, & agentium dispositione imperfecta id euaserunt, quod sunt, & in hac imperfe¬
ctionis forma subsistunt, quia agens defecit; quod si instauretur principio intus exsuscitato, & illa per
seminarium ex perfectissimo extractum quasi impraegnentur foecundenturque, quam potentiam per
naturam habebant, cur non in actum venire finant? Iam ergo quodque metallum imperfectum suam
formam & finem habet, & nihilominus in aurum potest transire; quod si finem & terminum seu vlti¬
mum transmutationis in hoc genere vocare velis, tanquam ignem in elementorum classe, nihil eue¬
nit absurdi.
VIII. Si chrysopoeia ex hydrargyro & imperfectis facere posset aurum, ea ad perfectius aspirarent.
Atqui non aspirant ad perfectius.
Chrysopoeia ergo ex istis non potest facere aurum.
Minor probatur: Quia vnumquodque illorum est totum: Ergo & perfectum & finitum: quia haec
tria sunt idem. Si finitum & perfectum, non habet potentiam motus ad aliquid vlterius & per¬
fectius: sed vnumquodquo in ea forma, per quam est, tanquam in extremo fine quiescit: si non,
natura faciet prius plumbum, post aurum: & plumbum in mineras proiectum, tandem fieret
aurum.
Respon. Propositio est falsa. Neque enim aspirare ad perfectius sua natura & per se debent,
quae aliquo opere imperfectionis principio promouente destituta, ad hanc formam peruenerunt, &
in ea manere coguntur. At interim nullam esse eis potentiam, qua instituto motu nouo in melius perdu¬
Cc 2
Totum per¬
fectum fini¬
tum.