413
18
Examen sententiae Parisiensis scholae
perducantur, falsum est. Lithargyros & Molybdaena principio quodam corruptiuo huc perducta
sunt, vt sint id, quod sunt: & in hac forma permanerent, nullo mouente subsequente. At cum arti¬
fex suis ignibus & medicaminibus ea aggreditur, reducuntur in plumbum, vel etiam in vitrum abeunt
pro discrimine operationis. Largimur tamen Censori aliquid, si phrasin hanc: "Aspirarent ad perfectius",
velit de potentia naturae materialis, quae est susceptiua formae nouae, & ordine plures potest induere,
pro dispositione sua, & determinatione agentium, intelligere. Sin autem aspirare est porro pergere,
principio intus existente, sicut in planta, cuius motus non cessat, nisi procreato simili, per successum
formarum subordinatarum, negamus maiorem, vt dictum est. Quo enim aspiraret plumbum, vel ma¬
teria ipsa alium motum non permittente, vel principio deficiente, quia extinctum in prima statim ag¬
gressione, vel etiam specialiter ab initio seu prohibitum, seu deprauatum; generaliter vero intra fines
metalli retentum, posteaque determinatum iterum pro materiae, loci, & agentis conditione, vt plum¬
bum, vel aliud metallum, seu simul, seu solum fieri possit? Sane cum metallum innascitur metallo, non
tam agens principium, quàm materiam defectum aliquem aut inaequalem motum pati verisimile est,
sicut Medici quatuor humores ab eodem calore diuersa materiae dispositione efficiunt. Hinc temera¬
ria sunt illa: plumbum esset aurum crudum, & in mineras iniectum fieret aurum, &c. cur non & aërem
appellas ignem crudum, & aquam terram coctam? Similitudo de humoribus placet. Mutatur cibus
in chylum, indeque in caetera, non sua virtute, sed coquentium membrorum proprietate & calore.
Da plumbo aurificum calorem & principium, fiet aurum. Finis enim agentis naturalis est similitudo
passi, quantum fieri potest. Pone sanguinem extra carnem, & principium carnis effectiuum, num
putas ex eo carnem emersuram? Finge hydrargyrum esse veluti sanguinem metallorum in venis ter¬
rae. Is cum incidet in sulphur, vel lapidem, aut aliud minerale, in quo est sulphur aurificum, sicut loqui¬
solent artifices, & incidat ita, vt physico contactu mutuo agant patianturque id, quod non sit simplici
ista in minerales puteos proiectione, sed vt inferro, & aquis atramentosis, &c. fiet inde aurum iuxta
potentiam, naturam, & similitudinem agentis, & dispositionem patientis. Non autem idem fit, si ap¬
ponatur auro iam perfecto. Ligatum enim in hoc principium actiuum est, sicut ligaretur in carne a
corporis calorisque communis societate soluta. Necesse est, vt conspiret natura propria recte consti¬
tuta cum natura vniuersali, vt carnis natura cum calore & spiritu vitali cordis, quod est instar to¬
tius. Tunc sequitur effectus in determinato patiente. Sed in similibus analogia est, non identi¬
tas. Philosophi libenter vtuntur exemplo generationis & nutritionis plantarum & animalium
in isto opere: licet non vbique idem fiat id, quod ne requiritur quidem in comparatis simi¬
libus.
Porro haec duo argumenta de fine, & aspiratu facilime euerti possunt exemplis transmutationum
certissimarum. Si enim, quando fit transmutatio vera, posterius esset finis, prioris, vt vult Censor, &
prius deberet aspirare ad posterius: etiam cuprum esset finis ferri, & hoc aspiraret ad illud. Atqui fer¬
rum abire in cuprum, testatur Saxonia, & mons Carpathus, vbi fit magno numero, & verissime sine se¬
parationis illius figmento, etiam ex tota quantitate puri metalli: neque tamen dici potest, cuprum esse
finem ferri, nisi sensu alio, &tc. Falsum ergo sumptum est argumentum ab aspiratu & fine, nec quic¬
quam inde contra veritatem chrysopoeiae concludi potest.
Rursus si sensu Censorio id argumentum esset verum, magis in ferro & chalybe esset; quia haec
cognatiora sunt, quàm aes & ferrum, vtpote cum sint sub vno genere proximo, aut saltem differant ad
iunctis. At ne de his quidem eodem intellectu dici potest, nec fieret chalybs ex ferro coniecto in mine¬
ras chalybis: nec separatione tantùm fit chalybs, sed & conuersione totius absque iactura. Multo mi¬
nus ergo verum est in istis remotioribus. Omnino si in hoc argumento pergere vellemus, Censorem
in fabulam vulgi conuerteremus.
IX. "Si vna species metallorum in alteram mutaretur, mundus non esset perfectus.
At est perfectus.
Non ergo mutatur vna species metalli in alteram.
Maior probatur: Quia cum tot species sint metallorum, quot metalla substantic completa: desinerent caetera
species, fieretque tandem vna tantum, & sic mundùs pateretur defectum."
Num risum hic amici teneatis? Quid fuit, ô Aristoteles, vt non simili arte tolleres elemento¬
rum transmutationem, quia in ignem feruntur omnia? Sed bene factum, quod nobis responsum sug¬
gesseris, non autem isti Censori, quanquam glorietur, Aristotelem sibi tam notum esse, quàm Quer¬
cetano suam domum. Quanquam enim elementa in se mutuo transmutentur, tamen non deficit
species, quia alterius corruptio aut alterum facit, aut materiam in mistis. Hinc ergo vno modo instau¬
rantur. Deinde non tota transmutantur totaliter, sed per partes, & ex circulari mutatione reuocan¬
tur. "At in auro finis est. Non ergo reparatio caeterorum metallorum." Finge ita esse, aurumque non corrum¬
pi, seu in metallum ignobilius, seu in materiam, ex qua natura metallum resuscitet: quanquam D. Pe¬
tro aurum est corruptibile, idque comprobat experientia: tamen sufficere naturam dicimus, ignobi¬
lia ex sua materia tam copiose, vt etiam magno numero vincant auri quantitatem. Sed in hoc argu¬
mento immorari diu, puerile est. Negatur itaque statim connexio, diciturque ad prosyllogismum,
quod petat principium, nec vllam habeat vim probandi. Neque enim, data mutationis potentia, cae¬
terae species deficient. Est autem valde acutus Censor, fingens hypothesin: "Si Natura metalla omnia
transformet in aurum." At, inquam, de arte & natura disserunt Chymici, non de natura sola. Ars autem
regitur voluntate. Deinde si transformet omnia, non per partes tantùm, sed omnino totis totaliter:
vt si totùm aërem totaliter mutaret in aquam, deficere aerem necesse foret; sed id natura non ad¬
mittit.
X. Natu¬