413
19
contra Alchymiam latae.
X. "Natura absoluto plumbo subsistit: & materiae plumbi tam bene est sub sua forma, quàm auro sub
sua: quia vtraque habet materiam suo modo temperatam, & actionibus proprijs obeundis con¬
uenientem.
Aurum ergo non est finis metallorum caeterorum, & ex consequente impossibilis est Chrysopoeia.
Antecedens declaratur dissimilitudine chyli, quem dicit esse substantiam incompletam, quia finis eius erat san¬
guis: Non ita est in plumbo, etc."
Tyro Chymicus antecedens dicit esse sophisticum, posseque suo sensu enthymema concedi; sed
quod inde pro consequente deducitur de chrysopoeia, minime sequi. Quod sophisticum sit antecedens,
ita probat: Subsistat sane natura genito plumbo: at non est consequens, potentiam transmutationis
in eo esse abolitam. Imo saepe sine omni agentis artificialis accessu deprehendimus plumbum sua fragi¬
litate corrumpi, & in cerussam abire. Saepe vero agentia etiam minus valida id corrumpunt. Adeo ex¬
positum est labi. Num eius materiae tam bene sit sub sua forma, quàm auro sub sua, necesse est, vt Cen¬
sor nobis ad oculum monstret, & euincat argumento euidente. Nos scimus ab experientia, quod plum¬
bum facilè abeat in cineres, lapidem, vitrùm, & alia. At non aurum. Deinde cum ex plumbo factum est
aurum, non transmutata est species ipsa, qua est species; sed in materiam, forma priore priuatam, intro¬
ducta forma auri, facta est migratio in speciem auri. Sub hac forma materia longe est durabilior. Si itaque
ex duratione hac concludi debet appetitus naturalis, qui fertur ad bonum, quod est in ratione finis;
consequens est materiae sub forma auri melius esse, quàm sub forma plumbi. Argumentum, quod ideo
materia plumbi tam bene habeat sub forma plumbi, quàm auri materia sub forma auri; quia formae
vtriusque materia sit temperata suo modo conuenienter actionibus propriis; nihil potest arguere. Est
enim temperamentum temperamento melius, licet vtrumque sit temperamentum in sua materia. Id
melius habet, cuius est melior crasis: vt aurum prae plumbo, cuius temperamentum longe est inferius;
adeo, vt cùm aurùm sit cordi humano familiare, plùmbum contrarium aestimetur: aurum coctum,
plumbum crudum: illud calidum siccum, hoc frigidum humidum. Est autem formalius illud, quod ca¬
lidius: materialius id, quod frigidius. Calor forma & actus quidam est: frigus priuatio. Inde nobilitate
& ignobilitate etiam differunt elementa. Haec sunt Aristotelica minus nota Censori, quàm Querceta¬
no sua domus.
Quod ad Chylum attinet, delirat Censor, esse substantiam incompletam, Est enim sua forma tam
perfectus, quàm chymus aut sanguis, licet porro destinatus sit alteri, in quod per transmutationem abit,
Num in sanguinem sua per se natura abiturus sit, probet vomito. Dispositus cum sit, mutatur ab alio se¬
cundum naturam in naturale, aliàs in praeternaturalia.
XI. "Natura ex plumbo non potest aurum facere.
Neque ars ergo."
Negatur totum cum consequentia. Natura enim facit arte adiuta: & ars facit per naturam. Non
si natura non potest luxata reponere, ars non potest: & non si ars id potest, natura nihil operatur. Tra¬
dunt sibi mutuas operas vtraque principia. Velim autem exponat mihi ille Censor exacta demonstra¬
tione, cùm argentum sit in plumbo cinereò, & aurum in aere: vel argentum in nigro plumbo, ex plum¬
bóne fecerit corrupto, an ex alia re cùm vel in plumbo.
Quid autem, si natura resolueret plumbum in primam materiam, & ex hac reduceret fabricaret.
que aurum? an non posset? Liberalior multo es, atque adeo etiam oblitus tui, cùm pag. 64. & 65. apol.
Hipp. de potentia materiae disputas ita, vt Anaxagorae discipulus factus, dicas, omnia esse in omnibus, &
ex metallo panem, ex pane metallum constituas circulari generatione. Si hoc potest natura, & faciliot
est transitus ex symbolico, quid ni ex plumbo possis? Natura fortasse non facit apes ex bobus vel iu¬
uencis. At Virgilius noster quàm praeclare de artis potentia cecinit?
"Omnis in hac certam regio iacet ARTE salutem."
Loquitur de Aegypto, vbi Nilus in septem ostia distribuitur. Ibi arte è natura excludunt ex ouis pullos
etiam separatim. Sed maior est artis potentia, quàm vt tu eam insulsa tua censura possis obscurare. Et
haec contra chrysopoeian: quae cum & vera sit, & artis Alchymiae pars nobilissima, cadit maximum ar¬
gumenti Censorii pondus. Iam de caeteris: & quidem initio de essentia quinta,
Primùm hic notandum, voce quintae essentiae interdum designari omne extractum; quòd ma¬
gisterio opponitur, & elementis nudatum, seu crassitie materiae elementaris, corpulentisque fecibus
exutum dicitur: interdum vero singularem quandam essentiam summo studio elaboratam, seu per se,
seu per aliam quintam essentiam omnibus caeteris veluti communem. Elixyr aliqui appellant, & medi¬
cinam κατ’ ἐξοὴν. Censor ita de ea disputat, vt videatur intelligere quoduis extractum. In hoc si perma¬
neret, facilis esset conflictus, vnaque absolueretut opera. Sed nonnunquam etiam olea, aquas, spiritus
& extracta, salesque attingit. Itaque necesse est, nos separatim de his agere: & primum defendere essen¬
tiam quintam; postea etiam vtilitatem caeterorum, quae si non quintae essentiae nomine vexantur, ta¬
men exploduntur aliis. Facilioris discursus gratia constituamus syllogismum definitum:
"Quae praeter chrysopoeian profitetur Alchymia, aut sunt essentia quinta, aut alia res chymice praepara¬
tae, vtpote elixyria, olea, aquae, spiritus, sales, etc.
Neutris est commendabilis Alchymia.
Nullo ergo modo commendabilis, & ex consequente iurè damnanda.
Probatio assumpti versatur circa duo, quorum primum negat quintam essentiam in mundo sublunari, vbi medi¬
camina praeparantur esse: secundùm caeterorum tam dignitatem, quàm vtilitatem, prae Galenicis contemnit & explo¬
dit." Nos assumptum negamus, & prosyllogismos eius vanissimos mendacissimosque, esse aut calu¬
mniose tractari & inscienter ostendimus ordine. Primum contra quintam essentiam sic ratiocinatur
Censor pag. 12. apol. Hipp. Si in
Cc 3
In omnibus
omnia.
De essentia
quinta.