413
6. Aeneid.
20
Examen sententiae Parisiensis scholae
"Si in mundo sublunari nulla est substantia ab elementaribus quatuor distincta, nulla est quinta essen¬
tia, quae extrahi possit.
Prius est. Posterius ergo: & per consequens, ignis & opera perditur extrahendo,"
Minor negatur, cumque hic eam non probet Censor, vt vana relinquitur. Interim vt studiosis
contrarium constet, primum opponimus Censori imperitissimo rerum naturalium, tantum Logicis
& Metaphysicis argutiis innutrito ludicium Philosophorum grauissimorum, qui ex actione & passio¬
ne inferiorum & superiorum colligunt materiarum seu substantiarum consensum quendam genericum,
hoc est, materialem & subiecto tenus. Cum enim omnis virtus inferiorum, teste Aristotele, à superio¬
ribus quodammodo gubernetur; dicanturque fieri res in imo mundo influxu, lumine & calore coelestium
agentia vero & patientia specie contraria, genere & subiecto, seu materia conueniant, necessarium sta¬
tuunt res mundi inter se participare materia. Hoc ipsum postea comprobare videntur etiam literae sa¬
crae, quae coelum dicunt interpositum esse inter aquas superiores & inferiores, vt ita nihil absurdum sit
sursum esse materiam congenerem mundo medio: Hoc declaratur amplius. Nam cum Deus ante stel¬
las fecisset plantas, has prius accepisse coelestem quandam naturam, ex toto consentaneum est; deinde
vero separatum corpus caeterum ad superiora concessisse. Hinc & spiritus vitales plantarum & anima¬
lium exortas esse, plaerique antiquorum statuerunt. Vnde Virgilius:
"Principio coelùm ac terras camposque liquentes
Spiritus intus alit, totamque infusa per artus
Mens agitat molem, & magno se corpore miscet.
Inde hominum pecudumque genus vitaeque volantum.
Et quae marmoreo fert monstra sub aequore pontus,
Igneus est ollis vigor, & coelestis origo
Seminibus, etc."
Et in 4. Georg.
"His quidam signis, atque haec exempla secuti
Esse apibus partem diuinae mentis, & haustus
Aethereos dixêre, etc."
Nimirum non ex elementis solum Deus res procreauit, sed omnino ex coelesti simul incluso elementis
seminario, cuius reliquias monstrant in his, quae noctu gliscunt, & coeleste lumen sine feruore aliisve
ignis effectibus eiaculantur. Hanc essentiam monstrant & in oculis hominum, in quibus insitus est
igniculùs quidam coelestis, & splendens spiritus. Eius generis esse dixerunt etiam spiritum animalem.
Insuper cum radios seu radiosum lumen proiiciunt sydera, quod elementari materia exceptum colli¬
gitur, & tanquam forma in materia actum nacta, etiam vnione sui inflammare, non aliter ac ignia me¬
teororum potest; huic aliqui substantiam per se tribuunt, quanquam Aristoteli videatur etiam ignis
quaedam forma esse. Verùm laborambit Censor, si eorum argumenta, qui coeleste quoddam, idque sub¬
tilissimum corpus lumen radiosum esse contendunt, nec qualitatem nec formam, nisi relate, vt cum ad
perspicuum refertur; & quasi in elementaribus niti videtur, in quibus tamen ne momento quidem hę¬
ret obiecto vmbraculo: imo euanescit calorifica eius vis subito nubibus saltem intercipientibus, sci¬
entifice & inuictis demonstrationibus refutare velit, vtcunque ex phantastica sua metaphysica multum
fecerit verborum. Omnino tam Platonici, quàm Medici, veteresque Physici & Philosophi, olim etiam
Poëtae Censori aduersantur, & in illa ipsa schola quondam Fernelius grauiter de hac quaestione disse¬
ruit, quasi praeuisum in sua cathedra, aduersarium suum digito intendens. Consulatur iam etiam Peri¬
patetica disciplina. In hac non negamus aliquando ex elementis dici composita esse mixta, perinde ac fi¬
cùm hodie nascitur hordeum, bos, aut homo, conflarentur partes similares congressu separatorum
elementorum. Sed perperam sic accipi Philosophum, qui vult ab aeterno inceptam. Sic mistionem se¬
minariis principiis, virtuteque continuari in his, quae quocunque modo sic nascuntur, aliunde diluci¬
dum est, Et quidem non excludi ab eo coelum, & à mistis relegari, ex his patet locis. "Est", inquit, "in 1. meteor.
c. 2. ex necessitate continuus quodammodo iste superioribus lationibus (circa terram mundus) vt omnis ipsius virtus in¬
de gubernetur. Vnde enim motus principium omnibus inest, illam causam putandum est primam". Item: "Subiectum &
patiens appellamus hoc modo: (ignem, terram, & cognata his, vt in materiae specie.) Causa autem vt vnde motus
principium, eorum, quae semper mouentur, virtus ponenda." Ex his colligitur, cum non fiat quoduis ex quolibet,
sed determinatum: & naturaliter agentis finis sit similitudo passi, si coelum non gignit omnino sui si¬
milem in inferioribus naturam, tamen cognatam producere, quae suae causae merito possit recte dici
quinta, & hoc nos ex hypothesibus Aristotelicis, quae non debent alienae esse à Censore, sic ponimus,
aliàs sacrarum literarum fidem magis sequentes. Atque hic est vnus locus. Alius extat "in 1. de gene¬
rat. animal. cap. 2. Marem dicimus" (inquit) "id animal, quod in alio gignit: Foeminam, quod in seipso. Quam¬
obrem in vniuerso quoque naturam terrae, quasi foeminam matremque statuunt: coelum autem & Solem & reliqua
generis eiusdem nomine genitoris patrisque appellant." Consequens est, vt cum naturalis generatio ratio¬
ne agentis requirat, vt foetus magis similis sit genitori, quàm genetrici, coelum agendo in his inferio¬
ribus sibi similem quandam naturam procreet, & in mistis generatis relinquat. "Hanc naturam ex¬
presse nominat in 2. de generat. animal. cap. 3. Omnis anima, siue virtus, siue potentia corpus aliud participare vide¬
tur, idque magis diuinum, quàm ea, quae elementa vocantur. Verum prout nobilitate ignobilitatere animae inter se diffe¬
runt, ita & natura eius corporis differt. Inest enim in semine omnium, quod facit, vt foecunda sint semina, videlicet
quod calor vocatur, idque non ignis, non talis facultas aliqua est, sed spiritus, qui in semine spumosoque corpore continetur
& natura, quae in eo spiritu est, proportione respondens elemento stellarum. Quamobrem ignis nullum animal gignit,
neque constitui quicquam densis vel humidis vel siccis videtur. At vero Solis calor & animalium, etc. principium habet
vitale." Haec & similia ibi leguntur. Putat Aristoteles excellentem animae naturam abhorrere à subiecto illò
polluto, quod ab elementis conficitur, Amor enim est inter similia, quiescitque amicum in amico. Quo circa
naturam