413
3. Gen. an. II.
2. de ortu tex¬
50. Ignis sim¬
plicium maxi¬
me nutritur
solus. Solus
enim est & ma¬
xime ipsius
forma.
2. de Gen.
nu. 1.
22
Examen sententiae Parisiensis scholae
"Coelum ergo eis immisceri non potest, etc. Et per consequens quinta essentia non est in mistis, nec ex eis
potest extrahi."
Respondent nostri, si ab Aristotelis iudicio pendendum sit, Syllogismum quidem concedendum
esse: sed quod inde contra quintam essentiam in mistis perfecte concluditur, non sequi. Conficit ille
mistionem, I. de ortu tex. 87. in illis, quae agunt patiunturque mutuo, seu vim in materia habent eadem,
quae vero agunt nec patiuntur, vtpote eandem materiam non habentia, misceri negat: quo pacto co¬
lum substantia admistionem concurrere non potest. Sed neque ignis elementaris, si quidem maximè
est formae, actiuusque magis, quàm passiuus. "Ignis", inquit, "semper formam non propriam habere videtur: Sed
in alio corpore. Aut enim aër aut fumus, aut terra videtur esse, quod ignitum est. Sed enim genus hoc apud Lunam
me nutritur quaerendum est." Ignem meteoricum, qui est corpus imperfecte mistum, & flamma fumusque ardens,
solus. Solus qui ex aëre & terra constat 2. de ortu text. 28. Et in terra existit 2. meteor. 4. misti partem per se
fieri, non est vero consentaneum. Imo & de aëre dubitatur. Quocirca haec duo alterius gratia con¬
xime ipu currere videntur, & in mistis non permanere, nisi potentia transmutationis. Vnde "in quarto meteoro¬
rum" generationes sic conficiuntur in Elementis, vt duae potestates agant terminentque, duae patian¬
tur & terminentur. "Generant, inquit, calidum & frigidum dominantia materiae: Item cap. 4. Dicuntur ele¬
mentorum proprijssime siccum quidem terrae, humidum autem aquae. Propter hoc omnia terminata corpora hîc non
sine terra & aqua, etc. Et in terra & aqua animalia solum sunt: in aëre vero & in igne non sunt: quia cor¬
porum materia haec."
Ex his est consequens, in igni & aëre potius esse effectiua principia, vti & in latione, quod de¬
monstratur 2. de ortu text. 82. In aqua & terra passiua, & sic materiam ab his conferri solum. Hoc
non negabit Censor, si tam familiarem habet Aristotelem & adhuc sentit efficiens esse externum, &
non intrare substantiam misti. Rationes autem quibus Aristoteles ostendere conatur, in misto esse
mnia Elementa, non monstrant nisi duo tantùm materialia: aerem & ignem ideo inesse dicunt, quia
contraria, ex quibus sit generatio. Sed mox implicat seipsam demonstratio in argumento nutritio¬
nis. Vnde dicimus non amplius concludi posse ex istis Aristotelicis, quam ignem & aerem potestates
quidem suas ad generationem contulisse? Et harum gratia esse contrarietatem in substantiis: Sed non
necesse, vt etiam insint corpora, nisi potentia transmutationis. Sint ergo sic confecta mista, quoniam effi¬
ciens vnum est coelum & Sol: alterum qualitates actiuae in Elementis: agentium autem finis est secun¬
dum naturam similitudo passi: non dubitamus asserere, ab istis principiis in misto effectum esse diui¬
nius quid, quàm sunt elementa materialia: Et hoc esse, quòd nos dicimus; quintam essentiam, qua
non est res extra elementa, nec sine elementis, si quidem in his fundamentis persistere volumùs, sed in
eis & ex eis effectum quid coelestes naturae aemulum.
Ideo Censor non satis perpendit, quae sit ratio istius naturae quintae in misto. Atqui eodem Ari¬
stotele authore, nostram quintam essentiam etiam à coelo & generationis primordio seminali possu¬
mus deducere, vt partim ante fecimus, partim intelligitur ex I. degen. an. 18. vbi dicit "naturam oriri ex se¬
mine quod sua natura ad totum facit trahitque originem ex ambobus coëuntibus, in quo est id, quod generat secun¬
dum principium motus à primo acceptum." Hinc ait: "Dura, mollia, lenta, rigida & quicunque alij affectus parti¬
bus insunt animatis, à caliditate, frigiditateve effici possunt. At ratio, qua iam caro est, aut os non potest, sed à mo¬
tu, proficiscente ab eo, quod genuit, quodque actu est id, quod potentia est, id, ex quo gignitur efficitur." Sed in qua ma¬
teria est ille motus? Num in confluxu Elementorum? Neutiquam vero: Sed in sanguineis, in san¬
guine & semine: in aliis materia seminea est vel analogus humor, quo comprehenditur priacipium
illud coeleste, quod calor & spiritus dicitur. Non quidem & hîc peragitur sine elementis generatio,
sed tamen in eis efficitur id, quod pro quinta natura habemus. Si relinquimus Aristotelem, & sacram
historiam consulimus, supra dictum est, nos haud aegre difficulterue efficere posse, vt credat naturae in¬
quisitor Deum ab initio etiam coelestem quandam portionem mistis contulisse, & in eis creasse siue
Elementa accipiendo, siue communem coeli materiam, siue nihil: creatam autem simul elementis con¬
temperatis illigasse.
Aliud argumentum.
"Coelorum materia est loco mobilis, non mutabilis, habet potentiam non ad esse, sed ad vbi esse nec principium
maleficum, cuius causa mutantur quaecunque ex Elomentorum mixtione sunt orta.
Ergo non concurrit ad mixtionem, vt immisceatur, sed vt generationes efficiat."
Eiusdem fecis hoc argumentum est, cuius erat prius. Neque enim inde consequens est, nostram
quintam naturam in mistis non gigni & existere. Mirabilis autem apparet illa Philosophia Thomisti¬
ca, qua dicitur coelum habere potentiam non ad esse, sed ad vbi esse. Enimuero inquam semper habet
actum suum, cumque semper sit in suo loco, semper in forma est. Si qua potentia ei tribuitur, ratione
quadam & respectu partium tribuitur: vt sol in occidente constitutus potest esse in oriente, etc. At
coelum ipsum per se semper fruitur sua perfectione & actu in loco suo. Deinde de mutabili coeli na¬
tura non altius quid sapiunt isti Theologi, quam quiuis Ethnicorum, qui coelo aeternitatem ascripse¬
runt. Qui dicunt coelum habere potentiam non ad esse, sed ad vbi esse, non cogitant, id & creatum
olim fuisse ex Chao, & potentiam destructionis diuinitus accepisse, quam esse eius naturam statuen¬
dum est. Coelùm cum est, non simul non est, at potentiam ad non esse per eam naturam habet, qua in¬
veterascere & comburi potest.
Spiritus sanctus inueterascere coelùm dixit & interiturum tandem. Est & mutatum maledicto
Dei. Nec si nos non sentimus illas mutationes, nullae sunt, quanquam Astrologi quidam videantur
aliquid tale obseruasse. Si coelorum materia est aquea, vt ex Hebraeo colligunt nonnulli: & aquae vl¬
tra coelum tempore diluuii ruptis coeli claustris effutae sunt. mutabile esse consequens est, quanquam
Deo