413
Medicina
Parisiana est
mutila.
Quid praefe¬
rat Censor
Chymicis
nomine
scholae Pa¬
risiensis for¬
tassis non
consentiontis
libidini ho¬
minis.
28
Examen sententiae Scholae Parisiensis
qui possunt & calorem spiritusque fouere. Sed non est sanus, qui seu Censori, seu scholae Parisiensi in¬
hoc velit astipulari.
Ad secundum prosyllogismum. Negat medendi perfectionem consistere in praeparatione me¬
dicinarum. Agnosco aequiuocum vocis medendi sensum, & amphibologam orationem. Si intelligit
singularem aliquam medicationem, qua quis, febri medetur data fortassis Endiuia, lactuca & aliis cru¬
de deuorandis, aut hydrophobiam sanat praecipitatione in aquam, quomodo interdum & quartanae
sunt sublatae, fieri sane possit, vt non consistat medela in praeparatione & praeparatis medicamentis, sic¬
ut & cum dolor dentium tollitur deiite sublato. Sed hoc sensu fallit argumentum Elencho à dicto se¬
cundum quid & accidentis. Sin autem vt ipsa requirit disputatio, totaque sententia loci, integra acci¬
pitur medicina, cuius perfectio est in omnibus pariter membris artis, & fine eorum tum generalis, tum
specialis, seu integralis & partialis, vt loqui solent: falsissimum est, quod dicitur. Nam si perfecta possec
esse medicina sine praeparatoria medicinarum arte, pharmaceuticę non esset membrum Therapeuti¬
cae, quòd faceret ad integri constitutionem absolutam: Atqui omnium Medicorum iudicio ea est mem¬
brum eiusmodi, vt eo absente manca minimeque perfecta esset Therapeutica, & per consequens etiam
medicina tota. Quis ergo furor est Censoris, vt scribat medicinae perfectionem. non consistere in prae¬
paratoria? Talemne medicinam habetis Parisiis? Talemne doctrinam & Doctores, & eos quidem, qui
inter vos sunt docendi magistri primarii, quorum scripta volant in publico? Non ita nec arbitramur,
nec hactenus vidimus: Sed Censoris hoc est solius phantasma. Sed dic Censor, in qua re est sita tua per¬
fectio? In morborum inquis cognitione. Si hoc verum est, medicina Parisiensis nihil habet essentiale,
nisi pathologiam, caretque physiologia & Therapeusi: Et si qua forte etiam sanat, obiter sequitur The¬
rapeusis, tanquam amanuensis quispiam & famulus Dominum. O te delirum Censorem, & mutilum
duobus membris principalibus Medicum. Perfectio seu ιντελέχεια est actus quidam cum fine perfecto
coniunctus arguitque reciproce substantiam rei tanquam forma propria & habitus. Si cognitio morbo¬
rum est, perfectio medicinae, reciproce conuertuntur & arguuntur mutuo. At hoc est impossibile. Nam
cognitio morborum tantum est quaedam particularis perfectio pathologiae, quae insuper habet etiam
considerationem causarum & symptomatum. Intelligitis ergo Studiosi sapientiam praeceptoris huius,
pag. 81. apol. Hip. alia vtitur lingua. Dicit enim primum medentis consilium esse inuenire remedium, quod de¬
pellendo morbo sit accommodatum. At remedium magna ex parte indiget praeparatione. Est ergo vt¬
subiectum ita adiunctum eiusdem scientiae necessitatis & perfectionis finisque medicinae. Neque verò illa
inuentio adeo facilis est, vt scribit pag. 16. Quo maior cumulus remediorum est, eo electio difficilior. Quo
praeparationum maior varietas, eo dubitatio ancipitior, & electio haesitantior, vt non possit mediocriter
doctus vndique quae velit, seligere. Nec est facilius remedium inuenire, quam morbum nosse, vt sibi so¬
mniat. Saepe enim etiam indocti agnoscunt morbos: sed nesciunt remedium, praeparationes eius & ac¬
commodationes. Falsum est, quod summa laus artis in notitia morborum causarum & symptomatum
consistat: sed in medicatione est vnde & ars nomen habet. Medicari autem est morbo remedium inue¬
nire & eo sublato sanitatem reducere. At inquit Hippocrates Medicum cognitione morbi instructum
posse mederi. Agnosco dictum, quod sufficiens ad cognitionem, etiam sit sufficiens ad sanationem. Sed
in eodem libro de arte, eodemque contextu, haec quoque leguntur: "Eiusdem scientiae est morborum causas nosse & mor¬
bos ipsos omnibus medicamentis quae augescere morbùm prohibent curare posse." Deinde illud dictum non loquitur de
morbo, sed simpliciter de cognitione, vt intelligamus comprehendi morbum cum medicamento. Hoc in
lib. de ornatu decente apertius declaratur, cum inquit: "Firma memoria teneto medicamenta & simplices facul¬
tates & descriptas si modo tales extant. Sint & in memoria tibi morbor uncurationes & harum modi, quotupliciter, &
quomodo in singulis se habeant. Hoc enim est principium in medicina & medium & finis. Praeparatae quoque tibi sint ma¬
lagmatum genera ad singulos vsus: potiones quae incidere possunt, ex descriptione praeparatae iuxta genera in promptu sint
& quae ad medicationem pertinent, ad purgationes sumta de locis congruis & parata eo, quo conuenit modò, iuxta ge¬
nera & magnitudines ad vetustatem ferendam curata." Haec & alia multa ibi Hippocrates, qui forte etiam Ci¬
niflo tunc erat, aut sufflo. Certe tibi is sufflauit, seu suggessic hoc praeclarum de arte primordium: "Sunt
quidam, qui artem putant RELIQVAS ARTES TVRPITER INCESSENDO DE HONESTARE. At¬
qui id quidem veluti putant, non transigunt, sed propriam cognitionem ac scientiam ambitiose ostentant. Mihi vero
inuenire aliquid eorum, quae nondum inuenta sunt, quod ipsum notum, quam occultum esse praestet, scientiae votum
ac opus esse videtur, etc." Lege & reliqua pulcherrime dicta, quae is tibi sufflauit quidem, sed tua stultitia
non admisit, aut excussit. Concludamus iam hunc sermonem contra Censorem:
"Quo medicina nostri seculi non potest carere, & quo ignorato deficientene ignoratur deficitque medicinae ho¬
diernae perfectio, id necessarium omnino est Medico, debetque sua maiestate non fraudari: Praeparationibus
Chymicis medicina nostri seculi non potest carere, & illis ignoratis deficientibus ve ignoratur & defiuit me¬
dicinae nostrae perfectio. Ergo praeparationes Chymicae sunt necessariae Medico, etc."
Membrum syllogismi secundum quiescit in autoritate scholae Parisiensis, quae praefert, infusa,
decocta & aliter vetere more praeparata propter antiquùm vsum. Deinde etiam confirmatur membro¬
tertio. pag. 18. apolog. Hippocr. scribitur, quod Spagyrici, qui aegris solent imperare Chymica, cum ipsi
aegrotant, vtantur Galenicis, vt ita sint testes praefetenda esse Galenica. pag. 41. apolog: Hippoc. de pur¬
gantibus, "nos praeferimus benigna & amica naturae, quae eccoprotica & minoratiua nuncupantur," Sed quibus?
"Antimonio & praecipitato, quae etiamnum sanis quotidie praescribunt Chymici, ad praecautionem: Regula generalis est
apud Mesuen: medicamentum salubrius naturae familiarius, deterius alienius Minoratiuis adiungimus interiecta beni¬
gnis & malignis. pag 42. Vtimur solidis, infusis, decoctis, pulueratis in tabulis, vel conseruis ant opiatis, quos praeparatio¬
nis modos vestris extractis aut destillatis praeferimus; Quia, destillatione perit vis purgatrix; Recedit enim temperies, aqua
est similitudo substantiae, causa purgationis efficiens: At integra ea deponitur in aquam decoctionis conuenientis. Sta
exira.