413
31
contra Alchymiam latae.
Si enim vt blaterat Censor, nostrae essentiae sunt formales: formas autem sequitur specifica virtus,
non possunt destitui occultis potestatibus. Item si crasis est forma mistorum: nos autem extrahimus
formam, quae dementia est nos accusare corruptae crasis? Quis vnquam audiuit tam stulta? Iam autem
siue extractis vtendum sit purgantibus, siue specificis alterantibus, in omnem euentum longe com¬
modiora habemus, quam Galenici, quorum tamen remedia neutiquam contemnimus, sed suo in ho¬
nore relinquimus. Nam & delicatis nauseantibusque cocturas & misturas copiasque Galenicorum, inser¬
uire possumus, & celerrima remedia, ex nostris officinis promere, in quo saepissime deficere praepara¬
tiones Galenicas quid est quaeso notius? An nos hoc dicimus, quia odio habemus artem Galenicam?
Minime vero. Libenter enim eam amplectimur, & honore eius fruimur. Sed veritas nos cogit dice¬
re, quod res est, & defectùm veteris exercitii supplere, non tam nouis Chymicis, quam non ita vulgo
expositis, Nihil enim per se cedunt Galenicis qua sunt Galenica, aetate.
Heurnii experimentum singulare, non potest catholicum in artem inferre. Detur aliter dispo¬
situs homo, mutetur tempus, vehiculum, praeparantia, & alia, mutabitur experimentum. Eodem ar¬
gumento quodnam praeceptum artis non potest euerti? plurima accidentium turba saepe impedit per
se agentium potestatem, num ideo haec non sint per se agentia?
Vtrum autem occulta potestate operantia iuxta crasin misti medicamenta paremus an non, ex¬
periatur Censor, si placet opii succo vel destillato liquore. Periculum faciat hydtargyro sublimato,
& arsenici floribus: Sed sine periculo tantum exploret flores sulphuris, sintne sulphur, an non. Si enim
crasis periit, non potest amplius sulphur esse. Sed elleborum dementi.
"V. Naturae familiariora praeferenda;
Medicamina scholae Parisiensis sunt familiariora naturae, quam Chymica;
Medicamina ergo scholae Parisianae sunt Chymicis praeferenda.
Minor probatur specialibus exemplis. Nam Parisiana sunt decocta, infusa, expressa, solida, vt pulueres, tabulae ele¬
ctaria etc. quae naturae familiaria. Chymica vero sunt antimonium, & praecipitatus, quae naturae aduersa. Probatur &
maior autoritate Mesue & argumento, quia salubriora."
Resp. Maior vera est secundum quid. Si potest perfici curatio naturae familiaribus, quales sunt ci¬
bi, hoc quidem melius: Nam iuxta Hipp. optimùm est in cibo pharmacia. Deinde hoc quoque satius est,
si non quidem familiaribus, attamen benignis, vt in affectionibus, & morbis leuioribus, naturis facile
mobilibus, ętate, tempore. At vbi morbi malignitas exuperat omnem vim blandorum, vtendum est il¬
lo: "Extrema extremis: Et: Quaecunque non sanat medicamentum, ea ferrum sanat: Quae ferrum non sanat, ea ignis sa¬
nat, quae ignis non, ea incurabilia putare oportet." Euenit ergo, vt pro familiaribus sint eligenda etiam venena¬
maxime si non tantùm Hippocratis elleborum est venenum, verùm etiam Riolano iudice, alexiphar¬
maca, vt Theriaca, Bezaar, Mithridatium, Electuarium de ouo cum similibus.
Minor cum sua probatione primum improba est propter sophismata accidentis & secundum
quid. Fieri possit vt Parisiano rustico salubrior sit bonus haustus decocti absynthii & sennae: Sed non
ciui delicato, non puerò, non tenerae puellae, non Regi, non ea aetate, morbo, tempore. Deinde prosyl¬
logismus imparia sumit pro paribus. Quid enim attinebat mitia medicamenta conferre cum fortibus
Chymicis, nisi studio calumniandi? Si nos ideo pilulas de hermodactylis, de lapide lazuli, & omnes dia¬
gridiatas, & colocinthide, Ellebororum bene saturatas repudiare vellemus postponereque Chymicis,
quia Chymici habent extractum mannae, extractum cassiae, extractum Tamarindorum, Rhabarbari,
alomnes, Mechiocanae, prunorum & similium, num tibi videremur viri boni? Sed cur teipsum suspectum
inuidentiae & mendacii facis? Si verum est, quod scribis Chymicos dare antimonium & praecipitatum
praeseruandi causa sanis etiam quotidie, necesse est hęc medicamina ita praeparata esse, vt sint oue blan¬
diora, nec vim inferant naturae. Hinc in te retorquemus telum:
"Benignius mitiusque operantia in morbis ad recuperandam sanitatem aut praeseruandam in metu, sunt prae¬
ferenda: Chymicorum remedia, & quidem etiam stibium & praecipitatus singulari arte praeparata, ope¬
rantur in morbis benignius, itaque sunt blanda, vt indies dari possint ad praeseruandum, secus fit vel in cas¬
sia, senna, Rhabarbaro, etc. Parisianorum: Chymicorum ergo remedia praeferenda.
VI. Quorum vis in praeparatione manet integra, ea sunt praeferenda aliis, quorum non manet:
Parisianorum medicamentorum vis in praeparatione manet integra, Chymicorum non manet.
Parisiana ergo medicamenta praeferenda Chymicis.
Minor probatur: quia schola Parisiensis cum coquit, infundit, exprimit, vim retinet: quia ea in ius deponitur. Sed
Chymici extrahendo, destillandoque eam perdunt, quia temperiem diuellunt."
Primum dicimus ad maiorem, quod Elencho secundum quid fallat. Nam si illa vis erat nocitura,
praestat non manere integram, vt cùm porrum, coepe, tilla, vipera & alia coquuntur, assantur, creman¬
tur & in calces vel cineres rediguntur.
Ad minorem respondemus, fieri posse, vt tanto sint nocentiora Parisiaca, vt cum scammonium &
colocynthin praebent integra: quae cum Censor ipse ita doceat praeparare, vti & elleborum, vt multum
deminuta veniant in vsum, veluti in Diagridio, Trochiscis alhandali, & pomo asso prius ellebori surcu¬
lis confixo &c. necesse est, vt seipsum falsi redarguat. Chymici vero cùm respectu & non ita simpliciter
de medicinis disserunt. Integram vim vocant non ratione simplicis, ex quo faciunt medicamen, (Nam
sic venenatae quoque & noxiae qualitates essent retinendae cum suis succis & spiritibus) sed ratione finis
& vsus. Hic licet aliquid perdiderit simplex, satis est tamen vis ea, quae conficere morbum queat. Hoc
modo euenit vt mentiatur Censor, Chymicorum vim non manere integram. Sed & nonnulla ex parte
mentitur sensu priore. Nam Chymica extracta vim ad sensum habent maiorem, quàm integra, quia es¬
sentia nuda nudo organo occurrit, estque fortior vnica, quàm dispersa. Fabulam de luxata aut soluta tem¬
perie refutant sensus ipsi. Sic ergo contra Censorem: Quorum
Dd 3
Hipp. vel
Thessalus in
lib. de ali¬
mento.