413
32
Examen sententiae Parisiensis scholae
"Quorum vis medica ad effectum consequendum manet integra inter praeparandum, licet pereat noxia quali¬
tas, ea sunt praeferenda secus se habentibus.
Chymicorum medicaminum vis ad destinatum effectum manet integra: non autem scholae Parisiensis coctio¬
num.
Chymica ergo his praeferenda.
Probo minorem. Nam vulgares coctiones plaerumque fiunt aperto vase; raro peraguntur diplomate. Illud est cum
certa virtutis, nisi fixum eius subiectum sit, iactura: hoc tam Chymicum est, quam quod maxime. Ergo hinc gloria re¬
dit ad Chymicos: inde infamia ad officinam Parisiensem." Et hoc potest pluribus demonstrari, atque etiam ad
oculum collatis inter se medicaminibus comprobari. Conferatur enim oleum anisi cum decocto Pa¬
risiensi, & sic de caeteris. Vnica gutta possic esse efficacior integra libra decocti vulgaris simplicis.
Quod autem obiicitur experimentum Heurnii; id accidentis Elenchum habet. Nam colica ista
talis fuit, vt non debuerit oleo sanari, sed potius dilui propter mordacem humorem in intestinis ha¬
rentem; quem rectius soluto mannae in extracto capi, vel stillatitia eiusdem maluaticoque sustulerit
aliquis quàm anisi oleo. Non omnia omnibus conueniunt. Non fecit id tam vis anisi, quam decocti li¬
quor. Deinde, porto etiam sic argumentemur:
"Quorum vis genuina manet in praeparatione, ea sunt anteferenda his, quorum non manet: Chymicorum ex¬
tractorum ex simplicibus, aut quae loco simplicium sunt, genuina virtus manet: Galenicae scholae Parisien¬
sium in receptis, & tot compositionibus non manet,
Chymica ergo extracta ex simplicibus sunt anteferenda tot cumulis receptarum & compositionum scholae Ga¬
lenicae Parisiorum.
Minorem probo: quia in compositione perit actus simplicium; Et cum temperant, miscentque hoc illud, certum
est alterum alteri resistere, & vires simplicium non posse manere integras. Dicet Censor, at moliorem eliuimus."
Sciat hoc argumentum militare magis pro Chymicis, vt desinat tandem nostram artem Diaboli inuen¬
tum appellare, propterea destrui vim simplicium & crasin putent.
"VII. Quod minus laboriose, breuioreque tempore praeparatur, quod vi ius venit, quodque st efficacius, praefe¬
rendum est operoso, prolixo apparatu constanti, cariori, & inefficaciori:
Scholae Parisiensis Galenuae medicamina minus sunt laboriosas etc.
Ergo etc.
Minorem probemus pro Censore: Quia Theriaca Diaphoenicon & confectio Hamech (ne de caeteris dicamus,
& forte etiam oleo Scorpionum Matthioli) breui paratur facili fit opera, vilissimo venit, & est efficacissima, nisi
vbi aqua haeret. Contra vero cum extrahendum Rhabarbarum est, aut Thrriata etiam ipsa, tribus il potest vix fieri
annis qui etiam tristibus vix sunt horae: sumptu maximo vtpote trioho arifere, magno cum apparatu vsque ex India
petendo vasa quae in vi inia habet vitrarius vel figulus. Chymico opus est semestri spacio ad opiatas &getendas: sed Ga¬
leni us id assequitur mense Chymico qui interdum est paucarum horarum." SCILICET Ad vires cum peruen¬
tum est. Theriaca non potest aluum sistere etiam senna praepota, non potest ne porri quidem vene¬
num irritum facere, nedum Scorpionis (Loquor autem de vulgariter euenientibus & Theriaca vti
hodie paratur & plaerumque diuenditur, de qua certum est, quod non sit antiqua Andromachi, ve¬
Galeni) At Fernelii destillatum sanat quartanas, & grauissimos morbos vix vno atque altero eoque
pauco haustu. Si spectes pretium fatendum est, id metiendum esse non tam rebus & opera, quam
vendentium & ementium affectu & caeteris circumstantiis. Vnde euenire potest, vt Fernelii haustus
constet semuncia, sed Galenicorum Theriaca vncia integra paribus ponderibus & dosi. Ita bene pro¬
batum est assumtum Censoris. Nos alioquin adderemus ad maiorem quod solum efficaciae argumen¬
tum vim habeat internam: caetera sint fortuita, & careant Elencho. Quid enim si tam in parato fo¬
rent Chymica, quam Parisiana Galenica? Aeque cito corripi potest, imo compendiosius vasculum
Chymicum, quam ampulla Parisiensis: Maxime vero in peregrinationibus vbi non licet plaustia
Medicinarum circumferre, sed in angustam pyxidem vis amplissima est concludenda. Sed si celeritas
effectus est perpendenda in maximis formidandisque malis, Ferpelii destillatum citius subleuabit apo¬
plecticum, quam Theriaca Parisiensis. Iam itaque maior haec erit: [ Tabernae montanus plus virium
tribuit semunciae syruporum Chymicorum, quam tribus vnciis vulgarium, & egregie scholasticos
istos Medicos achymos exagitat.]
"Efficacius anteferendum inefficaci, respiciendo nempe ad auxilium in morbo coleriter, tuto & grate cu¬
rando."
Assumtio est ridenda. Quomodo enim & quàm celeriter compendioseque parant Parisit? Co¬
quunt, infundunt, exprimunt, colant. At inquam haec omnia faciunt vel aeque celeriter, vel etiam ci¬
tius Chymici.
Ad vim quod attinet, si caetera sunt paria; etiam hic paria obtinent Chymici. Nam ex rhabar¬
baro bono aeque bonum extractum & infusum parant ac Parisiani; Et cum hae operationes magis
sint Chymicae, quam Parisiacae, gloria Chymicorum est magis. Et citius Chymicus extrahit ex inte¬
gris tusis aut quassatis, quam Galenicus, ex diu selectis, exiccatis repurgatis. Quocirca assumtum eris
iustius hoc:
"Chymicorum medicamenta sunt efficaciora (siue diutius, siue citius, siue aeque cito parata modo ad vsum sint
praesto.)"
Concluditur ergo pro Chymicis. Monendi sunt Studiosi, ne fallantur facilitate argumentandi
Censoria. Nam sic facilime decipientur propter imperitiam, quae ad pauca respiciendo expedite pro¬
nunciat. Quidni enim posses concludere, nihil praeparandum esse, sed omnia integra in vsum verten¬
da? Citius enim hoc fit, & minus operose, minoreque cum sumtu, & sunt saepe in egra imperataque ef¬
ficaciora paratis, vt Hyuca cruda, cocta eadem. Tollit enim citius. Sed in multis hoc fallit. Omnes
enim