413
35
contra Alchymiam latae.
Minor falsa est. Nam Chymica sunt generata, non destructa. Vulcanus enim noster licet destruat
aliquid, tamen arte rectus inde gignit praestabilius, quod magis generatum dicitur respectu perfecti¬
onis ad vsum perfectum. Caueant autem Galenici, ne vtantur mortuis, infusis coctis, expressis, quia
sunt res ex integris corruptis. XVI. In Breui discursu pag. 37. vsque ad 62. tractatur argumentum de pur¬
gantibus & alterantibus, quod quarto loco supra est productum. Quia vero modus tractationis non
nihil videtur ab illo differre, non pigeat nos discendi caussa doctissimum Riolanum (Hunc enim se
appellat autor in eo discursu, atque etiam indicat signo in apologia) auscultare. "Comparaui, inquit, nostra
decocta cum nostris destillatis: nostra infusa & expressa cum extractis: nostraque praeferenda esse demonstraui: Quia totam
vim alteratricem vel purgatricem deponerent in liquorem, qui instar materiae primae, capax externarum omnium im¬
pressionum eas non aliter, quam cera mollis excipit: Destillatione perire vim purgatricem, quia corrumpitur temperies
partis, perit substantiae similitudo vera & germana caussa purgationis, quae est sententia Galeni etc. Pag. 60. de alter¬
antibus: omnis fere morbus est intemperies vel nuda vel cum materia. Ibi alterandum contrario: hic purgandum speci¬
sico. Alterantium actiones pendent à temperamento, quia contraria sunt eiusdem generis calefacientia & emollientia
pugnant, qualitate materiali aduersus intemperiem materialem. Proinde alterantia magna ex parte sunt materialia.
Item fluxus sistitur astringentibus, quae debent esse terrestris & crassae substantiae autore Galeno: item acerba, austera:
sed tamen materiae illigata forma, non sine temperie, quae requiritur ad formam & perfectionem rei inanimatae. Iam
autem temperies destrui dicitur à Chymicis." Ex his nascitur syllogismus talis:
"Quod totam vim alteratricem vel purgatricem deponit in liquorem capacem impressionum externarum, id
praeferendum his, quae non deponunt:
Decocta scholae Parisiensis & infusa expressaque totam vim alteratricem vel purgatricem deponunt in liquo¬
rem; non autem destillata & extracta Chymica.
Decocta igitur scholae Parisiensis, item infusa & expressa sunt praeferenda illa quidem destillatis, haec extractis Chymicis."
Hic desideramus probationem maioris & minoris. Comparentur elixa assis. Illa deponunt, haec
non deponunt sed intra se seruant. Ideo & illa natura sua aridiora, haec humidiora iudicantur. Vtra prę¬
ferenda? Sed & si nullus talis liquor, qui instar materiae primae excipiat vim, assit, sed fiat vt cum expri¬
muntur vuae, limonia, nuces, oliuae &c. Num videbitur tibi praeferendum, quod incoquitur aquae purę?
minime vero. Oblitus est Censor hypotheseos, si in liquorem sit essentia rei cum virtute transferenda.
Alioquin aberrasset à scopo. Nam Chymici multa in suo succo digerunt, & postea destillant.
Insuper manifesta falsitas est in eadem maiore. Nam finge per modum alterationis aquam mutari
à Rhab. incocto, & sic vim accipere: at falsum est, hoc anteferendum esse ei, quod non accipit vim, sed
essentialem succum ipsum. Figmentum stultum est decocta vim deponere in aquam, quae sit instar ma¬
teriae primae accipientis impressiones. Decocta siue Galenica, siue Chymica praesertim solubilium suc¬
corum accipiunt ex rebus incoctis seu vna elixatis siquidem sunt elixabiles, non vim tantum, sed & hu¬
morem insitum, id quod scire Gensor vel ex Aristotele de elixis poterat. Et hoc ipsum fit etiam in extra¬
ctis per infusionem, & expressionem affuso liquore. Vnde patet & stultam esse comparationem destillatorum
cum coctis, extractorum cum infusis & expressis. Fortasse voluit destillata nec vim, nec succum seu essen¬
tiam educere, & sic meliora esse decocta: sed falsitatis redarguit hominem communis experientia. Nam
additis liquoribus per destillationem educimus simul olea, quę non tantùm sunt virtus rei, sed & essentialis
pars quędam. Cum vitriolum, sal, stibium, hydrargyrus & similia, destillantur, itidem exeunt subtiles essentiarum
partes siue liquore aliquo addito, siue nullo. Minor est mirabilis in nostra Germania. Fortasse enim Parisiis
elixant non elixabilia, vt sic sola vis migret non autem sequat succus. Sed homines redarguent coquae ipse.
Alias Philosop. decreuerunt qualitates non migrare de subiecto in subiectum, & sic non deponere vim vllam,
sed aut nouam excitare in disposito, aut vna traiici essentiale quippiam. Non itaque refert etiamsi in destilla¬
tis & extractis chymicis vis non transferatur modo essentia sequatur, aut alteratio ad naturam alterantis.
"Quod natura non patitur nec fieri potest, id non potest esse melius, nec praeferri ei, quod fieri potest.
Illa depositio virtutis totius in materialem liquorem non potest fieri, nec admittitur à natura: Destillationes
autem Chymicorum & extractiones plane sunt ipsius naturae imitationes & effecta.
Depositio ergo Parisiaca non potest praeferri destillationibus Chymicorum
Maior manifesta est, quia Entia & possibilia, & vera proponenda sunt non Entibus impossibilib. falsis. Minorem
ante probauimus." Superest & 17. argumentum de alterantium materiis, cuius vis est in eo, quod illa sint ma¬
terialia; chymicorum vero essentiae formales: illa cum crasi propria: haec sine crasi, vtpote cum haec sit de¬
structa destillatione. Verum de his supra. Nunc conemur & nos aliquid pro Chymicis anteferendis
dicere; sed cùm protestatione nos alioquin integra Galenica in artem recepta non aspernari: Deinde hy¬
pothesi posita maxime ad aetatem Hippocratis respici quandoquidem eam nobis proposuit Censor.
Sic ergo primo loco argumentari Chymicorum tyrones possunt.
"Quae tum sua natura quaenam sint, noscuntur, tum qualia sint, & quae praestare in medicamento possint, ea ignotis
aut saltem incertis dubiisque praeferenda sunt. In comparatione Chymicorum medicaminum hodie inter nos instituta
cum Hippocraticis, vti ea fuerunt tempore Hippocratis, quo Censor dixit medicinam caruisse Chymicis, & ideo etiam ho¬
die carere eodem modo posse, Chymica quae qualia, & quarum virtutum in effectu sint noscuntur; hyppocratica vero aut
non amplius cognoscuntur aut dubia sunt & extra vsum.
Chymica ergo his praeferenda." Minorem quis non confiteatur esse veram, si sciat in hodiernis tot nu¬
mero antidotariis nihil legi Hippocraticum (si balanos ex melle, clysteres, & alia pauca magis simplicia,
quam composita excipias) & dubitari etiam de Elleboro Hippocratis, sacra nimirum anchora medicinae
Hippocraticae, ne quid dicam de aliis vt Silphio, peplo albo, vnguento Bachario, &c. In 1. de morb. mul.
fit potio ex Cnestro, quod aliqui dicunt esse radulam: sed hoc loco neutiquam. Calamum odoratum
nuper agnouimus. Cuminum Archyopicum norunt vix vlli certo. De spina Aegyptia, & acacia quantae
sunt contentiones? Cneorum volunt casiam esse: Hyppophaes carduum fullonium. Sed ex libr. de internis affect.
apparet purgantia esse quale granum Cnidium, de quo & ipso sunt lites, vbi nitrum aegyptium rubrum? Ipse
Purgantia
& alteran¬
tia.
Pag. 31. An¬
titurqueti
non vult Ri¬
olanus reuo¬
cari ad tem¬
pora Hippo¬
cratis.