413
Apud Hipp.
ipsum mul¬
ta sunt Chy¬
mica, vt li¬
quor man¬
dragorae, Ol.
Cedrinum
Extr. ex ta¬
da cum vi¬
no: succi ex
tracti plures:
Sem. Ex¬
tract. Erui
etc.
36
Examen sententiae Parisiensis scholae
ipse censor negat se vti scamonio; at Hippocrates dedit succum eius. Dedit Elaterium, grana Cnidia
(de quibus etiam certatur) ad sexaginta: Cneorum; Neropum & alia quorum etiam nomina taro
audiuntur in scholis. Vtitur plaerumque herbis creticis. At vix nuper diligentia Clusii factum est, vt
aliquae innotuerint amplius, quam pridem. Qui ignorat, quantae sint concertationes de simplicibus
tempore Hippocratis, Theophrasti, Dioscoridis, Plinii etc. vsitatis, consulat rei herbariae scriptores,
Magnam inueniet copiam, adeo, vt etiam de Hyssopo sit dubitatio. Quot vero sunt formulae Hippo¬
craticae & sanationum modi hodie in vsu? Praeceptis vix seruatis (nam & ex his non omnia obser¬
uantur, multa adiecit mutauitque vsus, multa reiecit ratio, vt absurda, praesertim circa Physiologiam,
pharmaceutica fere tota est in aliam versa: Diaeta longe vtimur alia, nec eadem omnino Chyrurgia.
Quis sit tàm iniurius in Deum, naturam, & profectum seculorum post Hippocratem, vt anteferre ausit
illa prisca hodiernis.
"II. Quae in maximis malis (apoplexia, suffocatione, Epilepsia, syncope etc.) velox, iucundum, tutumque &
conuenientissimum praestant adiumentum, proculdubio praeponenda caeteris, quae id vel nequeunt, vel non tam bene
queunt.
Istius modi vero sunt Chymica: huius modi Hippocratica.
III. Quo studiosius quid elaborandum est, & ad vsus medicos commodius redditum, id propter accedentem ad na¬
turam industriam summam, praestabilius est non ita elaboratis." Necesse enim est ignauum manere & in¬
habile id quòd minus solerter praeparatum est. Corporea enim inquinamenta. & crassities quaeque in¬
ter nascendum accesserunt, & non faciunt nisi ad corpulentiam, virtutumque substantiam & subie¬
ctum primùm continendùm, & externa quaedam seruitia praestanda: quaedam etiam ab iniuria coeli &
aeris caeterorumque circumstantium contracta; si adhaereant, nec industriè separentur, vires essentia¬
lium impediunt, nec sinunt paulo calore in actum perduci; contra vero se habent chymice prae¬
parata.
"IIII. Quae non tantum in Diaeta sunt facilioris restitutionis, nutritionisque verum etiam in virium lapsu tan¬
quam divina: in Chyrurgia admiranda, in pharmaceutica adeo praeclara, vt praeparationes eorum cogantur amplesti¬
etiam hostes: ea proculdubio anteponenda sunt secus se habentibus.
Chymica esse tam praecellentia, minus autem Hippocratica à Censore vocata, sole meridiano est clarius." In Diaeta
enim ea reficiunt magis, quae per coctiones aut expressiones aliosue modos sunt extracta, vt iuscula,
vina noblia, aquae caponum, & similes analepticae per infusionem, elixationem, vaporationem, destil¬
lationem ec. epulae & potiones procuratę: in confortantium numero plurimae sunt aquę cordiales,
foris intusque cùm admiratione vsurpatę: sunt multae alexipharmacae praestantissimę: omnino Hercu¬
lis encomium susciperemus, si de singulorum eiusmodi medicaminum copia & virtute exploratissima
vellemus multa dicere. Hippocratici ipsi dum infundunt, coquunt, exprimunt; separant, clarificant,
Chymicas operationes imitantur. Fateri ergo necesse habent sic praeparata esse ad vsum medicum
praestantiora.
"V. Quorum vsus latior est pluribusque inseruit cum iucunditate, ita vt non subuertantur naturae delicatae horri¬
bilium nausca, ea potiora: Et talia sunt Chymica, non Hippocratica:" quorum veratra, peplia, Cantharides,
mandragoras senectas serpentum. Elarerium, ranunculum, Thitimalidos, Cyceones protabidis, Tha¬
psiam, grana Cnidia, sordes defrictas, stercora, & similia vix ferrei ventres assumserint hodie: vnde &
tanta copia extitit nouorum medicaminùm, vt vetera plane sint obscurata & in desuetudinem vene¬
tracti plures: rint, & adhuc malumus Chymicis aduersari.
"VI. Chymica ab antiquo maiore fuerunt in admiratione magisque commendata, adeo, vt etiam in arcanis Re¬
gum & sapientum retenta à vulgi vsu fuerint remota." Id satis paret ex Auicenna, Mesue, Bulcase, Rhale &
similibus. In vulgus missa sunt vulgaria medicamina cum praeparatione sua magno numero propter
vilitatem. Chymicorum praeparationes non cuiuis sunt manifestatae. Sed non est, vt multa vsurpe¬
mus argumenta: quanquam Hippocrates in 4. de morbis multis vtendum censeat ad opiniones fortiter
inhaerentes. Vt in vnum conferamus plurima, praestabiliora dicimus esse formaliora, actiuiora, quae
celerius in actum vocata laboranti succurrunt naturae; quae dexterius possunt adhiberi siue foris, siue
intus: quae excrementitiis sordibus & cadauere sunt liberata: quae ad eam dignitatem, nobilitatemque
& virium excellentiam sunt perducta vt respectu caeterorum formales dici rectè iureque possint essen¬
tiae, analogae quintae naturae & elemento stellarùm; imo & animae, spiritibusque cum calore & humore
insitis conferendae. quae in sua natura omnium sensuum iudicio sunt praeparatione & substantia prae¬
clara, vsu vero iucunda & efficacia, experientiaque comprobata, & si quae sunt alia priuilegii & prae¬
cellentiae, argumenta, quae habere Chymica artificia tam sciunt sapientes, qua ignorant negantque
deliri, ob hoc ludibrio expositi omnibus bene constitutis pharmacopoliis, seruitiis pharmacopoeo¬
rum, famulitio principum, lixis coquorum, & chyrurgorum calonibus, vt taceam Gynaeceorùm ani¬
culas & ministras, quarum experientia, sensu & ratione longe antecellunt odoramenta Chymica &
ornamenta, vt aquae odoratae, balsami, tincturae cosmeticae & huiusmodi. Accedit, quod rationes
Censoris neutiquam sint tantae, vt chymica post habenda esse conuincant, sed potius palmani eis re¬
linquant, & pari vi etiam Hippocratica, Galenicaque damnare possint. Verum enimuero vt ante di¬
ctum est, suo loco nihil contemnimus proficuum saluti humanae, nec vllum Dei beneficium ingrate
aestimamus, nec dubitamus euenire aliquà posse, vt integra sint anteponenda extractis: At non sim¬
pliciter. Peruenimus ad membrum tertium. Pag. 16. Apologiae pro Hipp. Censor destillatoriam, & ex
consequente destillatione praeparatam medicinam PROFITETUR inutilem esse, & plus detrimenti,
quam commodi afferre reipubl. argumento pretii magni, vt Rhabarbari extracti. Pag. 17. "Chymica prae¬
sertim purgantia, vt antimonium & praecipitatus, sunt plena periculi, cùm vulgaria si non prosint, saltem non no¬
ceant: Item Chymica relinquunt malam διάθεσιν in partibus nobilibus: perpauci vsi sunt antimonio aut praecipitato,
qui