413
37
contra Alchymiam latae.
qui immatura morte non sunt sublati: vix attingunt annum quinquagesimum." Pag. 18. Chymiatros insimulat
quod vtantur deleteriis & inimicis naturae, contra ac Medici Graeci & Arabes. Si obiicias scammo¬
nium, Elleborum, Colocynthin, Cyaneum lapidem &c. respondet, vti eos correctis & confirmatis
multorum seculorum experientia, non nisi magna cum cautione obseruatis diligenter infinitis dio¬
rismis. Alibi negat, se vsurpare scammonium & Colocynthin; quia Diagridio & Trochiscis achandali:
Item corrigit veratrum suo quodammodo. Pergit de antimonio, quod si aliquot granis dosis eius aut
praecipitati superetur mortis immineat discrimen: Sed non si quis excesserit vulgarium remediorum
quantitatem: Et tamen medicinam scribit esse artem vulgatissimam, qua docti & indocti vtantur, in
disc. breui: remedia Galenica Chymicis sunt tutiora, quia dispensantur granis chymica. Vnde concludit ex chymi¬
corum remediorum vsu certius imminere exitium: nec dubitat, quin à Diabolo sint inuenta, in ruinam
generis humani; Paracelsoque ad dispergendum in vulgus communicata, paucis bonis, vt oleis &
quis immistis, quae tamen alibi negat obstare, quin damnetur Alchymia tota, quia à maiore denomi¬
natio. Pag. 42. apol. Hippoc. Destillationem vituperat, quia pereat vis purgatrix recedente temperie,
à qua similitudo substantiae efficiens nimirum caussa purgationis. Vituperat & extracta, quia sint ca¬
lidiora, quam vt conueniant febrientibus, atque adeo acutis morbis; quorum nullus sibe febre, inutilia.
Producitur exempli loco extractum Rhabarb. per spiritum vini, & comparatur cum scholae Parisien¬
sis vsu, qui sit non sine temperatione per frigidum aliquod, quia ob calorem & siccitatem alioquin ca¬
lido iecori mors sit. A purgantibus transit ad alterantia docturus scholam suam habere, quae opponat
intemperiei calidae: Chymiam non habere, quia in destillatis maneat ἐμπύρευμα; dum quicquid vi calo¬
ris sicci elicitur, seipso calidius reddatur; & calor igneus semper addat aliquid natiuo. Deinde negat
destillata posse vel calefacere vel refrigerare, quia vtrumque fiat materialiter, & non formaliter, vi
primarum qualitatum pendente à materia certo modo temperata, quae temperies destillatione pereat,
aut diminuatur, remaneat autem in succo, qui sit anima plantae, item in decocto. Vnde ars Spagyrica
vt praua & inutilis repudietur. De secundis qualitatibus ad molliendum, astringendum etc. parem
agit Censum nempe Chymica esse inutilia, vtilia vero integra, quia illa materiam, in qua vis sit, & per
quàm certo modo affectam & conformatam, agat forma, alioquin sine ea otiosa, abiecerunt, haec ser¬
uant integram: illis perierit natiuum temperamentum, his maneat: vt pote quod à mistionis modo,
qui destruatur resolutione in principia. Admiscet & alia argumenta de conducibiliore, de quibus
supra. Idem iudicium est de austeris, frigidis, acerbis, quae non possit praestare chymia. In breui discur,
pag. 163. etiam roberantia contemnuntur, quod decoctio Galenica praebeat oleum efficacius ad ner¬
uos roborandos, quam destillatio. Qui contra Turquetum scripsit, pag. 48. ait Chymicos, secus ad
conueniebat facere Democriticos, à materialibus abhorrere: quia nimirum essentiis spiritualibus stu¬
dent. Eodem pertinet, quod chymici naturam natura spolient. Et vt pag. 136. Discursus legitur, vos, tici dicun¬
mutatis Ens in non Ens, naturalem formam permutatis artificiali: fugata nobiliori, introducitis ab¬
iectiorem etc. vnde consequens est, eos non nisi in detrimentum naturae conspirasse. In breuis discur¬
sus pag. 78. scribitur duobus argumentis demonstrasse Censorem essentias Chymicas nec purgare,
nec alterare: Et pag. 77. Quercetanum confessum dogmaticorum remedia prae caeteris esse tutiora
& benigniora, quasi Chymica ipse Chymicus reprobasset. Pag. 39. discursus purgantia Chymica dicun¬
tur non purgare cùm delectu, sed proritando ita vt non sint vera Cathtartica, nec trahant humorem
certum, sed promiscue hunc illum. Haec & similia multa passim inculcantur. Nos ea in syllogismos
coniiciamus, & recenseamus.
"I. Quae magno venduntur precio, & tantilla ex magna copia extrahuntur quantitate: vt vna libra
materialium, vix vnicam drachmam spiritualis essentiae praebeat, prostante alias medicina in magna
portione viliori precio, ea detrimento sunt, noxiaque reipublicae.
Chymica magno venduntur etc.
Chymica ergo sunt noxia Reipub.
Minor declaratur facto cuiusdam, qui in Gallia vendiderit magno precio Ex tractum rhabarbari sterile.
Respondetur ad maiorem, quod fallat Elencho τοῦ πῇ καὶ ἁπλῶς, imo & magna ex parte sit falsa.
Neque enim magno precio vendita sunt Reipub. detrimento simpliciter, cum Respublica si exteris
vendat, inde multo lucro crescat & locupletetur. Sin autem ciues ciuibus vendunt, necesse est tan¬
tum accedere vni, quantum alteri detrahitur, & sic non respub. afficitur, damno, si damnum est, sed
fit translatio bonorum singularium in singulares. Quod si vel respub. tota, vel aliqua persona singu¬
laris ab exteris magno redimat: aut dignum id fuit precio, aut indignum, si dignum, non est detrimen¬
tum, sed iusta & aequiualens permutatio: sique medicina est conferens sanitati, seu vnius praestantis
principisque viri, seu plurium, seu omnium, non est tanti iactura pecuniae, quanti sanitatis recupera¬
tio, qua fit, vt ad plures perueniat lucratum bonum quam damnum singulare. Talis Censor non foret
eo animo, quo Philosophi quidam, (Aristippus &c.) qui ne perirent ipsi, aurum sponte proiecerunt:
imo nondum sapit tantùm, quantum poeta ille, qui scripsit.
Vt corpus redimas, ferrum patieris & ignes etc.
Sin indignum precio fuit medicamen emptum, hoc lucri reportat emptor vt in posterum emat
cautius intelligatque maximum malum stultitiam. Contractus sunt liquidi iuris. Quis errare empto¬
rem iussit? sin deceptus est dolo malo, hoc quoque lucratur respub. vt improbitate sublata, candor pro¬
bitasque valeant. Prostare aliam viliorem medicinam, nihil facit ad rhombum. Contrahentium
nim voluntas & scientia hic valent, non vilioris alicubi expositio. Quid si illa vilis non esset ad palatum
patientis: Non omnibus dari possunt colamenta fimi equini, columbini canini, lumbricorum & alia
etiam monstra rerum. Est & aliquid in affectu & desiderio fiduciaque aegrotantis. Non est bonus Me¬
dicus, qui in tanta nostrorum temporum copia, nihil nouit & imperare potest, nisi pilulas, decocta
longa & hulusmodi.
De parua
Pag. 41. apol.
Hip. vtimur
correctis ma¬
gna religione
& vrgente
necessitate.
Pag. 45
apol. Hip.
& pag. 163.
desc. br.
Pag. 44.
apol. Hip.
Democri¬
tici dicun¬
tur ab
rist. passim
reprehen¬
di, quod
materiae
nimis es¬
sent addi¬
cti, & ap¬
pellari
physici ma¬
teriales.