413
Olei y. j. ex
lib. 1. mate¬
riae.
Aliud est de
parua dosi
Paracelsista¬
rum [sic] contra
Paracelsista
disputare,
liud de Chy¬
micarum es¬
sentiarum
mole exigua
Censor de
arte medica
stulto censet.
Ars medica
censura Pa¬
risiorum ab
artis digni¬
tate deijci¬
tur.
38
Examen sententiae Parisiensis scholae
De parua quantitate ex magna mole, ratio inuerti potest. Nam principium mole minimum po¬
testate maximum est. Et quis non malit vnum poculum vini optimi ad recreandum, quam integrum
dolium vappae, aut aquae lutulentae? Cum celertiur vites sunt reficiendae, quis non guttam olei cyna¬
momi efficaciorem & vtiliorem sentit integra libra corticis? Commendat paruitas efficax medicinam,
non vituperat, nisi fonte non tantùm pusilla est, verum etiam euanida integro praecellentiore.
Assumtio vana est si per se iudicetur. Sin autem impostores Paracelsicos respiciamus, qui mu¬
scerdam quoque magno vendunt, ad coruos cum eis, & furcam. Quae per se sunt artis, si praestant id
quod debent, non sunt cara. Carior enim propria cuiusque salus, & emolumentum patriae. Quod si
comparationem instituas cùm integris, inuenias multa integra multis chymicis esse praeciosiora, vt mo¬
schum, Ambram, Bezoar verùm, vniones, Adamantes &c. Omnino hoc argumentum contra Alchy¬
miam nihil concludit, ignoratque Elenchum, cum entio & venditio non sint res Chymicae. sed spe¬
ctent ad mercatores & contractus ciuiles, possintque pluribus variari circumstantiis, modoque plu¬
ris veneant, modo minoris.
Inscitiam suam & proteruiam prodidit Censor cùm de drachma olei & vna libra materialium gar¬
rit. Aut enim ex arte processum est operando aut inerter, & oscitanter. Si hoc, nihil culpae ad artem
pertinet. Si illud, euanida fuit materia, & respectu virtutis medicae, quae debebat inesse, cadauer po¬
tius, quam materia; quàm totam si in vsum vertisses, quantum quęso effecisses? An non copia corporis
vani plus detrimenti attulisses laboranti, quam commodi? At drachma vna potuit in multas doses
efficaces dispensari. Sed ponatur & materia bona, & operatio studiosa, peritaque: mendacem dico
esse, quisquis ita de omnibus, aut pluribus pronunciat. Cum ex succino fit oleum, libra vna inter¬
dum plus, quam dimidiam fundit. Experite & de terebinthina, similibusque. Fernelius lib. 4. meth.
cap. 10 ex libra media pulueris prolicit vnciam olei synceri. In aliquibus autem satis paruam quanti¬
tatem etiam studio spectari, vt in quintis essentiis, & tincturis, non imus inficias. Sed hoc quia vires
habet summas estque ad vsum longe pręcellentissimum, artem exornat; non dedecorat. Cum contra
Gramanum scriberemus, vt argumentum ex parua dosi repelleremus, dicendum erat, non esse istud
perpetuum atque ideo non habere vim catholicam, quandoquidem euenire potest, vt iusta copia sit
ad vsum commodior tutiorque, quam exilis admodum, quàm praebeat imperitus & stolidus aliquis ex¬
grege Paracelsi. Si hoc modo voluit adhibere argumentum Censor, circumspectius pronunciasset ra¬
tionemque habuisset circumstantiarum, nec tam rusticè & arroganter chymica damnasset.
"II. Periculosa non sunt sine noxa.
Chymica sunt periculosa.
Ergo.
Minor probatur: 1. quia Antimonium & praecipitatus sunt periculosa, vitamque demoliuntur. 2. quia secus
habent ac vulgaria, quae si non prosunt, non nocent; (illa vero etiam interim dum prosunt, nocent) 3. quia in parti¬
bus nobilioribus relinquunt malam dispositionem: 4. quia deleteria, & naturae inimica; cum contra Galenica & Ara¬
bica sint amica: 5. Quia dispensantur granis quae non licet excedere, quod secus habet in Galenicis."
R. ad maiorem. Homonymia est in voce periculosa. Vocamus aliquando ita medicamen valida¬
rum virium, ita vt non sit committendum quibuslibet, atque adeo in vsu malo & imperito sit potius
tale, quam sua natura; vt ignis & gladius in manu delitantis non vacant periculo: alioquin sapientet
cauteque tractata minus habentia periculi, imo tuta & innoxia, potiusque salutaria existentia. Si ergo
periculosum est, quod vsu imperito, & imprudenter adhibetur, habens per se magnam vim ad agen¬
dum, ancepsque, tam ad bene, quam male, momentum; contingere potest, vt non sint sine noxa. Sin
autem adiacet ei vsus sapiens, absque omni detrimento est.
Eadem discretione explicanda & minor est, quae insuper etiam alio Elencho ex particulari labo¬
rat. Neque enim omnia chymica sunt huiusmodi, vt etiam à vulgaribus medicastris adhibita simplici¬
ter afferant noxam; quanquam & hic abusus tantus possit esse, vt aqua rosacea quoque cedat in detrimen¬
tum: sed quòd commune est pani, vino, aquae & omnibus Galenicis. Censor indicabat medicinas de¬
bere esse tutissimi vsus, ita vt doctis indoctisque sint sine periculo: quia medicina exerceretur ab vtris¬
que: sed debuit ante hanc censuram bibere elleborum, vt vidisset, non ita prostituendum vulgo esse
etiam Hippocraticam medicinam, iuxta iusiurandum Hippocratis & legem, quae iubet res sactas sa¬
cris hominibus demonstrare. Absterrendum vulgus est difficultate artis, & periculo medicamento¬
rum, non alliciendum facilitate, & securitate. Si etiam vina non apto tempore data nocent, magis me¬
dicina. Ars non est cuius tanta est facilitas & securitas. Sed ad prosyllogismos.
In primo accusatur Antimonium & praecipitatum. Dicimus ea esse periculosa in manu stulto¬
rum, & imprudentium: in artificum circumspectione minime. Deinde si praeparationem diuersam
spectes aliqua sunt valida medicamenta: aliqua tam blanda, vt ouis, adeo vt etiam pusionibus dari recte
queant, imo ne purgent quidem, Galenice per aluum, sed alio modo iuuent. Quid de vsu chyrurgico
dicam? Quercetanus nimium sibi indulsit cum & ipse haec medicamina repudiat, quod in gratiam tam
fatui Censoris facere non debuit. Vitam demoliri aliquid vsu malo, nihil est noui: potest id & vinum
& escae quotidianae, balnea, venus, aquę, frigota, labores, affectus, sol ipse, & quid non? Etiam tutissi¬
ma sępe vitam insidiis petunt. Acutum vidit Censor, cum nostro seculo morientem anno quinqua¬
gesimo pręmatura morte interire statuit. Quae ergo matura est, & quae Serotina?
Prosyllog. II. Delirii damnat censorem eundem. Apud quos putat se caussam agere? Parisis tam
facilis est ars medica, vt eam exerceant docti, indoctique, quibus ideo sit inseruiendum medicamen¬
torum securitate, ita vt si non prosint, saltem non noceant: idque etiam vt prosyllogismus quintus ha¬
bet excessu dosis. Haec non est Hippocratica medicina, nec Galenica. Nam in hac quae dantur medica¬
menta, si sunt benigna aut vincunt, aut vincuntur à calore. Ibi naturam exuscitant, & in corpus no¬
strum agunt, & dissimiliter quidem, quia nequeunt assimilari. Natura suscitata expellit cum super
fluita¬