413
39
conta Alchymiam latae.
fluitatibus similibus: si nequit; certe adeo non prosunt, vt etiam detrimentum inferant. Hic desinunt
esse medicamenta, fiuntque alimenta, licet non laudabilia. Si sint media, vt senna, Rhabarbarum etc. quis
adeo sit fatuus, vt neget nocere haec, si non prosint? An cadauera dantur & non medicinae actiuae? Non
erumpit aliquando ita noxa, vt curetur, aut graue quid sequatur. At non esse vllam, minime est con¬
sequens. Dentur maligna: adhuc apertior est vesania censentis, ne quid dicamus de deleteriis, seu quan¬
to, seu quali, quibus saepe necesse est vti Medicum: ne quid etiam de alexiteriis, quae Gensori sunt venena.
Tam monstrosorum dogmatum fabri qua audacia inuadunt Chymiam? Fato nimirum suo. Nam de¬
struere Alchymiam volentes, suam euertunt artem, ea potissimum parte, qua maxime est ars. Prolepsis
de malignis praeterquam quod sit ridicula, (Quis enim non rideat infinitos diorismos & alia ludicra?
etiam autorem ipsum conficit. Nam ob hoc ipsum Galenica non sunt adeo tuta, quia doses sunt exactis¬
simè, cautissimeque definiendae & infinita religio vsurpanda. Praeterea in omnibus pene paginis Hip¬
pocratis vbi de internis affectionibus agit, & fere etiam de morbis mulierum; legimus veratrum, scam¬
monium, granum Cnidium, Peplium, Hippophaes, Cneoron & similia: Nullibi Diagridium, & Tro¬
chiscos Alhandali: nullibi istos infinitos Diorismos & religionem. An non itaque mutata est quo¬
dammo do Hippocratica medicatio? Riolanus "contra Turquetum pag. 33. mouemur, quidem summorum vi¬
rorum autoritate Hipp. praesertim & Galeni: sed ratione & experientia magis:" Agit ibi de podagricis foeminis,
de vena secanda puerulis & valde senibus, etc. contra instituta Hipp. & Galeni. "In breui discursu pag. 15.
Desipit cui Hippocrates non sapit: & pag. 141. von sapit cui displicet Galenus". Sed num Chymici destituuntur
iisdem benignis, mediis, malignis, deleteriis duplicibus, alexiteriis, roborantibus, alterantibus, prima,
secunda, tertia qualitate? Nullo modo; Et quae per extractiones succorum, infusiones, coctiones, cla¬
rificationes, expressiones, colaturas, separationes, praeparantur, vel rudimenta sunt Chymicorum, vel
res eaedem, vbi eadem materia est, eademque etiam fermè elaboratio, si vsus respondeat, quid ni ferè
ad idem referantur iudicium? Tandem idem argumentum Chymiatrian attingit, Chymiam ipsam
nullo modo potest conuellere. Si iam Medicus ille, qui vtitur Chymicis sit Galenieus, contumelia re¬
cidit in artem Galenicam, aut professorem eius, non in Chymiam, quae cum assecuta est Chymicam
speciem, in ea, vt sine suo conquiescit. Sin est Paracelsicus, in hunc vertat crimen & non Chymica me¬
dicamentura turpi nota praeter eorum culpam infamet.
Tertius prosyllogismus communiter Galenica vituperat, & Chymica; quia vtrobique potest esse
eadem materia tantum discrepans interdum (non enim semper) praeparatione. Deinde fieri potest vt
magis damnet Galenica, quam Chymica, quia Chymici simul praeparant & corrigunt, Galenici
in integritate interiore relinquunt noxam, vt cum porrum, vel hyucam praebent cum suis succis, con¬
tenti adiecisse aliquid foris, quod tamen antequam in illud inuadat aut vincitur, aut separatur exiguo
cum fructu emendationis. Sed finge correctionem debitam; cum non minor sit scientia Chymicis,
quam Galenicis, (imo illis in interiora penetrantibus longe est euidentior, quicquid gartiat schola
Parisiensis) non minor facultas erit correctionis: ne quid dicam ad Chymiatrum quoque spectare istud
officium. Neque enim simplex est correctio, sed saepe circumstantiis subiecta.
Quartum prosyllogismum si mendacium vocabis, non errabis. Si Galenica & Arabica adeo sunt
amica naturae, cur egent tanta religione & tot diorismis? Quid aliud agit Gensor talib. sententiis, quàm
quod scholam medicam Parisiorum accuset & damnet fatuitatis, quę minimè cecidit in lumina ista Syl¬
uium, Fernelium, Hollerium etc. Sed cur Galenica habent deleteria duplicia? Cur maligna: Cur alexi¬
ceria, quae in schola Parisiensi venena: Si arabica amica naturae, Chymica deleteria, cur Arabes Chy¬
mica in sapientum arcanis habent, & inde iubent peti. De aliquibus, vt stibio & praecipitato loqui se¬
dicet Censor. At inquam finge haec esse talia, num Chymica vitio duorum erant male tractanda? Di¬
ctum vero ante est culpa praebentium & non facientium ista nocere. Non debuit turpitudo Elenchi
accidentis in scholae ignominiam verti.
Quintus nihil prodest Censori, adeo, vt hinc contrarium possit concludi, aut necesse sit etiam
Galenica vituperari, quorum omnium ab arte deteriminata est quantitas, quàm temere excedere non
licet: nisi forte velit Censor Galenicas medicinas in dosi carere arte, & non vti vlla religione, & dioris¬
mis. Legite Fernelium saltem, qui potestis: Inuenietis numeratas doses in simplicibus & compositis,
eamque tem adhuc accuratius persecutus est Rulandus, & alii multi. Contra Gramanum disputatum
est, quia in parua dosi possit esse magna virtus, non vituperandum esse medicamentum, nisi & ignis scin¬
tilas criminari velimus, sed suspectas habendas Paracelsistarum (non peritorum medicorum) medidisputata
cationes Censor eo respexit; sed cum ignorantiae vertigine. Supra audiuimus adeo praedicantem de¬
coctorum suorum ampullas in obstructione mesaraei, vt damnaret guttulas oleorum. Sed Chymici
non tantùm olea faciunt verùm etiam aquas; nec aspernantur decocta & infusa, Chymiatri non sola
dant olea, licet foris aliquando inungant sola. Dabunt ergo & ipsi aquam anethi cum oleo anethi, vel
anisi aquam eum elusdem extracto, eruntque haec itidem salubria, magisque iucunda, cumque sint at¬
tenuata, fortius reserabunt obstructiones, quam Parisiana decocta, consectaria de Alchymia tota da Tota da¬
mnanda, & remediis Chymicis à Diabolo inuentis, & exitio certiore ex eis, sunt hominis furiosi.
"III. Medicamentis aut purgamus, aut alteramus, hocque qualitatibus primis, secundis, tertiis.
In nullis aliquid proficui facit Chymia; sed alicubi inutilia & noxia procreat, alicubi deficit.
Planè ergo nihil affert commodi, sed potius vana, & in commoda.
Minor probatur I. de purgantibus. I. Si destillatione perit vis purgans: Extracta vero redduntur inhabilia ob au¬
ctum calorem: Et vel destillatione, vel extractione fiunt purgantia; Chymia non potest purgantia commoda exhibere, sed
noxia potius. Est autem antecedens: Ergo & consequens. Probatur de extractis, quia Rhabarbarum extrahitur vini spiritu.
II. Quae proritant & quemuis sine delectu humonem expurgaut, non sunt vera purgantia. Chymica proritant
etc. Ergo & ex consequente Chymici carent veris purgantibus." De hac ratione copiosus est Gensor.
2. de
Ee
Infiniti dio¬
rismi in tan¬
ta securitat
& innocen¬
tia medici¬
narum.
Nota:
Quae contra
Gramanum
apostatam
disputata
sunt, non de¬
bent in Chy¬
miatrian
probam &
peritam verti.
Tota da¬
mnanda Al¬
chymia: imò
potius Cen¬
soris rabies.