413
De his mo¬
nebimus ex¬
emplariter
in tertia par¬
te commen¬
tarii.
Purgentia
proritantia.
40
Examen sententiae Parisiensis scholae
"2, de qualitatibus primis: Aut est calefaciendum aut frigefaciendum, aut humectandum, aut siccandum
Nullibi praebet Chymia essentias vtiles. Nihil ergo habet contra excessum qualitatum primarum
Minor probatur I. Qualitates istae sunt in temperamento materiae. Chymici hoc destruunt, faciuntque mera for¬
malia & spiritualia: aut saltem diminuunt. 2. Contra calidam intemperiem nihil habent praesidij: Quia de stillata
omnia quaeque ignium siccorum vi parantur, acquirunt igniculum, & augent natiuum calorem peregrino.
Ita est & de siccitate. Contra humiditatem & frigiditatem nihil habent, quia materiae temperamentum per¬
dunt: sine eo autem formae non possunt agere. 3. De secundis qualitatibus idem profertur corruptae temperiei, argumentum.
2. Mollire, Astringere etc. sunt materiales virtutes: At has contemnunt Chymici; & horrent. 4. Contra tertias:
I. Galenici roborantia habent potiora. Ergo Chymica inutilia. 2. Naturam natura spoliant Chymici, & crases
destruunt. Perdunt ergo vires occultas. Item artificiali forma mutant naturalem. Non ergo seruant vires substantia."
Has argutias Parisianas irrident aniculae & barbitonsores Germanorum, sunt enim similes illius
industriae, qui cum Parisiis studuisset, comprobaturus tandem vim fructumque suae, quàm acquisierat,
sapientiae, ex tribus ouis naturalibus sex faciebat argutando, sed esuriendo cogebatur artem illam va¬
nam damnare.
Respondetur per negationem minoris sumti. Prosyllogismos ordine videamus. Primus de pur¬
gantibus, in primi argumenti connexo fallit distributione dupliciter. Chymica n. purgantia non tan¬
tùm praeparantur destillatione & extractione, sed plurib. aliis modis, prout vel magisteria, vel essentias
concinnant artifices. Non excluditur repurgatio, non sublimatio, non compositio operarionesque aliae,
praeter destillationem & extractionem. Cum ergo variis modis purgantia fiant Chymicè, falsa distributio¬
posita pro vera Censorem redarguit sophisticae diuisionis. Deinde alia sophistica est, dum vnum modum
extractionis ponit pro omnibus, & sic turpissimo crimine calumnię, vel macula foedę inscitiae se suamque
scholam polluit. Quis enim est Chymicorum, qui extracta purgantia, & quidem Rhabarbari facit tantum
vini spiritu? Imo non tam hoc extrahitur Rhabarb. quam aquis appropriatis, vt Endiuiae, adianthi, fu¬
mariae & similibus: idque adhibita infusione, vel coctione in balneo aut diplomate artificioso. Quod si¬
Galenici eodem modo faciunt suas potiones, & gloriari possunt has verè purgantes esse, nec excessum
caloris acquirere, quae dementia est, eo nomine culpare Chymicos? De destillatione non quidem ne¬
gamus, si purgans vis haereat in parte tam tenui, quam succo corpulentiore, qui est fixior nec ascendit
in alembicum, aut si est in fixa tantum, destillatio vero leuius peragitur, aut imperitius, quàm vt resolutam,
fixi substantiam attollat: tunc eam exolescere hac forma destillationis: aut operam destillando sic ludit.
Deinde si quis imperitius tractet opus, etiam cum in spirituosis consistit, nihilominus subterfugientibus
spiritibus perire potest, non aliter ac in coctura & assatione cum expiratione. At tum aliis destillandi mo¬
dis, tùm ingenio seruari potest, & quidem communicatur nonnihil aquae rosaceae, plus aquae florum per¬
sicorum, fl. pruni syluestris & similium: adhuc amplius corticum iuglandis, & affinium: maxime vero
manet in illis, in quibus occupauit substantiam densiorem, vt sales, & metallica corpora, in quibus ignium
vi adeo non perit, vt etiam intra definitum terminum amplius in actum producatur. Quid dicam de de¬
stillatione balnei in latus, & descensum? Quid de ea, quae fit per lacinias in extractis per infusionem? Perit
vis purgandi destillatione; nempe cum Censor destillat, vel Censoris anicula, aut imperitus officinae fa¬
mulus. At non perit, Cum Chymicus peritus & prudens. Quis vero est Chymicotum, qui si perit, magis
per destillationem praeparet, quàm per affixionem stellarum ad coelum philosophorum, hoc est quintam vini
naturam (quae longè differt ab aqua ardente nec communicat caloris excessum suo infuso, cum nullum
habet, adeo vt hinc quoque eluceat Censoris ignorantia plusquam supina) vel aliam coelestem aquam, per
modum digestionis & circulationis? Sed & singe extrahi per spiritum vini aut aquam ardenten, primum
nouerunt Chymici artifices, quae, quibus commode extrahantur. Non est damnanda extractio Rhabarb.
& similium per vini essentiam quintam aut spiritum, nec audienda Censura ista stulta de caloris augmento:
cum experientia constet spiritum vini, vti & aquam cinamomi non sine vino factam, Rhabarbaro ignauo¬
vim addere. Sciet autem Medicus, vbi haec extractio, & vbi caeterae commode sint vsurpandae. Vt me¬
choacanam vini spiritu, quod cognitum est experientia: deinde commendant Chymiatris, quomodo ve¬
lint vti extractis. Horum est calidius extractum in morbis frigidis adhibere; reliqua in calidioribus. Quic¬
quid hic peccati committitur, non est Chymici, sed Medici, qui vel Hippocraticus esse potest. Quo¬
circa Censuram scholae Censorisque huius hoc potiore syllogilmo retundamus.
"Aut Per vias magisteriorum, aut essentiarum fiunt praeparationes Chymicae purgantium.
Vtroque, modo si Medicus suo fungat officio, adeo non sunt noxia & inutiliae, vt virtute & vsus facilitate possint an¬
teferri omnibus officinarum, vulgarium iuxta Galenum offis Catharticis, & bolis, & pilulis & electuariis etc.
Nullo itaque modo purgantia Chymicè praeparata si Medicus suo fungatur officio, per se sunt inutilia & perniciosa.
Maior deolarari vberiore distributione operationum singularium potest, siue destillando fiant, siue sublimando,
repurgando, soluendo, coagulando, exctrahendo varijs modis per digestiones cum, aut sine coctura etc. Nam in omnibus
non quidem omnia omni modo elaborantur, sed quaelibet suo, adeo vt quae ignem ferunt, & purgantes potentias per cum
magis promunt, etiam reuerberatione & aliis rectè procurentur: attamen omnia commode & vtiliter. Minorem pro¬
bauit & adhuc probat experientia, vt extractum Rhabarbari pridem Reges Indiae praelarum inuenerunt, vti & Marmus
Musuae interpres etc. Probabimus autem etiam adhuc ad lubitum Censoris." Quod autem vulgares officinae in ex¬
tractis istiusmodi magis spectent nomen & lucrum, & turpi inscitia foede peccent, idiad artem non redundarem
debet, cuius opera per se non sunt nisi artificiosa. Scimus quid rectè paratum extractum sennae, agarici,
Rhab. mechiocanae, scammoniae, veratri, esulae &c. queant, nec opus est nobis cadauerosa Parisiensium
Censura. Hinc multa in officinas vulgares sunt assumta non tantùm ex genere simplicium, sed & com¬
positorum, vt testantur catholica purgantia & alia in pharmacopoeis rerumpublicarum. Secundus syllo¬
gismus de purgantibs tam maiorem, quam minorem nunquam potest probare, sine petitione principii.
Demonstra Censor, quod proritantia non sint vere purgantia: demonstra quod purgans verum tam sapiens sit, vt
purget