413
41
contra Alchymiam latae.
purget cum delectu: Demonstra, Chymica non purgare nisi proritando. Obliciunt: "Quae non purgant
similitudine naturae, sicut fit nutritio, & magnes, vel succinum trahunt affinia, non purgant eum delectu. Extracta
Chymica non purgant similitudine naturae. Ergo." Sed quo argumento probant maiorem? Autoribus Ga¬
leno & Hippocrate, cùm quibus Censor mauult errare, quam cum aliis bene sentire. Belle sane. Egregie
sic probasti. Si ea in disputationibus valent tanquam principia, quae asseruerunt illi viri, quot monstra
absurditatum erunt veritates? Purgant vt magnes trahendo. Proba & hoc, & conuenientiam cum
magnetis tractu. Gur non dicis purgare proflando & deturbando sicut idem magnes altera sui parte?
cur non irradiationis Sphynge, & terriculamento? Purgat Hippocrati & magnes. Num sic trahendo,
vt ferrum? Praeclarae sanè probationes. Eodem Censu est naenia de nutritione. Audio dicere Hippo¬
cratem sicut familiaris succus trahitur in nutritione ita trahi in purgatione. Trahens in nutritione vera¬
viuit. Num & purgans liquor in ventrem ingestus? Illud stabile siti fameque naturali & vi attractrice
praeditum, num & infosum sennae? cum vnguenta & Emplastra imo & hydrargyri illitiones externae
purgant, si hoc fit attrahendo, cur per aluum & os & vesicam fit depulsio: sed eundem simul audio pro¬
fitentem non trahi vnum, sed plures. Cùm lego Mesuen, Fernelium & alios, quaedam inuenio plures
simul trahere, idque videmus oculis nostris quotidie data senna, Rhabarbaro etc. imo & foris illitis &
impositis, aut olfactis tantùm vt plane prodigiosum sit illud tractionis figmentum cum magnetica vi¬
comparatum. Quis hic delectus est, quae similitudo? Quis est delectus cum Cassia vel Rhabarbarum
quosdam necant? Adhuc stultius est, quod aiunt Rhabarbarum in corpore corruptum abire in bilem,
Fors & magnes in ferro corruptus abit in ferrum. Non quicquid flauet, bilis est. Sed & dissensus autorum
hanc totam caussam facit suspectam. Rhabarbarum aliis trahit bilem cum delectu, seu, vt alibi loqui¬
tur Censer, vim suam intendit directè in bilem, sicut Agaricus in pituitam. At Fernelio Rheum purgat
bilem flauam & pituitam: Experientia ostendit vtrumque simul fieri cum additamento multę aquae. Vnde
& in vrinis operatio eius obseruatur. Aloe dicitur pituitam ducere; alii addunt comitem bilem. Alhandali¬
phlegma & vtramque bilem emouet; aliis tantum phlegma. Turpethum Fernelio vacuat pituitam cras¬
sam & tenuem: Mesuaeo & Galeno vtramque choleram & phlegma, vel phlegma crassum & choleram.
Sed haec quaestio ab aliis quoque est agitata. Nos malumus substantiae vim totam, vnoquoque conferente,
quod suum est, quantum potest adeoque ignorantiae asylum prehendere, quam sic nagaciter delirare.
Pro Chymicis primo inuertimus argumentum Censorium in hunc modum:
"Quo modo & naturae vi purgant Galenica integra, pulueres, decocta, infusa: eo & Chymica extracta.
At illa purgant verè. Et haec ergo.
Probamus maiorem, quia vtrobique essentialis succus, in hoc crasis est principaliter cum humido calidoque insito, vsur¬
paetur, estque infusio & coctio Chymica, non multum discrepans à Galeniua. Vtrobique abiiciuntur crassa & inutilia. Si
in Galenicis non perit dissolutione crasis, nec in Chymicis perit. Si Galenicae compositiones adeo non mutant insitam vim
gurgandi ut etiam promoueant: etiam Chymicae etc." Deinde reponimus Censori sua verba. Purgant inquit,
proritando. Purgant ergo inquam. At omnes humores sine discretione, eodem, inquam, modo, vt Ga¬
lenica, si eodem praebeantur. Non est maior prudentia in Galenicis, quam in Chymicis. Pag. 33. discurs.
"Spiritus purgantes Chymicorum sunt ignei, & tollunt humores serosos: Item pag. 43. calidum attrahit." Si itaque serosos
humores tollunt attrahendo, purgant etiam cum delectu. Si φύσιες ἰητροὶ τῶν νούσων, etiam in purgando,
Num vt nutriatur aut fruatur purgans purgata trahit? Sed sicut stultus fuisti cum id de magnete scribe¬
res, ita non sapis hoc asserendo. Pag. 53. disc. ais: "Dato minerali spiritu, natura, quae est veluti à VENENO (fors
alexipharmaco) oppressa promiscue tam bonos, quam malos humores excutit, non medicamentum, quod debet tantum
noxium trahere." Hoc conuitio tu & tua Galenica contaminas. Sed dic quaeso, cum succus ille pharmaci
insit ei per naturam, quo argumento docere potes, quod in nobis non naturalibus succis, sed praeternatu¬
ralibus sit similis? Habemus pituitam alimentariam, quae est pituitosus sanguis: deinde superfluam, cru¬
damque, quę concoqui potest: aliam excrementitiam: aliam corruptam & praeternaturalem. Cui similior
erat succus ille purgantis? Non potes dicere, quod praeternaturali. Nam in hanc post corruptionem tan¬
dem in nobis dicitur transire propter symbolum. Et valde distat corruptum ab integro, naturale à prae¬
ternaturali. Familiaris ergo est naturali. Si hoc: non debet trahere noxium, sed innoxium. Saepè copiam
tantum volumus excutere, quàm abstinentia vincere poteramus, si liberet. Tunc trahet innoxium: Si &
noxium, quaero tuam similitudinem. Nam si corruptione facta sit noxa, periit similitudo. Corruptio
nim ex Ente facit non Ens & perdit mistum. At inquies "manet nihilominus aliquid determinatum." Manet
inquam, sed id non erat similitudo iuxta substantiam. sed aliquid generalius, quod antecedere debet mi¬
stionis determinatae naturam. Generalia vero ad specialia collata, non sunt vniusmodi. Genere similia,
specie sunt dissimilia, & contra, nisi sint idem plane. Pag. 102. Sic discurris: "Da aegrotanti vitrum antimonij.
Susque deque eijciet humores tam difformes, vt admirationem pariant spectatoribus. Hos tamen fecit natura à vehementia timonis.
medicamenti conturbata." En tibi. Mendacem oportet esse memorem. Prius irritata natura expellebat
bona & mala. Iam vt mala sint, prius à medicamento est expectandum. An corrumpitur in aegro anti¬
monium, & abit in illos humores, atros, albos, citrinos, virides, vermes quoque interdum? Atqui non
longo interuallo accedit ista eiectio, non violentius, ac cum Elleborum est potum, aut etiam duntaxat
asari puluis. Non est consentaneum vero, sic fieri. Sed Censor iussus est Censere, siue id fiat cum honore,
vel dedecore scholae. Alias peritè praeparatum, datumque antimonium ista non facit, imo etiam cum tur¬
bat, non semper tam varios expellit. Quomodo ergo facit? Sed mittamus purgantia. De alterantibus.
Negatur minor, falso nimirum pronuncians, Chymiam habere qualitatibus primis efficaces vtilesque
essentias nullas, nec ulla magisteria, & in hoc pugnandum erat contra Paracelsicos non minus, ac censuram
scholae Parisiensis. Irrident qualitates istas aliqui Paracelsici, sibique mera arcana & formalia somniant,
Sed refutantur facilimè rebus ipsis. Cum enim tactu iudicari queant illa, qunae procudunt, sine qualitatibus
primis esse nequeunt. Deinde in vsu quis non experitur, olea & spiritus ardentes calefacere? Sed ad
Cen¬
Ee 2
Purgantia
proritantia
Vitrum an¬
timonii.
Alterantia.